原典講読『真のキリスト教』665(直訳[5])

[5.] Post haec convertimus nos ad tertium coetum, qui constabat ex medicis, inter quos etiam erant chirurgi et pharmacopolae; [5] この後、私たちは第三集団きをけたれは医者たちから構成された、それらの間に外科医と薬剤師もいた。
et diximus, "Vos fortassis scitis quid conscientia; また、私たちは言った、「あなたがたは、おそらく、何が良心か、知っている。
num est infestus dolor qui corripit et caput et parenchyma cordis, et inde regiones substratas, epigastricam et hypogastricam; 悩ます苦痛かどうか、それは頭と心臓の実質組織を襲う、またここから土台となっている☆領域、上腹部と下腹部。
土台となっている(subustro)は「下部の」と訳してよいでしょう。
aut aliquid aliud?" または、ほかの何か?」
Et hi responderunt, "Conscientia non est nisi talis dolor; また、これらの者は答えた、「良心は、このような苦痛でないならない。
nos prae aliis scimus ejus origines, sunt enim contingentes morbi, qui infestant organica corporis et quoque organica capitis, consequenter etiam mentem, quoniam haec in organis cerebri sedet sicut aranea in centro filorum suae telae, per quae excurrit et currit similiter: 私たちは他の者よりもその起源を知っている、というのは、偶発的な病気であるから、それは身体の器官、そしてまた頭の器官を攻撃する、したがって、心もまた、これ〔心〕は脳の器官の中に座るから、クモが自分のクモの巣の糸の中心に〔いる〕ように、それによって同様に走り出る、また突進する。
hos morbos vocamus morbos organicos, et qui illorum per vices redeunt, morbos chronicos. これらの病気を私たちは器官の病気と呼ぶ、またそれは、それらの〔病気が〕時々、戻る、慢性のもの〔と呼ぶ〕。
At talis dolor, qualis ab aegrotis coram nobis describitur per dolorem conscientiae, non aliud est quam morbus hypochondriacus, qui primario lienem, et secundario pancreatem et mesenterium germanis suis functionibus deprivat; しかし、このような苦痛は、私たちの前で病気(不健康)によって描かれている(述べられている)ようなものは、良心の苦痛によって、心気症の病気以外の他のものではない、それは最初に脾臓を、また第二位に膵(すい)臓と腸間膜のその本質的な機能で奪う。
inde derivantur morbi stomachales, ex quibus cacochymiae; ここから、胃の病気が導かれる、それらから体液の不健康状態(悪化)が。
fit enim compressio circa orificium stomachi, quae cardialgia nuncupatur; というのは、胃の開き口(門、孔)まわりの圧迫が生じるから、それは胸やけと名づけられる。
ex his derivantur humores bile atra, flava aut viridi impraegnati, ex quibus vascula minima sanguinis, quae vocantur capillaria, obstipantur, unde cachexia, atrophia, et symphysis, et quoque peripneumonia notha ex pituita lenta, ac lympha ichorosa et rodente in tota massa sanguinis. これらから、黒い、黄色のまたは緑の胆汁のぎっしり詰まった体液が引き出される、それらから血の最小の管が、それらは毛細管と呼ばれる、ふさがれる、そこから悪液質(不健康状態、カヘキシー)、委縮、また癒合、そしてまた、トロリとした(鈍い)粘液(リンパ液)からの擬似肺炎、そして膿漿のようなリンパ、また血の(全部の)大部分の中でむしばんで。
Similia etiam profluunt ex elapsu puris in sanguinem et ejus serum ex solutis empyematibus, abscessibus et apostematibus in corpore; さらにまた同様のものが流れ出る、血とその漿液(血清)の中の通過から、蓄膿(症)の溶解から、身体の中の膿瘍と膿瘍の。
qui sanguis cum per carotides in caput assurgit, medullaria, corticalia et meningea cerebri terit, rodit et mordet, et sic excitat dolores, qui vocantur conscientiae." その血が頸動脈を通って頭の中に上がるとき、脳の髄、皮質と(脳)膜が浪費する、むしばむ、またかむ、またこのように苦痛をかきたてる(起こす)、それは良心の〔呵責〕と呼ばれる」。

コメントを残す