(1) 原文
666. Haec omnia, quae a quatuor coetibus edicta sunt, angeli, qui supra illos erant, exaudiverunt; et dixerunt inter se, "Percipimus quod non aliquis in Christianismo sciat quid conscientia; quare demittemus ex nobis unum qui instruet."
Et actutum tunc in medio illorum adstitit angelus in veste alba, circum cujus caput apparuit cinctura lucida, in qua minutae stellae erant. Et hic allocutus quatuor coetus dixit. "Audivimus in caelo quod in ordine protuleritis sententias de conscientia, ac autumaveritis omnes quod sit aliquis dolor mentis, qui gravedine infestat caput et inde corpus, aut corpus et inde caput. Sed conscientia in se spectata non est aliquis dolor, sed est spiritualis volentia faciendi secundum illa quae religionis et fidei sunt. Inde est, quod illi qui conscientia gaudent, in tranquillitate pacis et in beatitudine interna sint cum faciunt secundum conscientiam, et in quadam intranquilitate dum faciunt contra illam; dolor autem mentis, quem vos credidistis esse [1]conscientiam, non est conscientia, sed est tentatio, quae est pugna spiritus et carnis; et haec dum spiritualis est, venam trahit ex conscientia; at si modo est naturalis, originem trahit ex morbis, quos medici nuper recensuerunt."
[2.] "Quid autem conscientia, illustrari potest per exampla: sacerdos, cui est spiritualis volentia docendi vera propter finem ut grex ejus salvetur, ille conscientiam habet; at qui [docet] propter quamcunque aliam causam ut finem, ille conscientiam non habet. Judex, qui unice spectat justitiam, et hanc cum judicio facit, ille conscientiam habet; at qui primario spectat munus, amicitiam et favorem, ille conscientiam non habet. Adhuc, omnis homo qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, ac jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque alteri reddit, quia sua non sunt, ille conscientiam habet, nam facit justum propter justum. [2]Sic quoque, qui potest venire ad functionem, sed scit, quod alter, qui etiam ambit, societati utilior sit, ille si cedit alteri locum propter bonum societatis, is bonam conscientiam habet; similiter in reliquis. [3.] Omnes illi qui conscientiam habent, ex corde loquuntur quae loquuntur, et ex corde faciunt quae faciunt; habent enim illi mentem non divisam, nam secundum id quod intelligunt et credunt verum et bonum esse, loquuntur et faciunt. Exinde sequitur quod conscientia perfectior possit dari apud illos, qui in veris fidei sunt prae aliis, et qui in clara perceptione prae aliis, quam apud illos qui minus illustrati sunt, et in obscura perceptione. In vera conscientia est ipsa vita spiritualis hominis, est enim ibi ejus fides conjuncta charitati; quapropter facere ex conscientia est illis facere ex vita sua spirituali; et facere contra conscientiam, est illis facere contra illam suam vitam. Praeterea, quis non ex communi sermone scit quid conscientia? ut cum dicitur de aliquot, "Hic conscientiam habet," nonne etiam tunc intelligitur, hic justus homo est? ac vicissim cum dicitur de aliquot, "Hic non conscientiam habet," nonne tunc etiam intelligitur, hic injustus est?"
[4.] Angelus dum haec edixerat, subito sublatus est in suum caelum, et quatuor coetus coiverunt in unum, et postquam aliquantum inter se collocuti sunt de effatus angeli, ecce interum divisi sunt in quatuor coetus, sed in alios quam prius; in unum ubi illi qui comprehenderunt verba angeli, et assenserunt; in alterum ubi illi, qui non comprehenderunt, sed usque faverunt; in tertium ubi illi, qui non voluerunt comprehendere, dicentes "Quid nobis cum conscientia?" et in quartum ubi illi qui irridebant, dicentes, "Quid conscientia nisi flatus?" Et vidi illos secedentes a se invicem, et tunc duos coetus priores abeuntes ad dextrum, et duos coetus posteriores ad sinistrum; et hos descendentes, illos autem ascendentes.
@1 conscientiam (cum Doctore Tafel,) pro “conscientia” @2 Sic pro “Sit”
(2) 直訳
666. Haec omnia, quae a quatuor coetibus edicta sunt, angeli, qui supra illos erant, exaudiverunt; これらすべてを、それらは四つの集団から言い表わされた、天使たちは、その者は彼らの上にいた、聞き取った。
et dixerunt inter se, "Percipimus quod non aliquis in Christianismo sciat quid conscientia; また自分たちの間で言った、「私たちは知覚する、キリスト教界の中のだれかが何が良心か知らないこと。
quare demittemus ex nobis unum qui instruet." それゆえ、私たちは私たちからある者を降ろす、その者が教える」。
Et actutum tunc in medio illorum adstitit angelus in veste alba, circum cujus caput apparuit cinctura lucida, in qua minutae stellae erant. また直ちに、その時、彼らの真ん中に天使が(そばに)立った、白い衣服で、その頭の周りに輝く帯が見られた、その中に小さな星があった。
Et hic allocutus quatuor coetus dixit. またこの者は四つの集団に話しかけて言った。
"Audivimus in caelo quod in ordine protuleritis sententias de conscientia, ac autumaveritis omnes quod sit aliquis dolor mentis, qui gravedine infestat caput et inde corpus, aut corpus et inde caput. 「私たちは天界の中で聞いた、順序の中であなたがたが表明した(profero)こと、良心について、そしてあなたがたがすべてのもの思った、何らかの心の苦痛であること、それは重苦しさで頭とここから身体を攻撃する(悩ます)、または身体とここから頭を。
Sed conscientia in se spectata non est aliquis dolor, sed est spiritualis volentia faciendi secundum illa quae religionis et fidei sunt. しかし、本質的に見られた良心は何らかの苦痛ではない、しかしそれらにしたがって行なおうとする霊的な意志である、それらは宗教と信仰のものである。
Inde est, quod illi qui conscientia gaudent, in tranquillitate pacis et in beatitudine interna sint cum faciunt secundum conscientiam, et in quadam intranquilitate dum faciunt contra illam; ここからである、彼らは、その者は良心を授けられている、良心にしたがって行なうとき、平和の静けさと内なる幸福(の状態)の中にいる、またそれに反して行なうとき、ある種の安らぎの欠如の中に。
dolor autem mentis, quem vos credidistis esse [1]conscientiam, non est conscientia, sed est tentatio, quae est pugna spiritus et carnis; けれども、心の苦痛は、それをあなたがたは良心であると信じている、良心ではない、しかし試練である、それは霊と肉の戦いである。
et haec dum spiritualis est, venam trahit ex conscientia; またこれが霊的である時、流れ(水脈)を良心から引き寄せる(得る)。
at si modo est naturalis, originem trahit ex morbis, quos medici nuper recensuerunt." しかし、もし単にし全的であるなら、起源を病気から引き寄せる(得る)、それらを医師たちは近ごろ列挙した。
[2.] "Quid autem conscientia, illustrari potest per exampla: [2] 「けれども、何が良心か、例によって説明されることができる――
sacerdos, cui est spiritualis volentia docendi vera propter finem ut grex ejus salvetur, ille conscientiam habet; 聖職者は、その者に教えようとする霊的な意志がある、彼の群れが救われるようにとの目的のために真理を、彼は良心を持っている。
at qui [docet] propter quamcunque aliam causam ut finem, ille conscientiam non habet. しかし、目的としてどんなものでも他の理由のために(教える)者は、彼は良心を持っていない。
Judex, qui unice spectat justitiam, et hanc cum judicio facit, ille conscientiam habet; 裁判官は、その者はひとえに公正(正義)を眺める、またこれを思慮分別をもって行なう、彼は良心を持っている。
at qui primario spectat munus, amicitiam et favorem, ille conscientiam non habet. しかし、最初に(おもに)贈り物(わいろ)、友情また好意(えこひいき)を眺める者は、彼は良心を持っていない。
Adhuc, omnis homo qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, ac jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque alteri reddit, quia sua non sunt, ille conscientiam habet, nam facit justum propter justum. さらに、すべての人間は、その者は他の者の財産を自分自身のもとに持っている、他の者に知られないで、またこのように法律〔からの罰〕の恐れなしに、そして名誉と名声の損失、それをもうけることができる、もしそれでも他の者に戻すなら、自分のものでないので、彼は良心を持っている、なぜなら、公正のために公正をおこなうからである。
[2]Sic quoque, qui potest venire ad functionem, sed scit, quod alter, qui etiam ambit, societati utilior sit, ille si cedit alteri locum propter bonum societatis, is bonam conscientiam habet; このようにまた、その者は役目の中にやって来ることができる、しかし知っている、他の者が、その者もまた得ようとする、社会にさらに役立つ、彼がもし社会の善のために他の者に場所を譲るなら、彼は良心の善を持っている。
similiter in reliquis. 他のものの中で同様〔である〕。
◎『真のキリスト教(上巻)』(スヴェーデンボリ出版)の刊行について
3月より取り組んでいた本書(第1章~第6章)は現在、その原稿を印刷会社に送ってあります。今後、校正を3度してから、印刷・整本となります。その出版予定日は10月15日です(または18日となるかもしれません、この日に出版記念講演を予定しているからです)。記念講演(私がします)などについてその詳細は会員の皆様にSPSC会報でお知らせします。
なお下巻にも取り組み始め、これは来年3月の刊行を予定しています(この『真のキリスト教』の原典講読は本年度中に終わります)。