原典講読『啓示された黙示録』 47

(1) 原文

47. [Vers. 14.] ” Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana, tanquam nix,” significat Divinum Amore in Divinae Sapientiae in Primis et in Ultimis.―Per Caput hominis significatur omne vitae ejus, et omne vitae hominis se refert ad Amorem et Sapientiam; quare per “Caput” significatur Sapientia et simul Amor; sed quia non datur amor absque sua sapientia, nec sapientia absque suo amore, ideo est amor sapientiae, qui per “Caput” intelligitur, et cum de Domino, est Divinus Amor Divinae Sapientiae; verum de significatione “Capitis” ex Verbo, videbitur infra (n. 538, 568{1}). Cum itaque per “Caput” intelligitur amor et simul sapientia in suis primis, sequitur quod per “Capillos” intelligatur amor et sapientia in suis ultimis; et quia “Capilli” hic dicuntur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum, per “Capillos” Ipsius significatur Divinum Bonum quod est amoris, et Divinum Verum quod est sapientiae, in ultimis Verbi; ac ultima Verbi sunt quae continentur in Sensu literae ejus: [2] quod Verbum in hoc Sensu significetur per “Capillos Filii Hominis” seu Domini, apparet paradoxon, sed usque est Verum: hoc constare potest ex locis in Verbo allatis in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 35, 49); ubi etiam ostensum est, quod Naziraei in Ecclesia Israelitica repraesentaverint Dominum quoad Verbum in ultimis, quod est Sensus literae ejus; “Naziraeus” enim in Lingua Hebraea est Capillus seu Coma; inde erat Simsoni, qui erat Naziraeus ex utero, potentia in Crinibus; quod similiter Divinum Verum in Sensu literae Verbi sit in potentia, videatur in citata Doctrina de Scriptura Sacra (n. 37―49): ideo etiam Summo Sacerdoti et ejus Filiis severe prohibitum fuit radere Caput; ideo etiam duo et quadraginta pueri discerpti sunt a duabus Ursis, quia vocabant Elisaeum “Calvum;” Elisaeus sicut Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, Calvus significat id absque ultimo ejus, quod, ut dictum, est Sensus literae, ac Ursae significant hunc Sensum Verbi separatum a Sensu interno ejus; qui separant, apparent etiam in Mundo Spirituali ut Ursi, sed e longinquo; inde patet cur ita factum est cum pueris: ideo etiam summum dedecus et extremus luctus fuit inducere Calvitiem. [3] Quare cum Gens Israelitica perverterat omnem Sensum literae Verbi, fit haec lamentatio super illos:

 

“Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte; obscurata est prae nigredine forma illorum, non cognoscuntur in plateis” (Thren. iv. 7, 8);

 

tum,

 

“Omne Caput decalvatum, et omnis humerus depilatus” (Ezech. xxix. 18);

“Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus Capitibus Calvities” (Ezech. vii. 18).

(Similiter Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37; Amos viii. 10.

 

Quia filii Israelis per falsa disperserunt omnem Sensum literae Verbi, ideo mandatum est prophetae Ezechieli, ut hoc repraesentaret per quod

 

Novacula raderet Caput, et Crinium tertiam partem combureret igne, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et quod colligaret aliquid in alis, quod postea etiam projiceret in ignem (Ezech. v{2}. 1-4, seq.).

 

[4] Propterea etiam dicitur apud Micham:

 

“Calvitiem indue et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata Calvitiem sicut aquila, quia migrarunt a te” (i. 16{3});

 

“filii deliciarum” sunt genuina vera Ecclesiae ex Verbo. Et quia Nebuchadnezar Rex Babelis repraesentavit Babelicam falsificationem Verbi et destructionem omnis veri ibi, inde factum est, quod

Crinis ejus creverit sicut aquilarum (Dan. iv. 30 [B.A. 33]).

 

Quoniam “Capilli” significabant illud sanctum Verbi, ideo de Naziraeis dicitur, quod

 

Non raderent Comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21):

 

et ideo statutum est quod

 

Summus Sacerdos ac Filii ejus non raderent Caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6).

 

[5] Nunc quia per “Capillos” significatur Divinum Verum in ultimis, quod in Ecclesia est Verbum in Sensu literae, idcirco etiam de “Antiquo Dierum” simile dicitur apud Danielem:

 

“Vidi usque dum Throni projecti sunt, et Antiquis Dierum sedit, Vestis Ejus sicut nix alba, et Capillus capitis Ejus sicut lana munda” (vii{4}. 9);

 

quod “Antiquus Dierum” sit Dominus, patet manifeste apud Micham:

 

“Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus Exitus ab Antiquo, a diebus aeternitatis” (v. 1 [B.A. 2]);

 

et apud Esajam, ubi vocatur

 

“Pater Aeternitatis” (ix. 5 [B.A. 6]).

 

[6] Ex his locis, et ex multis aliis, quae ob copiam non adducuntur, constare potest, quod per “Caput” et “Capillos” Filii Hominis, qui “candidi tanquam lana, tanquam nix,” intelligatur Divinum Amoris et Sapientiae in primis et in ultimis; et quia per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, sequitur quod etiam Hoc in primis et in ultimis intelligatur: quid alioquin foret, quod Dominus hic in Apocalypsi, et Antiquus Dierum apud Danielem, etiam quoad Capillos describeretur. Quod per “Capillos” Sensus literae Verbi significetur, patet manifeste ab illis qui in Mundo Spirituali sunt; illi qui contempserunt Sensum literae Verbi, ibi apparent Calvi; et vicissim illi qui amaverunt Sensum literae Verbi, ibi apparent in decentibus Comis. “Tanquam lana” et “tanquam nix” dicitur, quia “Lana” significat bonum in ultimis, et “Nix” verum in ultimis, ut quoque apud Esajam (cap. i. 18): “Lana” enim est ex ovibus, per quas significatur bonum charitatis, et “Nix” est ex aquis, per quas significantur vera fidei. 

@1 568 pro “565” @2 v. pro “iv.” @3 16 pro “17” @4 vii. pro “vi.”

 

(2) 直訳

47. [Vers. 14.] ” Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana, tanquam nix,” significat Divinum Amore in Divinae Sapientiae in Primis et in Ultimis.― 47(第14節) 「その方の頭と髪の毛は、あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝き」は、最初のものと最後のものの中の神的知恵の神的愛を意味する――

Per Caput hominis significatur omne vitae ejus, et omne vitae hominis se refert ad Amorem et Sapientiam; 人間の頭によって彼のいのちのすべてのものが意味される、また人間のいのちは愛と知恵に関係する。

quare per “Caput” significatur Sapientia et simul Amor; それゆえ、「頭」によって、知恵と同時に愛が意味される。

sed quia non datur amor absque sua sapientia, nec sapientia absque suo amore, ideo est amor sapientiae, qui per “Caput” intelligitur, et cum de Domino, est Divinus Amor Divinae Sapientiae; しかし、愛はその知恵なしに存在しないので、知恵もその愛なしに〔存在し〕ない、それゆえ、愛は知恵のものである、「頭」によって意味されるものは、また主についてであるとき、神的知恵の神的愛である。

verum de significatione “Capitis” ex Verbo, videbitur infra (n. 538, 568{1}). けれども、「頭」の意味について、みことばから、下に見られる(538, 568番)。

Cum itaque per “Caput” intelligitur amor et simul sapientia in suis primis, sequitur quod per “Capillos” intelligatur amor et sapientia in suis ultimis; そこで「頭」によって愛と同時に知恵がその最初のものの中で意味されるとき、~がいえる、「髪の毛」によって、愛と知恵がその最後のものの中で意味されること。

et quia “Capilli” hic dicuntur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum, per “Capillos” Ipsius significatur Divinum Bonum quod est amoris, et Divinum Verum quod est sapientiae, in ultimis Verbi; また「髪の毛」がここに人の子について言われてるので、その者はみことばに関する主である、その方の「髪の毛」によって神的善が意味される、それは愛のもの、また神的真理が、それは知恵のものである、みことばの最終的なものの中で。

ac ultima Verbi sunt quae continentur in Sensu literae ejus: そしてみことばの最終的なものは、その文字どおりの意味の中に含まれるものである――

[2] quod Verbum in hoc Sensu significetur per “Capillos Filii Hominis” seu Domini, apparet paradoxon, sed usque est Verum: [2] この意味の中のみことばが「人の子の髪の毛」によって意味されることは、すなわち、主の、背理に見られる、しかしそれでも真理である。

hoc constare potest ex locis in Verbo allatis in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 35, 49); このことは『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に提示されているみことばの箇所から明らかにすることができる(5, 39番)。

ubi etiam ostensum est, quod Naziraei in Ecclesia Israelitica repraesentaverint Dominum quoad Verbum in ultimis, quod est Sensus literae ejus; そこにもまた示されている、イスラエル教会の中でナジル人が主を表象したこと、最終的なものの中でのみことばに関する、それはその文字どおりの意味である。

“Naziraeus” enim in Lingua Hebraea est Capillus seu Coma; というのは「ナジル人」はヘブル語の中で髪の毛または頭髪であるから。

inde erat Simsoni, qui erat Naziraeus ex utero, potentia in Crinibus; ここからサムソンに、その者は出生から(子宮から)ナジル人であった、髪の毛の中に力があった。

quod similiter Divinum Verum in Sensu literae Verbi sit in potentia, videatur in citata Doctrina de Scriptura Sacra (n. 37―49): 同様に、みことばの文字どおりの意味の中に神的真理が力の中にあることが、言及された『聖書についての教え』の中に見られる(37―49番)。

ideo etiam Summo Sacerdoti et ejus Filiis severe prohibitum fuit radere Caput; それゆえ、大祭司とその息子たちもまた頭を剃ることが厳しく禁じられた。

ideo etiam duo et quadraginta pueri discerpti sunt a duabus Ursis, quia vocabant Elisaeum “Calvum;” それゆえ、四十二(四十と二)の少年は二つの雌グマによって引き裂かれた、エリシャを「はげ(頭)」と呼んだので。

Elisaeus sicut Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, Calvus significat id absque ultimo ejus, quod, ut dictum, est Sensus literae, ac Ursae significant hunc Sensum Verbi separatum a Sensu interno ejus; エリシャはエリヤのようにみことばに関する主を表象した、はげ(頭)はそれを意味した、その最終的なものなしの、それは、〔すでに〕言われたように、文字どおりの意味である、そして雌グマは、その内なる意味から分離されたみことばのこの〔文字どおりの〕意味を意味している。

qui separant, apparent etiam in Mundo Spirituali ut Ursi, sed e longinquo; 分離する者は、霊界の中でもまた雌グマのように見える、しかし、遠方から。

inde patet cur ita factum est cum pueris: ここから明らかである、なぜ、そのようなことが少年に行なわれたか。

ideo etiam summum dedecus et extremus luctus fuit inducere Calvitiem. それゆえ、さらにまた最大の恥辱と極度の(とんでもない)嘆きであった、はげ(頭)を引き起こす(とすること) こと。

[3] Quare cum Gens Israelitica perverterat omnem Sensum literae Verbi, fit haec lamentatio super illos: [3] それゆえ、イスラエル民族が、みことばのすべての文字どおりの意味をゆがめたとき、彼らの上にこの悲嘆が生じた――

“Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte; 「ナジル人は雪よりも白かった、乳よりも白く輝いた。

obscurata est prae nigredine forma illorum, non cognoscuntur in plateis” (Thren. iv. 7, 8); 彼らの形は黒さよりも暗かった、街路の中で知られない」(哀歌4:7, 8)。

tum, なおまた、

“Omne Caput decalvatum, et omnis humerus depilatus” (Ezech. xxix. 18); 「すべての者の頭ははげにされた、またすべての者の肩は毛を除かれた」(エゼキエル29:18)。

“Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus Capitibus Calvities” (Ezech. vii. 18). 「すべての者の顔の上に恥、またすべての者の頭にはげ」(エゼキエル7:18)。

(Similiter Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37; Amos viii. 10. (同様に、イザヤ15:2、エレミヤ48:37、アモス8:10)。

Quia filii Israelis per falsa disperserunt omnem Sensum literae Verbi, ideo mandatum est prophetae Ezechieli, ut hoc repraesentaret per quod イスラエル民族は、虚偽によってみことばのすべての文字どおりの意味を追い散らしたので、それゆえ、預言者エゼキエルは命令された、このことを表象するように、~ことによって

Novacula raderet Caput, et Crinium tertiam partem combureret igne, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et quod colligaret aliquid in alis, quod postea etiam projiceret in ignem (Ezech. v{2}. 1-4, seq.). かみそりで頭を剃る〔ように〕、また髪の毛の三分の一の部分を火で燃やす、三分の一を剣で打つ、また三分の一を風の中に追い散らせる、また何らかのものをすそ(ala)に集める、その後、さらにまた火の中に投げ込むこと(エゼキエル5:1-4以降)。

[4] Propterea etiam dicitur apud Micham: [4] 加えて(さらに)さらにまた「ミカ書」のもとに言われている――

“Calvitiem indue et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata Calvitiem sicut aquila, quia migrarunt a te” (i. 16{3}); 「あなたは、はげ(頭)をおびよ(まとえ)、また剃れ、あなたの歓喜の息子たちのために、はげ(頭)をワシのように広げよ、あなたから移住するからである」(1:16)。

“filii deliciarum” sunt genuina vera Ecclesiae ex Verbo. 「歓喜の息子たち」は、みことばからの教会の本物の真理である。

Et quia Nebuchadnezar Rex Babelis repraesentavit Babelicam falsificationem Verbi et destructionem omnis veri ibi, inde factum est, quod また、バビロニアの王ネブカドネザルは、みことばのバビロンの(=による)虚偽化を表象したので、またそこに真理のすべての破壊を、ここから生じた、~こと

Crinis ejus creverit sicut aquilarum (Dan. iv. 30 [B.A. 33]). 彼の髪の毛はワシのもののように成長した(ダニエル4:33)。

Quoniam “Capilli” significabant illud sanctum Verbi, ideo de Naziraeis dicitur, quod 「髪の毛」が、みことばのその聖性を意味したので、それゆえ、ナジル人について言われている、~こと

Non raderent Comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21): 自分の頭の頭髪を剃ってはならない、それは彼の頭の上の髪のナジル人である事実であるからである(民数記6:1-21)。

et ideo statutum est quod またそれゆえ、定められた、~こと

Summus Sacerdos ac Filii ejus non raderent Caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6). 大祭司そして彼の息子たちは自分の頭を剃ってはならない、死なないように、そしてイスラエルの全部の家が怒られないように(レビ記10:6)。

[5] Nunc quia per “Capillos” significatur Divinum Verum in ultimis, quod in Ecclesia est Verbum in Sensu literae, idcirco etiam de “Antiquo Dierum” simile dicitur apud Danielem: [5] さて、「髪の毛」によって最後のものの中での神的真理が意味されるので、それは教会の中で文字どおりの意味の中のみことばである、それゆえ、「日の老いた者」についてもまた「ダニエル書」にもとに同様のものが言われる。

“Vidi usque dum Throni projecti sunt, et Antiquis Dierum sedit, Vestis Ejus sicut nix alba, et Capillus capitis Ejus sicut lana munda” (vii{4}. 9); 「私は見た、王座が投げ出される時まで、また〝日の老いた者〟が座る、彼の衣服は白い雪のよう〔である〕、彼の頭の髪の毛はきれいな(清潔な)羊毛のよう〔である〕」(7:9)。

quod “Antiquus Dierum” sit Dominus, patet manifeste apud Micham: 「日の老いた者」が主であることは、「ミカ書」のもとにはっきりと明らかである。

“Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; 「ベツレヘム、エラフタよ、あなたはユダの千を数えるものの間で小さいものである。

ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus Exitus ab Antiquo, a diebus aeternitatis” (v. 1 [B.A. 2]); あなたからわたしに出てくる、その者はイスラエルの中で支配者になる、またその出ることは昔から、永遠の日から」(5:2)。

et apud Esajam, ubi vocatur また「イザヤ書」のもとに、そこに呼ばれている

“Pater Aeternitatis” (ix. 5 [B.A. 6]). 「永遠の父」(9:6)。

[6] Ex his locis, et ex multis aliis, quae ob copiam non adducuntur, constare potest, quod per “Caput” et “Capillos” Filii Hominis, qui “candidi tanquam lana, tanquam nix,” intelligatur Divinum Amoris et Sapientiae in primis et in ultimis; [6] これらの箇所から、また他の多くのものから、それらは多数(おびただしい)のために提示されない、明らかにすることができる、人の子の「頭」また「髪の毛」によって、その者は「あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝く」、愛と知恵の神的なものを意味すること、最初のものの中と最後のものの中の。

et quia per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, sequitur quod etiam Hoc in primis et in ultimis intelligatur: また、人の子によって、みことばに関する主が意味されるので、~がいえる、最初のものの中と最後のものの中のこのこともまた意味されること。

quid alioquin foret, quod Dominus hic in Apocalypsi, et Antiquus Dierum apud Danielem, etiam quoad Capillos describeretur. そうでなければ、何になるのか、主がこのことを「黙示録」の中に、また「ダニエル書」のもとに「日の老いた者」を、さらにまた髪の毛に関して述べられていることは。

Quod per “Capillos” Sensus literae Verbi significetur, patet manifeste ab illis qui in Mundo Spirituali sunt; 「髪の毛」によって、みことばの文字どおりの意味が意味されることは、彼らからはっきりと明らかである、その者は霊界の中にいる。

illi qui contempserunt Sensum literae Verbi, ibi apparent Calvi; 彼らは、その者はみことばの文字どおりの意味を軽蔑した、そこにはげ(頭)で見られる。

et vicissim illi qui amaverunt Sensum literae Verbi, ibi apparent in decentibus Comis. また、逆に(一方)、彼らは、その者はみことばの文字どおりの意味を愛した、こぎれいな頭髪の中に見られる。

“Tanquam lana” et “tanquam nix” dicitur, quia “Lana” significat bonum in ultimis, et “Nix” verum in ultimis, ut quoque apud Esajam (cap. i. 18): 「あたかも羊毛のような」また「あたかも雪のような」と言われる、「羊毛」が最終的なものの中での善を意味するからである、また「雪」が最終的なものの中での真理を、「イザヤ書」のもとにもまた、のように。

“Lana” enim est ex ovibus, per quas significatur bonum charitatis, et “Nix” est ex aquis, per quas significantur vera fidei. というのは「羊毛」は羊からであるから、それによって仁愛の善が意味される、また「雪」は水からである、それによって信仰の真理が意味される。

@1 568 pro “565” 注1 「565」の代わりに568

@2 v. pro “iv.” 注2 「iv.」の代わりにv.

@3 16 pro “17” 注3 「17」の代わりに16

@4 vii. pro “vi.” 注4 「vi.」の代わりにvii.

 

(3) 訳文

 47(第14節) 「その方の頭と髪の毛は、あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝き」は、最初のものと最後のものの中の神的知恵の神的愛を意味する――

 人間の頭によって彼のいのちのすべてのものが意味される、また人間のいのちは愛と知恵に関係する。それゆえ、「頭」によって、知恵と同時に愛が意味される。しかし、愛はその知恵なしに、知恵もその愛なしに存在しないので、それゆえ、愛は知恵のものである、「頭」によって意味されるものは、主についてであるとき、神的知恵の神的愛である。けれども、「頭」の意味について、みことばから、後で見られる(538, 568番)。

 そこで「頭」によって愛と同時に知恵がその最初のものの中で意味されるとき、「髪の毛」によって、愛と知恵がその最後のものの中で意味されることがいえる。また「髪の毛」がここにみことばに関する主である人の子について言われてるので、その方の「髪の毛」によって愛のものである神的善が、また知恵のものである神的真理が、みことばの最終的なものの中で意味される。そして、みことばの最終的なものは、その文字どおりの意味の中に含まれるものである――

[2] この意味の中のみことばが「人の子の、すなわち、主の髪の毛」によって意味されることは、背理に見られる、しかしそれでも真理である。このことは『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に示されているみことばの箇所から明らかにすることができる(5, 39番)。そこにもまた、イスラエル教会の中でナジル人が最終的なものの中で、それはその文字どおりの意味である、みことばに関する主を表象したことが示されている。というのは「ナジル人」はヘブル語の中で髪の毛または頭髪であるから。ここから、出生からナジル人であったサムソンに、髪の毛の中に力があった。同様に、みことばの文字どおりの意味の中で、神的真理が力の中にあることが、〔すでに〕言及された『聖書についての教え』の中に見られる(37―49番)。それゆえ、大祭司とその息子たちもまた頭を剃ることが厳しく禁じられた。それゆえ、四十二人の少年は、エリシャを「はげ頭」と呼んだので、二匹の雌グマによって引き裂かれた。

 エリシャは、みことばに関する主を表象したエリヤのように、はげ頭は、その最終的なものないそれを意味した、、それは、〔すでに〕言われたように、文字どおりの意味である、そして雌グマは、その内なる意味から分離されたみことばのこの〔文字どおりの〕意味を意味している。分離する者は、霊界の中でもまた雌グマのように見える、しかし、遠方から。ここから、なぜ、そのようなことが少年に行なわれたか明らかである。それゆえ、さらにまた、はげ頭にすることは最大の恥辱と極度の嘆きであった。

 [3] それゆえ、イスラエル民族が、みことばのすべての文字どおりの意味をゆがめたとき、彼らの上にこの悲嘆が生じた――

 

 「ナジル人は雪よりも白かった、乳よりも白く輝いた。彼らの形は黒さよりも暗かった、街路の中で知られない」(哀歌4:7, 8)。

 

 なおまた、

 

 「すべての者の頭は、はげにされ、すべての者の肩は毛を除かれた」(エゼキエル29:18)。

 「すべての者の顔の上に恥、またすべての者の頭にはげ」(エゼキエル7:18)。 (同様に、イザヤ15:2、エレミヤ48:37、アモス8:10)。

 

 イスラエル民族は、虚偽によってみことばのすべての文字どおりの意味を追い散らしたので、それゆえ、預言者エゼキエルは、このことを表象するように命令された、このことによって、

 

 かみそりで頭を剃り、髪の毛の三分の一のを火で燃やし、三分の一を剣で打ち、三分の一を風の中に追い散らせる、また何らかのものをすそに集め、その後、さらにまた火の中に投げ込むこと(エゼキエル5:1-4以降)。

 

 [4] さらに「ミカ書」にも言われている――

 

 「あなたは、はげ頭をおびよ、また剃れ。あなたの歓喜の息子たちのために、はげ頭をワシのように広げよ、あなたから移住するからである」(1:16)。

 

「歓喜の息子たち」は、みことばからの教会の本物の真理である。

 また、バビロニアの王ネブカドネザルは、バビロンによる、みことばの虚偽化を、またそこに真理のすべての破壊を表象したので、ここから彼の髪の毛はワシのもののように成長したことが生じた(ダニエル4:33)。「髪の毛」が、みことばのその聖性を意味したので、それゆえ、ナジル人について、自分の頭の頭髪を剃ってはならない、それは彼の頭の上の髪のナジル人である事実であるからであることが言われている(民数記6:1-21)。またそれゆえ、大祭司そして彼の息子たちは自分の頭を剃ってはならない、死なないように、そしてイスラエルの全家が怒られないように定められた(レビ記10:6)。

[5] さて、「髪の毛」によって最後のものの中での神的真理が意味されるので、それは教会の中で文字どおりの意味の中のみことばであり、それゆえ、「日の老いた者」についてもまた「ダニエル書」に同様のものが言われる。

 

 「私は見た、王座が投げ出される時まで、また〝日の老いた者〟が座り、その衣服は白い雪のよう〔である〕、その頭の髪の毛はきれいな羊毛のよう〔である〕」(7:9)。

 

「日の老いた者」が主であることは、「ミカ書」にはっきりと明らかである。

 

 「ベツレヘム、エラフタよ、あなたはユダの千を数えるものの間で小さいものである。あなたから、わたしに出てくる、その者はイスラエルの中で支配者になる、またその出ることは昔から、永遠の日から〔の定めである〕」(5:2)。

 

また「イザヤ書」に、そこに「永遠の父」と呼ばれている(9:6)。

 

 [6] これらの箇所から、またおびただしいのために示されない他の多くのものから、明らかにすることができる、「あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝く」人の子の「頭」また「髪の毛」によって、最初のものの中と最後のものの中の、愛と知恵の神的なものを意味することである。また、人の子によって、みことばに関する主が意味されるので、最初のものの中と最後のものの中のこのこともまた意味されることがいえる。そうでなければ、主がこのことを「黙示録」の中に、また「ダニエル書」のもとに「日の老いた者」を、髪の毛に関してもまた述べられていることは何になるのか。

 「髪の毛」によって、みことばの文字どおりの意味が意味されることは、霊界の中にいる者からはっきりと明らかである。みことばの文字どおりの意味を軽蔑した者は、そこにはげ頭で見られる。また、一方、みことばの文字どおりの意味を愛した者は、整った頭髪の中に見られる。

 「あたかも羊毛のような」また「あたかも雪のような」と言われるのは、「イザヤ書」にもまたあるのように、「羊毛」が最終的なものの中での善を、また「雪」が最終的なものの中での真理を意味するからである。というのは、「羊毛」は羊からであり、それによって仁愛の善が意味されるから、また「雪」は水からであり、それによって信仰の真理が意味されるからである。

コメントを残す