原典講読『結婚愛』320

(1)原文

320. (iii.) Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant. Illis, quibus non fuit amor conjugialis, non est aliquod vinculum spirituale seu internum, sed modo vinculum naturale seu externum; et si non vinculum internum continet externum in suo ordine et tenore, hoc non persistit aliter quam sicut fascia ablato ligaculo, quae diffluit secundum jactum seu ventum: causa est, quia naturale ortum suum ducit a spirituali, et in sua existentia non aliud est quam congeries ex spiritualibus congregata; quare si naturale separatur a suo spirituali, quod produxit et quasi genuit illud, non continetur amplius interius, sed modo exterius a spirituali, quod circumdat et vincit illud in communi, et non illud colligat et colligatum tenet in singulari: inde est, quod naturale separatum a spirituali apud duos conjuges, non faciat aliquam conjunctionem mentium, et sic non voluntatum, sed solum conjunctionem aliquarum affectionum externarum, quae cohaerent cum sensibus corporis. [2] Quod talibus nihil obstet et obsit, quin matrimonia iterata possint contrahere, est quia essentialia conjugii non illis fuerunt, et inde illis nec post separationem per mortem aliqua insunt; ideo tunc in pleno arbitrio sunt, sensuales suas affectiones ligare, si viduus cum quacunque, et si vidua cum quocunque lubet et licet: ipsi nec aliter de conjugiis quam naturaliter cogitant, et quam ex commodis propter varias necessitates et utilitates externas, quae per mortem iterum possunt per aliam personam loco prioris restaurari; et forte si cogitationes illorum interiores, sicut in mundo spirituali, perspicerentur, non inveniretur in illis aliqua distinctio inter conjunctiones conjugiales et inter copulationes extraconjugiales. [3] Quod his liceat conjugia iterum et iterum pangere, est supradicta causa; quia conjunctiones solum naturales post mortem ex se dissolvuntur, ac diffluunt; externae enim affectiones, per mortem sequuntur corpus, et tumulantur cum illo, remanentibus illis, quae cum internis cohaerent. At sciendum est, quod conjugia interius conjunctiva in terris aegre possint intrari, quia electiones similitudinum internarum ibi non possunt prospici a Domino sicut in caelis, quia limitatae sunt multis modis, ut ad compares statu et conditione, intra regionem, civitatem, et villam habitationis, ac ibi ut plurimum externa confasciant illos, et sic non interna; quae nec nisi quam post intervallum conjugii prodeunt, et modo, quando externis se ingerunt, noscuntur.

 

(2)直訳

320. (iii.) Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant.― 320.(3) 彼らに、その者たちに真の結婚愛がなかった、何も妨げない、また害がないこと、そのようにでなく(むしろ)再び結婚(生活)を結ぶ――

Illis, quibus non fuit amor conjugialis, non est aliquod vinculum spirituale seu internum, sed modo vinculum naturale seu externum; 彼らに、その者たちに結婚愛がない、何らかの霊的な、すなわち、内なるきずな(抑制)がない、しかし、単なる物質的な、すなわち、外なるきずな(抑制)。

et si non vinculum internum continet externum in suo ordine et tenore, hoc non persistit aliter quam sicut fascia ablato ligaculo, quae diffluit secundum jactum seu ventum: また、もし、内なるきずな(抑制)がその順序と進行の中で外なるものを保持しない(含まない)なら、これは縛るものを奪われた束のように以外に異なって存続しない、それは投げることまたは風にしたがって散らばる(崩壊する)

causa est, quia naturale ortum suum ducit a spirituali, et in sua existentia non aliud est quam congeries ex spiritualibus congregata; 理由がある、自然的なものは霊的なものからその起源を得ているからである、またその存在の中に寄せ集められた霊的なものからの塊り以外の何らかのものではない。

quare si naturale separatur a suo spirituali, quod produxit et quasi genuit illud, non continetur amplius interius, sed modo exterius a spirituali, quod circumdat et vincit illud in communi, et non illud colligat et colligatum tenet in singulari: それゆえ、もし、自然的なものがその霊的なものから分離されるなら、それは生み出す、またあたかもそれを産む、もはや内的なものが含まれない、しかし霊的なものからの外なるものだけが、それはそれを全般的なものの中で取り巻く、また縛る、またそれを個々のものの中で集めない、また束ねること(結合)中に保たない。

inde est, quod naturale separatum a spirituali apud duos conjuges, non faciat aliquam conjunctionem mentium, et sic non voluntatum, sed solum conjunctionem aliquarum affectionum externarum, quae cohaerent cum sensibus corporis. ここからである、二人の配偶者のもとで、霊的なものからの自然的なものの分離は、心の何らかの結合をつくらない、またこのように意志の〔結合をつくら〕ない、しかし、何らかの外なる情愛の結合だけ〔をつくる〕、それは身体の感覚に密着している。

[2] Quod talibus nihil obstet et obsit, quin matrimonia iterata possint contrahere, est quia essentialia conjugii non illis fuerunt, et inde illis nec post separationem per mortem aliqua insunt; [2] このような者に何も妨げない、また害がないこと、そのようにでなく(むしろ)再び結婚(生活)を結ぶことができる、彼らに結婚の本質的なものがなかったからである、またここから彼らに死によっての分離の後、何らかのもの〔結婚の本質的なもの〕は内在もしない。

ideo tunc in pleno arbitrio sunt, sensuales suas affectiones ligare, si viduus cum quacunque, et si vidua cum quocunque lubet et licet: それゆえ、その時、十分な(完全な)自由裁量による選択の中にいる、その感覚的な情愛を結ぶことの、もし、男やもめなら、だれ(女)とでも、またもし、やもめなら、だれ(男)でも、好むところである、また許す。

ipsi nec aliter de conjugiis quam naturaliter cogitant, et quam ex commodis propter varias necessitates et utilitates externas, quae per mortem iterum possunt per aliam personam loco prioris restaurari; 彼ら自身も結婚について自然的に以外に異なって考えない、またいろいろな必要と外なる役立つことのために利点(利益)から以外に、それらは、死によって、再び、前の者の代わりに他の人物によって回復されることができる。

et forte si cogitationes illorum interiores, sicut in mundo spirituali, perspicerentur, non inveniretur in illis aliqua distinctio inter conjunctiones conjugiales et inter copulationes extraconjugiales. また、おそらく、もし、彼らの内的な思考が、霊界の中のように、見通されるなら、彼らの中に何らかの区別は見つけられない、結婚の結合の間と結婚外の性交の間。

[3] Quod his liceat conjugia iterum et iterum pangere, est supradicta causa; [3] これらの者に、再度のまた再度の結婚を結ぶことが許されていることは、上述の理由がある。

quia conjunctiones solum naturales post mortem ex se dissolvuntur, ac diffluunt; 自然的なものだけの結合は、死後、それ自体から分解される(消滅される)から、そして崩壊する。

externae enim affectiones, per mortem sequuntur corpus, et tumulantur cum illo, remanentibus illis, quae cum internis cohaerent. というのは、外なる情愛は、死後、身体に続く(つき従う)、またそれとともに埋葬されるから、それらで残されて、それらは内なるものに密着する。

At sciendum est, quod conjugia interius conjunctiva in terris aegre possint intrari, quia electiones similitudinum internarum ibi non possunt prospici a Domino sicut in caelis, quia limitatae sunt multis modis, ut ad compares statu et conditione, intra regionem, civitatem, et villam habitationis, ac ibi ut plurimum externa confasciant illos, et sic non interna; しかし、知らなければならない、内的に結合された結婚に地の中でほとんど入ることができないこと、内なる似た者の選択がそこに、天界の中のように主により備えられることができないからである、多くの方法(様式)制限されているからである、例えば相手に、状態と条件で〔相応しい〕、王国、都市、また住んでいる村の内に、そしてそこに大部分は外なるものが彼らを結びつけている、またこのように内なるものが〔結びつけて〕ない。

quae nec nisi quam post intervallum conjugii prodeunt, et modo, quando externis se ingerunt, noscuntur. それは結婚の〔時間の〕間隔の後よりも(以外)ないなら出てこない(現われない)、また単に(~だけ)、外なるものにそれ自体を差しはさむ(押し込れる)時、知られる。

 

(3)訳文

 320.(3) 真の結婚愛がなかった者に、むしろび結婚生活を結ぶことは何も妨げがなく、害がないこと。

 結婚愛がない者たちに、何らかの霊的な、すなわち、内なるきずがない、しかし、単なる物質的な、すなわち、外なるきずながある。また、もし、内なるきずながその順序と進行の中で外なるものを保持しないなら、これは縛るものを奪われた束のようにしか存続せず、それは投げることまたは風にしたがって散らばる。その理由は、自然的なものは霊的なものからその起源を得ていて、その存在の中に寄せ集められた霊的なものからの塊り以外の何らかのものではないからである。それゆえ、生み出し、あたかもそれを産む霊的なものから自然的なものが分離されるなら、もはや内的なものが含まれず、全般的なもので取り巻き、縛る霊的なものからの外なるものだけであり、それは個々のものの中で集めず、束ねること(結合)中に保たない。ここから、二人の配偶者のもとで、霊的なものからの自然的なものの分離は、心の何らかの結合をつくらず、このように意志の〔結合をつくら〕ない、しかし、身体の感覚に密着している何らかの外なる情愛の結合だけをつくる。

 [2] このような者に何も妨げがなく、害がなく、むしろ再び結婚生活を結ぶことができるのは、彼らに結婚の本質的なものがなく、またここから彼らに死による分離の後、何らかの〔結婚の本質的なもの〕が内在もしなかったからである。それゆえ、その時、感覚的な情愛を結ぶことの完全な自由選択の中にいて、もし、男やもめなら、だれ(女)とでも、またもし、やもめなら、だれ(男)でも、好むところであり、また許される。彼ら自身も結婚について自然的ににしか、またいろいろな必要と外なる役立つことのために利点からでしか考えない、それらは、死によって、再び、前の者の代わりに他の人物によって回復されることができる。また、おそらく、彼らの内的な思考が、霊界の中のように、見通されるなら、彼らの中に、結婚の結合の間と結婚外の性交の間に何らかの区別は見つけられない。

 [3] これらの者に再度のまた再度の結婚を結ぶことが許されているのは前述の理由である。自然的なだけの結合は、死後、分解し、そして崩壊するからである。というのは、外なる情愛は、死後、内なるものに密着するもの残されて、身体につき従い、それとともに埋葬されるから。

 しかし、地上では内的に結合された結婚にほとんど入ることができないことを知らなければならない、そこに内なる似た者の選択が、天界の中のように、主により備えられることができないからであり、多くの方法(様式)で制限されている〔からである〕、例えば、状態と条件で〔相応しい〕相手に、王国、都市、また住んでいる村の内に、そしてそこに大部分は外なるものが彼らを結びつけている、またこのように内なるものが〔結びつけて〕ないからである。それは結婚の〔時間の〕間隔の後ないなら現われず、また外なるものが割り込んでくる時だけ、知られる。

コメントを残す