(1) 原文
97. ” Sed Synagoga satanae,” significat quia sunt in falsis quoad doctrinam.―”Synagoga” dicitur, quia Judaei nominati sunt, qui quia in Synagogis docebant, per “synagogam” significatur doctrina; et quia per “satanam” intelligitur Infernum ex illis qui in falsis sunt, ideo dicitur “synagoga satanae.” Infernum vocatur “diabolus” et “satanas,” et per Infernum quod vocatur “diabolus,” intelliguntur illi ibi qui in malis sunt, proprie qui in amore sui sunt; et per Infernum quod vocatur “satanas,” intelliguntur illi ibi qui in falsis sunt, proprie qui in fastu propriae intelligentiae sunt: quod Inferna illa dicantur “diabolus” et “satanas,” est quia omnes qui in illis sunt, vocantur diaboli et satanae. Ex his nunc constare potest, quod per quod sint “synagoga satanae,” significetur quod sint quoad doctrinam in falsis. [2] Sed quia de illis hic agitur qui in bono quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam, et illi non sciunt aliter quam quod in bono sint, tum quod falsa illorum sint vera, dicetur aliquid de illis: omne bonum cultus formatur per vera, et omne verum formatur ex bono; quare bonum absque veri non est bonum, nec verum absque bono est verum; apparent quidem in externa forma quod sint, sed usque non sunt. Conjunctio boni et veri vocatur Conjugium Caeleste; ex hoc est Ecclesia apud hominem, et est Caelum apud illum: si itaque falsa pro veris sunt apud hominem, tunc ille facit bonum falsi, quod non est bonum, est enim bonum vel pharisaicum, vel meritorium, vel connatum naturale. [3] Sed sint exempla illustrationi: Qui in hoc falso est, quod credat se bonum facere ex se, quia ei facultas bonum faciendi est, illius bonum non est bonum, quia ipse est in illo et non Dominus. Qui in hoc falso est, quod bonum quod bonum est, possit facere absque cognitione quid malum apud se, ita absque paenitentia, is dum bonum, non bonum facit, quia absque paenitentia est in malo. Qui in hoc falso est, quod bonum purificet illum a malis, et non scit aliquid de malis in quibus est, is non aliud bonum facit quam bonum spurium, quod intus ab ejus malis contaminatum est. Qui in hoc falso est, quod plures dii sint, et se confirmat in eo, is bonum quod facit, est bonum divisum, et bonum divisum non est bonum. Qui in hoc falso est, quod credat quod Divinum in Humano Domini non sit sicut anima in corpore, non potest bonum facere ex Ipso; ac bonum non ex Domino non est bonum, est enim contra haec Domini verba:
“Nisi quis manserit in Me et Ego in illo, non potest ferre aliquem fructum; nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus, et conjicitur in ignem, et comburitur” (Joh. xv. 4-6); similiter in multis aliis;
nam bonum trahit suum quale a veris, et vera trahunt suum esse a bono. [4] Quis non scit, quod Ecclesia non sit Ecclesia absque Doctrina; ac Doctrina docebit, quomodo homo cogitabit de Deo et ex Deo, et quomodo faciet ex Deo et cum Deo; quare Doctrina erit ex veris, secundum quae facere est quod vocatur bonum; ex quo sequitur quod facere secundum falsa, non sit bonum. Creditur quod in bono, quod homo facit, non aliquid ex veris aut falsis sit, cum tamen non aliunde est quale boni; cohaerent enim sicut amor et sapientia, et quoque sicut amor et stultitia; sapientis amor est qui facit bonum, at stulti amor qui facit simile in externis, sed prorsus dissimile est in internis; quare sapientis bonum est sicut aurum purum, at stulti bonum est sicut aurum circumcirca fimum.
(2) 直訳
97. ” Sed Synagoga satanae,” significat quia sunt in falsis quoad doctrinam.― 97.「しかし、サタンの会堂〔の者である〕」は、教えに関して虚偽の中にいるからである、を意味する。
“Synagoga” dicitur, quia Judaei nominati sunt, qui quia in Synagogis docebant, per “synagogam” significatur doctrina; 「会堂」と言われる、ユダヤ人の名前が挙げられているからである、その者は会堂の中で教えられるからである、「会堂」によって教えが意味される。
et quia per “satanam” intelligitur Infernum ex illis qui in falsis sunt, ideo dicitur “synagoga satanae.” また「サタン」によって彼らからの地獄が意味されるので、その者は虚偽の中にいる、それゆえ「サタンの会堂」と言われる。
Infernum vocatur “diabolus” et “satanas,” et per Infernum quod vocatur “diabolus,” intelliguntur illi ibi qui in malis sunt, proprie qui in amore sui sunt; 地獄は「悪魔」と「サタン」と呼ばれる、また地獄によって、それは「悪魔」と呼ばれる、そこに彼らが意味される、その者は悪の中にいる、正しく(理解されて)その者は自己愛の中にいる。
et per Infernum quod vocatur “satanas,” intelliguntur illi ibi qui in falsis sunt, proprie qui in fastu propriae intelligentiae sunt: また地獄によって、それは「サタン」と呼ばれる、そこに彼らが意味される、その者は虚偽の中にいる、正しく(理解されて)その者は自己知性の高慢の中にいる。
quod Inferna illa dicantur “diabolus” et “satanas,” est quia omnes qui in illis sunt, vocantur diaboli et satanae. それらの地獄が「悪魔」と「サタン」と呼ばれることは、すべての者は、その者はそれらの中にいる、悪魔とサタンと呼ばれるからである。
Ex his nunc constare potest, quod per quod sint “synagoga satanae,” significetur quod sint quoad doctrinam in falsis. これらから今や明らかにすることができる、「サタンの会堂〔の者〕」であることによって教えに関して虚偽の中にいることをが意味されること。
[2] Sed quia de illis hic agitur qui in bono quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam, et illi non sciunt aliter quam quod in bono sint, tum quod falsa illorum sint vera, dicetur aliquid de illis: [2] しかし、彼らについてここに扱われているので、その者は生活(いのち)に関して善の中にいる、しかし、虚偽の中に〔いる〕教えに関して、また彼らは知らない、善の中にいること以外に異なって、なおまた彼らの虚偽が真理であること、彼らについて何らかのものが言われる(未来)。
omne bonum cultus formatur per vera, et omne verum formatur ex bono; 礼拝のすべての善は真理によって形作られる、またすべての真理は善から形作られる。
quare bonum absque veri non est bonum, nec verum absque bono est verum; それゆえ、真理なしの善は善ではない、善なしの真理も真理ではない。
apparent quidem in externa forma quod sint, sed usque non sunt. 確かに(なるほど)外なる形の中で〔そうで〕あることが見られる、しかし、それでも〔そうで〕ない。
Conjunctio boni et veri vocatur Conjugium Caeleste; 善と真理の結合は天界の結婚と呼ばれる。
ex hoc est Ecclesia apud hominem, et est Caelum apud illum: これから人間のもとに教会がある、また彼のもとに天界がある。
si itaque falsa pro veris sunt apud hominem, tunc ille facit bonum falsi, quod non est bonum, est enim bonum vel pharisaicum, vel meritorium, vel connatum naturale. そこで、もし真理の代わりに虚偽が人間のもとにあるなら、その時、彼は虚偽の善を行なう、それは善ではない、というのは、あるいはパリサイ人の(偽善の)、あるいは功績の(功績を求める)、あるいは自然的な生来の善であるから。
[3] Sed sint exempla illustrationi: [3] しかし、説明の例がある(接続)――
Qui in hoc falso est, quod credat se bonum facere ex se, quia ei facultas bonum faciendi est, illius bonum non est bonum, quia ipse est in illo et non Dominus. その者はこの虚偽の中にいる、それは自分自身から善を行なうことを自分自身に信じる〔こと〕、彼に善を行なう能力があるからである、その善は善ではない、その中に自分自身がいる、また主が〔い〕ない。
Qui in hoc falso est, quod bonum quod bonum est, possit facere absque cognitione quid malum apud se, ita absque paenitentia, is dum bonum, non bonum facit, quia absque paenitentia est in malo. その者はこの虚偽の中にいる、それは善を、それは善である、自分自身のもとの悪が何か〔その〕認識(知識)なしに行なうことができる〔こと〕、そのように悔い改めなしに、彼が善を〔行なう〕時、〔その善は〕善ではない、悔い改めなしに悪の中にいるからである。
Qui in hoc falso est, quod bonum purificet illum a malis, et non scit aliquid de malis in quibus est, is non aliud bonum facit quam bonum spurium, quod intus ab ejus malis contaminatum est. その者はこの虚偽の中にいる、それは善が彼を悪から清める〔こと〕、また悪について、それらの中にある、何らかのものを知らない、彼は何らかの善を行なわない、にせの善以外の、それは内部で彼の悪から汚されている。
Qui in hoc falso est, quod plures dii sint, et se confirmat in eo, is bonum quod facit, est bonum divisum, et bonum divisum non est bonum. その者はこの虚偽の中にいる、それは多くの神々がいること、またそれを自分自身に確信している〔こと〕、その善は、それを行なう、分割された善である、また分割された善は善ではない。
Qui in hoc falso est, quod credat quod Divinum in Humano Domini non sit sicut anima in corpore, non potest bonum facere ex Ipso; その者はこの虚偽の中にいる、それは主の人間性の中に神性がないことを信じる〔こと〕、身体の中の霊魂のように、その方から善を行なうことができない。
ac bonum non ex Domino non est bonum, est enim contra haec Domini verba: そして、主からでない善は善ではない、というのは、これは主のことばに反するからである――
“Nisi quis manserit in Me et Ego in illo, non potest ferre aliquem fructum; 「だれかがわたしの中に、またわたしが彼の中に度々まらないなら、何らかの実をもたらす(結ぶ)ことができない。
nam sine Me non potestis facere quicquam: なぜなら、わたしなしに何も行なうことができないから。
nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus, et conjicitur in ignem, et comburitur” (Joh. xv. 4-6); だれかがわたしの中にとどまらないなら、外へ投げ捨てられる、枯れた枝のように、また火の中に投げ込まれる、また燃やされる」(ヨハネ15:4-6)。
similiter in multis aliis; 同様に、多くの他のものの中に〔ある〕。
nam bonum trahit suum quale a veris, et vera trahunt suum esse a bono. なぜなら、善はその性質を真理から得るからである、また真理はそのエッセ(存在)を善から得る。
[4] Quis non scit, quod Ecclesia non sit Ecclesia absque Doctrina; [4] だれが知らないか、教会は教えなしに教会ではないこと。
ac Doctrina docebit, quomodo homo cogitabit de Deo et ex Deo, et quomodo faciet ex Deo et cum Deo; そして、教えは教える、どのように人間は神についてまた神から考える(未来)か、またどのように神からまた神とともに行なう(未来)か。
quare Doctrina erit ex veris, secundum quae facere est quod vocatur bonum; それゆえ、教えは真理からである(未来)、それにしたがって行なうことが善と呼ばれるものである。
ex quo sequitur quod facere secundum falsa, non sit bonum. そのことからいえる、虚偽にしたがって行なうことは、善ではない。
Creditur quod in bono, quod homo facit, non aliquid ex veris aut falsis sit, cum tamen non aliunde est quale boni; 信じられている、善の中に、それを人間が行なう、真理からまたは虚偽からの何らかのものがない、そのときそれでも、善の性質は別の源泉からではない。
cohaerent enim sicut amor et sapientia, et quoque sicut amor et stultitia; というのは、愛と知恵のように、そしてまた愛と愚鈍のように、密着しているから。
sapientis amor est qui facit bonum, at stulti amor qui facit simile in externis, sed prorsus dissimile est in internis; 賢明な者の愛は、それは善を行なう、しかし、愚かな者の愛は、それは外なるものの中で似たものを行なう、しかし、内なるものの中でまったく異なっている。
quare sapientis bonum est sicut aurum purum, at stulti bonum est sicut aurum circumcirca fimum. それゆえ、賢明な者の善は純粋な金のようである、しかし、愚かな者の善は糞のまわりの(取り巻いている)金のようである。
(3) 訳文
97.「しかし、サタンの会堂〔の者である〕」は、教えに関して虚偽の中にいるからである、を意味する。
「会堂」と言われるのは、ユダヤ人の名前が挙げられ、その者は「会堂」によって教えが意味されるその会堂の中で教えられるからである。また「サタン」によって虚偽の中にいる者からの地獄が意味されるので、それゆえ「サタンの会堂」と言われる。
地獄は「悪魔」と「サタン」と呼ばれ、また「悪魔」と呼ばれる地獄によって、そこに悪の中にいる者が、正しくは自己愛の中にいる者が意味される。また、「サタン」と呼ばれる地獄によって、そこに虚偽の中にいる者が、正しくは自己知性の高慢の中にいる者が意味される。それらの地獄が「悪魔」と「サタン」と呼ばれることは、それらの中にいるすべての者は悪魔とサタンと呼ばれるからである。
これらから今や、「サタンの会堂の者」であることによって教えに関して虚偽の中にいることをが意味されることを明らかにすることができる。
[2] しかし、ここに生活(いのち)に関して善の中にいる、しかし、教えに関して虚偽の中に〔いる〕者について扱われ、また彼らは、善の中にいるとしか、なおまた自分たちの虚偽が真理であることを知らないので、彼らについて何らかのものが言わなければならない。
礼拝のすべての善は真理によって形作られ、すべての真理は善から形作られる。それゆえ、真理なしの善は善ではない、善なしの真理も真理ではない。確かに外なる形の中で〔そうで〕あることが見られる、しかし、それでも〔そうで〕ない。
善と真理の結合は天界の結婚と呼ばれる。これから人間のもとに教会があり、彼のもとに天界がある。そこで、もし真理の代わりに虚偽が人間のもとにあるなら、その時、彼は虚偽の善を行ない、それは善ではない、というのは、パリサイ人の(偽善の)、あるいは功績を求める、あるいは自然的な生来の善であるから。
[3] しかし、説明の例がある(接続)――
自分jに善を行なう能力があるからと、自分自身から善を行なうことを自分自身に信じる者はこの虚偽の中にいる、その善は善ではない、その中に自分自身がいて、主が〔い〕ないからである。
善である善を、自分自身のもとの悪が何か〔その〕認識なしに、そのように悔い改めなしに行なうことができる者はこの虚偽の中にいる、彼が善を〔行なう〕時、〔その善は〕善ではない、悔い改めなしに悪の中にいるからである。
善が自分を悪から清め、またそれらの中にある悪について、何らかのものを知らない者は、この虚偽の中にいて、彼はにせの善以外の何らかの善を行なわない、それは内部で彼の悪から汚されている。
多くの神々がいる、またそれを自分自身に確信している者はこの虚偽の中にいる、行なう善は分割された善であり、分割された善は善ではない。
身体の中に霊魂〔がない〕のようにも、主の人間性の中に神性がないことを信じる者はこの虚偽の中にいる、〔その者は〕その方から善を行なうことができない。
そして、主からでない善は善ではない、というのは、これは主のことばに反するからである――
「だれかが、わたしの中に、またわたしが彼の中に度々まらないなら、何らかの実を結ぶことができない。なぜなら、わたしなしに何も行なうことができないから。だれかが、わたしの中にとどまらないなら、枯れた枝のように外へ投げ捨てられ、火の中に投げ込まれ、燃やされる」(ヨハネ15:4-6)。同様に、多くの他のものの中に。
なぜなら、善はその性質を真理から得る、また真理はそのエッセ(存在)を善から得るからである。
[4] 教会は教えなしに教会ではないことをだれが知らないか。そして、教えは、どのように人間は神についてまた神から考えべきかか、またどのように神からまた神とともに行なうべきか教える。それゆえ、教えは真理からであるべきであり、それにしたがって行なうことが善と呼ばれるものである。そのことから、虚偽にしたがって行なうことは、善ではない〔ことが〕いえる。
人間が行なう善の中に、真理からまたは虚偽からの何らかのものがないと信じられている、そのときそれでも、善の性質は別の源泉からではない。
というのは、愛と知恵のように、そしてまた愛と愚鈍のように、密着しているから。賢明な者の愛は善を行なう、しかし、愚かな者の愛は外なるものの中で似たものを行なう、しかし、内なるものの中でまったく異なっている。それゆえ、賢明な者の善は純粋な金のようである、しかし、愚かな者の善は糞を取り巻いている金のようである。