原典講読『真のキリスト教』665(原文と直訳[1]、[2])

(1) 原文
665. Post haec audita est vox e caelo ex angelis qui immediate supra nos erant, dicens, "Ascendite huc, ac interrogabimus unum ex vobis, qui adhuc in mundo naturali est quoad corpus, quid ibi sciunt de conscientia."
Et ascendimus, et post introitum, aliqui sapientes in occursum venerunt, et quaesiverunt [ex] me, "Quid sciunt in tuo mundo, de conscientia?"
Et respondi, "Si placet descendamus et convocabimus et e laicis et e clericis numerum ex illis, qui creduntur sapientes, et stabimus in perpendiculo sub vobis, ac interrogabimus; et vos ita vestris auribus audituri estis quid responsuri sunt."
Et factum est ita, et unus ex electis sumsit tubam, et sonuit illa ad meridiem, septentrionem, orientem et occidentem, et tunc post horulae tempus aderant tam multi ut paene implerent spatium stadii. At angeli desuper omnes ordinabant in quatuor coetus, ex quibus unus constabat ex politicis, alter ex eruditis, tertius ex medicis, et quartus ex clericis.
Ad quos ita ordinatos diximus, "Ignoscite quod convocati sitis: causa est, quia angeli qui e diametro supra nos sunt, ardent scire, quid in mundo, in quo prius fuistis, cogitavistis de conscientia, et inde quid adhuc de illa cogitatis, quoniam ideas priores de talibus adhuc retinetis; relatum enim est angelis, quod cognitio de conscientia in mundo inter cognitiones deperditas sit."
[2] Post haec, exorsi sumus, et primum convertimus nos ad caetum qui constabat ex politicis, et rogavimus ut ex corde dicerent, si placet quid cogitaverant, et quid inde adhuc cogitant, de conscientia.
Ad haec responderunt, unus post alterum; quorum responsa in unum collecta erant, quod non sciant aliud quam quod conscientia sit secum scire, ita conscire quid intendit, cogitavit, egit, et locutus est.
Sed diximus illis, "Non quaesivimus de etymologia vocis conscientiae, sed de Conscientia.
Et respondebatur, "Quid conscientia aliud quam dolor ex praeconcepto timore discriminum honoris aut opum, et quoque famae propter illa duo? At ille dolor discutitur per epulas et per cyathos nobilis vini, et per sermocinationes de ludis Veneris et ejus pueri."
[3.] Ad haec diximus, "Joculamini; dicite si lubet, num aliquis e vobis [1]senserit aliquod anxium aliunde?"
Respondebant, "Quid aliunde? Estne totus mundus sicut theatrum, super quo quisque agit suam scenam, quemadmodum comoedi super suo? Eludimus et circumvenimus quoscunque ex sua concupiscentia, hos ludibriis, hos assentationibus, hos astutiis, hos simulata amicitia, hos ficta sinceritate, et hos alia politica arte et pellacia: inde nobis nullus dolor mentis est, sed e contra, hilaritas et laetitia, quas expanso pectore tacite et usque plene exspiramus. Audivimus quidem ex aliquibus e nostro sodalitio, quod illos alternis supervenerit anxietas et angustia sicut cordis et pectoris, et inde sicut contractio mentis; sed de his dum quaesiverunt pharmacopolas, instructi sunt, quod sint ex humore melancholico oriundo ex indigestis in ventriculo, aut ex aegro statu lienis; sed de quibusdam ex his audivimus hilaritatibus suis prioribus per pharmaca restitutos."
[4.] Postquam haec audivimus, convertimus nos ad coetum qui constabat ex eruditis, inter quos etiam erant plures physicae artis gnari; et allocuti illos diximus, "Vos qui scientiis studuistis, et inde crediti estis sapientiae oracula, dicite, si placet, quid conscientia?"
Et responderunt, "Quae qualis haec propositio? Audivimus quidem, quod apud quosdam sit tristitia, maeror et anxietas, infestans non modo gastricas regiones corporis, sed etiam habitacula mentis; nos enim credimus quod duo cerebra sint illa habitacula; et quia haec ex continentibus fibris [2]consistunt, quod sit aliquis humor acris, qui fibras ibi vellicat, mordet et rodit, et sic sphaeram cogitationum mentis ita comprimit, ut non possit in aliqua oblectamenta ex varietatibus effundi; inde fit, quod homo solum uni rei intendat, ex qua perit fibrarum illarum tensibilitas et elasticitas, unde illarum obnixitas et rigiditas; ex quibus oboritur motus irregularis spirituum animalium, qui a medicis vocatur ataxia, et quoque defectus in functionibus suis qui vocatur lipothymia. Verbo mens tunc sedet sicut turmis infestis obsessa, nec se plus potest huc illuc vertere, quam potest rota clavis affixa, et quam potest navis haerens super syrtibus. Tales mentis et inde pectoris angustiae oboriuntur illis apud quos regnans amor patitur jacturam, qui si impugnatur, contrahunt se fibrae cerebri, et contractio illa inhibet, ne mens libere excurrat, ac delicias captet in variis formis. Hos, quemque secundum suum temperamentum, cum in hac crisi sunt, invadunt diversi generis phantasiae, dementiae et deliria, et quosdam cerebrositates in religiosis, quas hi vocant conscientiae morsus."
[5.] Post haec convertimus nos ad tertium coetum, qui constabat ex medicis, inter quos etiam erant chirurgi et pharmacopolae; et diximus, "Vos fortassis scitis quid conscientia; num est infestus dolor qui corripit et caput et parenchyma cordis, et inde regiones substratas, epigastricam et hypogastricam; aut aliquid aliud?"
Et hi responderunt, "Conscientia non est nisi talis dolor; nos prae aliis scimus ejus origines, sunt enim contingentes morbi, qui infestant organica corporis et quoque organica capitis, consequenter etiam mentem, quoniam haec in organis cerebri sedet sicut aranea in centro filorum suae telae, per quae excurrit et currit similiter: hos morbos vocamus morbos organicos, et qui illorum per vices redeunt, morbos chronicos. At talis dolor, qualis ab aegrotis coram nobis describitur per dolorem conscientiae, non aliud est quam morbus hypochondriacus, qui primario lienem, et secundario pancreatem et mesenterium germanis suis functionibus deprivat; inde derivantur morbi stomachales, ex quibus cacochymiae; fit enim compressio circa orificium stomachi, quae cardialgia nuncupatur; ex his derivantur humores bile atra, flava aut viridi impraegnati, ex quibus vascula minima sanguinis, quae vocantur capillaria, obstipantur, unde cachexia, atrophia, et symphysis, et quoque peripneumonia notha ex pituita lenta, ac lympha ichorosa et rodente in tota massa sanguinis. Similia etiam profluunt ex elapsu puris in sanguinem et ejus serum ex solutis empyematibus, abscessibus et apostematibus in corpore; qui sanguis cum per carotides in caput assurgit, medullaria, corticalia et meningea cerebri terit, rodit et mordet, et sic excitat dolores, qui vocantur conscientiae."
[6.] His auditis diximus ad illos, "Loquimini lingua Hippocratica et Galeniana; illa nobis sunt graeca, non intelligimus; nos non quaesivimus de his morbis, sed de conscientia quae est solius mentis."
Et dixerunt, "Morbi mentis et morbi capitis sunt iidem, et hi ascendunt ex corpore; cohaerent enim sicut duae mansiones unius domus, inter quas est scala, per quam fit ascensus et descensus, quare novimus, quod status mentis indivulse pendeat a statu corporis; sed nos gravedines seu cephalalgias illas (quas captavimus vos intelligere per conscientias), sanavimus, quasdam per emplastra et vesicatoria, quasdam per infusa et emulsa, et quasdam per condimenta, et per anodyna."
[7.] Cum ergo similia adhuc audivimus ab illis, avertimus o et convertimus ad clericos, et diximus, "Vos scitis quid conscientia; dicite ergo, et instruite praesentes."
Et responderunt, "Quid conscientia, novimus et non novimus. Credidimus quod sit contritio, quae praecedit electionem; hoc est, momentum quo homo donatur fide, per quam ei novum cor et novus spiritus fit, ac regeneratur. Sed appercepimus quod contritio illa paucis obvenerit, solum quibusdam pavor et inde anxietas pro igne infernali, et vix alicui pro peccatis et inde justa ira Dei. Sed illos nos confessionarii sanavimus per evangelium quod Christus per passionem crucis sustulerit damnationem, et sic ignem infernalem exstinxerit, et aperuerit caelum illis qui fide, cui imputatio meriti Filii Dei inscripta est, beantur. Praeterea dantur conscientiosi ex varia religione, tam vera quam fanatica, qui sibi scrupulos faciunt in rebus salutis, non modo essentialibus, sed etiam formalibus, et quoque in adiaphoris. Quare, ut supra diximus, novimus quod sit conscientia, sed quid et qualis vera, quae omnino spiritualis erit, non novimus.
 
   @1 senserit pro “sentiverit” @2 consistunt pro “consistit”
 
(2) 直訳
665. Post haec audita est vox e caelo ex angelis qui immediate supra nos erant, dicens, "Ascendite huc, ac interrogabimus unum ex vobis, qui adhuc in mundo naturali est quoad corpus, quid ibi sciunt de conscientia." この後、天界から天使から声が聞こえた、それは私たちの直接に上方にあった、言って、「(あなたがたは)こに上れ、そしてあなたがたからの一人に私たちは質問する、その者はまだ自然界の中にいる、身体に関して、何をそこに知っているか、〝良心〟について」。
Et ascendimus, et post introitum, aliqui sapientes in occursum venerunt, et quaesiverunt [ex] me, "Quid sciunt in tuo mundo, de conscientia?" また、私たちは上った、また入ることの後、ある賢明な者(たち)が出会いの中にやって来た、また私に☆質問した、「何を〔彼らは〕知ってるいか? あなたの世界の中で、良心について」。
ここに「exを補う」としています。もちろん、初版にありません、しかし、exを補うとかえって(すなわち、私に「代わって」)別の意味が生じてしまいます。exがなくて十分通じるのに、どうしてこうするのでしょうか?
Et respondi, "Si placet descendamus et convocabimus et e laicis et e clericis numerum ex illis, qui creduntur sapientes, et stabimus in perpendiculo sub vobis, ac interrogabimus; また、私は答えた、「もし喜ぶなら(=よろしかったら)私たちは降る、また私たちは呼び集める、平信徒からまた聖職者から、彼らから数を、その者は賢明な者と信じられている、また私たちはあなたがたの下の鉛直線の下に立つ、そして私たちは質問する。
et vos ita vestris auribus audituri estis quid responsuri sunt." また、あなたがたはそのようにあなたがたの耳で聞くでしょう、何を答えるか」。
Et factum est ita, et unus ex electis sumsit tubam, et sonuit illa ad meridiem, septentrionem, orientem et occidentem, et tunc post horulae tempus aderant tam multi ut paene implerent spatium stadii. また、そのように行なわれた、選ばれた者からの一人がラッパを取った、またそれを南へ鳴らした、北、東、また西、またその時、少しの時間(数分)の時間の後、いた、このように多くの者が、ほとんどスタディオン(185メートル)の☆空間を満たすような。
ここを長島訳は「約200メートル四方」としており、これでよいでしょう。
At angeli desuper omnes ordinabant in quatuor coetus, ex quibus unus constabat ex politicis, alter ex eruditis, tertius ex medicis, et quartus ex clericis. しかし、上からの天使たちがすべての者を四つの集団の中に配列させた(整えた)、それらから、一つは政治家から構成された、もう一つは学者(博学な者)から、第三のものは医者から、また第四のものは聖職者から。
Ad quos ita ordinatos diximus, "Ignoscite quod convocati sitis: そのように配列された者たちに、私たちは言った、「(あなたがたは)許せ、あなたがたが呼び集められたこと。
causa est, quia angeli qui e diametro supra nos sunt, ardent scire, quid in mundo, in quo prius fuistis, cogitavistis de conscientia, et inde quid adhuc de illa cogitatis, quoniam ideas priores de talibus adhuc retinetis; 理由がある、天使たちが、その者は私たちの正反対に上方にいる、知ることを熱望しているからである、何を世の中で、その中に以前、あなたがたはいた、良心について考えたか、またここから、何を今でもそれについて考えているか、それらのものについて以前の観念を今でも心に留めている。
relatum enim est angelis, quod cognitio de conscientia in mundo inter cognitiones deperditas sit." というのは、天使たちは話しているから、良心について世の中の思考は、失なわれた思考の中にあること」。
[2] Post haec, exorsi sumus, et primum convertimus nos ad caetum qui constabat ex politicis, et rogavimus ut ex corde dicerent, si placet quid cogitaverant, et quid inde adhuc cogitant, de conscientia. [2] この後、私たちは上がった(起こった)☆、また最初に私たちは集団へ向けた、その者は政治から構成された、また求めた、こころから言うように、もし喜びなら、何を考えたか、また何をここから今でも考えているか、良心について。
ここは「始めた」と意訳するところでしょう。
Ad haec responderunt, unus post alterum; これに彼らは答えた、一つ、その後にもう一つ。
quorum responsa in unum collecta erant, quod non sciant aliud quam quod conscientia sit secum scire, ita conscire quid intendit, cogitavit, egit, et locutus est. それらの答えは一つの中に集められた、何らかのものを知らないこと、良心が自分自身を知ることである以外の、そのように気づいていること、何を意図したか、考えた、行なったか、また話したか。
Sed diximus illis, "Non quaesivimus de etymologia vocis conscientiae, sed de Conscientia. しかし、私は彼らに言った、「私たちは質問しなかった、良心の言葉の語源について、しかし、良心について。
Et respondebatur, "Quid conscientia aliud quam dolor ex praeconcepto timore discriminum honoris aut opum, et quoque famae propter illa duo? また、彼らは答えた、「良心とは何か、名誉または富の、そしてまた、それら二つのための名声の危険の予想された恐れからの苦痛(悲しみ)以外の他の。
At ille dolor discutitur per epulas et per cyathos nobilis vini, et per sermocinationes de ludis Veneris et ejus pueri." しかし、その苦痛(悲しみ)は宴会によって、また高貴な(=上等の)インの杯によって追い払われる、また、ウェヌスとその少年の遊びについての会話によって☆。
ウェヌス(ビーナス)は美と愛の女神であり、「性的活動、愛欲」の意味があります。「その少年」はクピドー(Cupido、キューピッド)のことでしょう、すなわち、愛欲、恋愛を話すことです。

コメントを残す