原典講読『結婚愛』342(原文と直訳)

(1)原文

342. (ix.) Quod caelum Mahumedanum sit extra caelum Christianum, et quod illud in duos caoelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, cui dominium super coelum et terram datum est. Antequam de his aliquid singulariter dicitur, interest ut aliqua de Divina Domini providentia circa ortum religionis Mahumedanae praemittantur. Quod haec religio recepta sit a pluribus regnis, quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est; at religio Mahumedana non est scandalum illis, qui credunt, quod omnia sint Divinae providentiae; hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. Est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum nostrum pro Filio Dei, sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines; at quia Alcoranum modo librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum persequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. Ut plene sciatur, quod illa religio ex Divina Domini providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur; quare primum de origine Idololatriarum. [2] Ante illam religionem fuit cultus idolorum in toto terrarum orbe. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini, fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae; talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi tabernaculum, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant: et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientum, imprimis exculta ab Aegyptiis; inde horum Hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, ut et quid fol, luna, et stellae; per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium, quoniam illa, quae repraesentabantur, quae fuerunt talia quae sapientiae spiritualis sunt apud angelos, erant origines. [3] Nunc quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus; et ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus converterunt facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, imo aves, pisces, serpentes, fecerunt; et hos posuerunt domi, et alibi, in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant, seu quae repraesentabant: similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta cultus, quae significabant. Post tempus, quando scientia correspondentiarum obliterata fuit, coepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent, et inde significarent sancta. Ex his ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum orbem, tam Asiaticum cum insulis circum, quam Africanum, et Europaeum. [4] Ut omnes illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini providentia factum est, ut nova religio geniis orientalium accommodata auspicaretur; in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille {1}esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei. Hoc factum est per Mahumedem, ex quo religio illa vocata est. Ex his patet, quod haec Religio ex Divina Domini providentia, exsuscitata sit, ac geniis orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem, ut deleret idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem, quod fit post cujusvis mortem, venirent: quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias illorum exstirpare, nisi conveniens ideis illorum facta sit; imprimis nisi polygamia permissa fuisset; etiam ex causa, quia orientales, absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.

 @1. esset pro "essent"

 

(2)直訳

342. (ix.) Quod coelum Mahumedanum sit extra caoelum Christianum, et quod illud in duos caelos, inferius et superius, sit divisum; 342.(9) イスラム教徒の天界がキリスト教徒の外にあること、またそれは二つの天界の中に、低いものと高いもの、分割されている。

et quod non alii in coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, cui dominium super coelum et terram datum est.― また他の者にそれらの高い天界の中に上げられないこと、めかけを退ける者以外に、また一人の妻と生活する、また私たちの主を父なる神と等しい者と認める、その者に天地の上に支配が与えられている――

Antequam de his aliquid singulariter dicitur, interest ut aliqua de Divina Domini providentia circa ortum religionis Mahumedanae praemittantur. これらについて何らかのものが詳細に(細部にわたって)言われる前に、イスラム教(ムハンマドの宗教)の起源(出現)に関して主の神的な摂理について何らかのものがあらかじめ言われることが重要である☆。

intersumは非人称動詞として「興味がある、重要である」という意味があります。

Quod haec religio recepta sit a pluribus regnis, quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est; この宗教がキリストよりもくの王国によりれられていることは、彼らにつまずきのであることができるその神的摂理についてえるまた同時じているあるわれることができないことキリスト教徒まれた者よりも。

at religio Mahumedana non est scandalum illis, qui credunt, quod omnia sint Divinae providentiae; しかしイスラムらにつまずきのではないそのじるすべてのものは神的摂理のものであること

hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. これらの質問する(探求する)どこのにあるかそしてまた、見つける

Est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum nostrum pro Filio Dei, sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines; そのことのにあるイスラム子として私たちの主めていること、最人間、最大預言者〔として〕もまた、その者は人間を教えるために世の中にやって来た。

at quia Alcoranum modo librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum persequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. しかしクルアーンだけを自分たちの宗教としているのでまたここからムハンマドをそのはそれをいた、彼らの思考居座ったまたらかの礼拝めたそれゆえ、私たちのについてほとんどえない

Ut plene sciatur, quod illa religio ex Divina Domini providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur; 十分られるためにその宗教神的摂理からこされたこと、多くの国民偶像崇拝(、滅ぼす)ために、何らかの順序われる

quare primum de origine Idololatriarum. それゆえ、最初偶像崇拝起源について

[2] Ante illam religionem fuit cultus idolorum in toto terrarum orbe. [2] その宗教の前に、全世界(地球)中に偶像崇拝の礼拝があった。

Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini, fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae; 理由があった、主来臨教会はすべて表象的教会であったからである

talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; このようなものであったイスラエル教会もまた

ibi tabernaculum, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant: そこに、幕屋、アロンの衣服、いけにえエルサレムの神殿のすべてのものそしてまた法令(規定)表象した

et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientum, imprimis exculta ab Aegyptiis; また、古代人のもとに対応知識があったそれもまた表象である、知識知識そのもの、特にエジプトにより発達した(excolo)

inde horum Hieroglyphica. ここからこれらの象形文字〔がある〕。

Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, ut et quid fol, luna, et stellae; その知識かららはったすべての種類動物意味するかなおまたすべての種類なおまた山、丘、川、また泉が何そのようにまた、太陽、月、また星

per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium, quoniam illa, quae repraesentabantur, quae fuerunt talia quae sapientiae spiritualis sunt apud angelos, erant origines. その知識によって、彼らにもまた霊的認識(知識)があった、表象されるものはそれらは起源であったそれらはそのようなものであるのでそれらは天使のもとの霊的知恵のものであるので〕。

[3] Nunc quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus; [3] さて、彼らのすべての礼拝対応そのものからっている表象的なものであったので、、それゆえ、山そしてまた(もり)庭園、礼拝った

et ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus converterunt facies; またそれゆえ、泉神聖なものとした、また崇拝の中で東の(昇る地点の)太陽へ顔を向けた。

et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, imo aves, pisces, serpentes, fecerunt; またそのうえ、馬彫像、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビ彫像つくった

et hos posuerunt domi, et alibi, in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant, seu quae repraesentabant: またこれらをいた、また他のところに、教会霊的なものにしたがってそれらに対応したすなわち、表象した。

similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta cultus, quae significabant. さらにまた同様のものを自分の神殿の中に置いた、礼拝の聖なるものを記憶の中に呼び戻す(思い出す)めに、それらは意味した。

Post tempus, quando scientia correspondentiarum obliterata fuit, coepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent, et inde significarent sancta. 時〔経過〕後、対応知識られた時、子孫礼拝することをめた、彫像そのものを本質的なるものとして、知らないで、彼らの父祖〔である〕古代人がそれらのらかのなるものをなかったしかし対応にしたがって表象したことまたここから、聖なるものを意味した

Ex his ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum orbem, tam Asiaticum cum insulis circum, quam Africanum, et Europaeum. これらから、偶像崇拝こった(orior)それらが全世界(地球)ちたアジアも、周囲ともにアフリカまたヨーロッパも

 [4] Ut omnes illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini providentia factum est, ut nova religio geniis orientalium accommodata auspicaretur; [4] すべてのそれらの偶像崇拝根絶されるために、主神的摂理からなわれた、新しい宗教、東洋性質適合した、始められるために

in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille {1}esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei. その〔宗教〕中にみことばの両方契約からのらかのものもまたあったまたそれはえた、主にやってることまたその最大預言者であったすべての者、また子。

Hoc factum est per Mahumedem, ex quo religio illa vocata est. このことはムハンマドによってなわれたそのからその宗教ムハンマドの宗教〕呼ばれた

Ex his patet, quod haec Religio ex Divina Domini providentia, exsuscitata sit, ac geniis orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem, ut deleret idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem, quod fit post cujusvis mortem, venirent: これらかららかであるこの宗教神的摂理からこされたことそして東洋性質、言われたように、適合した、目的のためにこのようにくの国民偶像崇拝()めに、そして主についてのらかの認識える、霊界やって〕前それは死後じるやって

quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias illorum exstirpare, nisi conveniens ideis illorum facta sit; その宗教はこのようにくの王国かられられなかったまた偶像崇拝をそこに根絶できなかった、彼らの観念適合しなかったなら

imprimis nisi polygamia permissa fuisset; 特、一夫多妻されなかったなら

etiam ex causa, quia orientales, absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent. 理由からもまた、東洋はそのしなしにヨーロッパよりも不潔姦淫ったまたんだ

 @1. esset pro "essent" 注1 "essent"の代わりにesset

コメントを残す