[6] Calculi pro tribus ventriculis in cerebro, fuerunt, quod illi sint receptacula spirituum animalium et lympharum omnium cerebri: [6] 脳の三つの脳室に対する〔賛成の〕小石(票)は、であった、それらは霊魂精気と脳のすべてのリンパ液の容器であること。
calculi pro corporibus striatis fuerunt, quod haec faciant medullam per quam exeunt nervi, et per quam utrumque cerebrum continuatur in spinam, et ex hac et ex illa emanant fibrae ex quibus totum corpus contextum est: 線条体に対する〔賛成の〕小石(票)は、であった、これらは髄質をつくること、それによって神経が出る、またそれによって両方の脳が脊柱の中に続けられる、またこれから、またそれから繊維が突出する、それらから身体全体が構成される(編むかのように作られる)。
calculi pro substantia medullari utriusque cerebri fuerunt, quod illa sit collectio et congeries omnium fibrarum, quae sunt initiamenta totius hominis: 両方の脳の髄質に対する〔賛成の〕小石(票)は、であった、それがすべての繊維の集めることと積み重ねであること、それらは人間全体の最初の段階である。
calculi pro substantia corticali fuerunt, quod ibi sint fines primi et ultimi, et inde principia omnium fibrarum, et sic sensuum et motuum: 皮質に対する〔賛成の〕小石(票)は、であった、そこに最初のものと最後のものの目的があること、またここからすべての繊維の始まり〔がある〕、またこのように感覚と運動の。
calculi pro dura matre fuerunt, quod illa sit tegumentum commune utriusque cerebri, et inde per quoddam continuum extendat se super cor et super viscera corporis. 硬膜に対する〔賛成の〕小石(票)は、であった、それらは両方の脳の共通のおおいであること、またここからある連続(するもの)によってそれ自体を伸ばしている、心臓の上に、また身体の内臓の上に。
Quod me attinet, non arbitror plus de uno quam de altero: 私に関しては、私は判断しない、あるものについてさらに、他のものについてよりも。
vos, quaeso, arbitramini et eligite quid potius." あなたがたは、どうぞ、判断せよ、また選べ、何が好ましいものか」。
[7] His dictis e cathedra descendit, et tradidit tertio tunicam, togam, et pileum, qui scandens cathedram loquutus est haec: [7] これらで言って、座席から降りた、また第三の者に、シャツ、トーガと帽子を渡した、その者は座席にのぼって、これらを話した――
"Quid mihi Juveni cum tam sublimi theoremate? 「何が〔あるのか〕私に若者に、このように高尚な論証とともに?
Provoco ad eruditos sedentes hic ad latera, provoco ad sapientes vos in orchestra, imo provoco ad supremi caeli angelos, num quisquam ex sua rationali luce potest aliquam de anima ideam sibi sumere: 私はここに脇へ座っている学者へ訴える、私は天井さじき(貴賓席)の中のあなたがた、賢明な者に訴える、それどころか、私は最高の天界の天使に訴える、だれが自分の理性的な光から霊魂について何らかの観念を自分自身に得ることができるのか――
at de sede ejus in homine possum ego sicut alii vaticinari; しかし、人間の中のその座について私は他の者のように(典拠確かに)表明することができる。
et vaticinor quod sit in corde et inde in sanguine; また私は(典拠確かに)表明する、心臓の中とここから血の中にあること。
et hoc meum vaticinium est, quia cor sanguine suo regit et corpus et caput; またこの私のものは(典拠確かに)表明される、心臓はその血によって身体と頭とを統制するからである。
emittit enim magnum vas aorta vocatum in universum corpus, ac emittit vasa carotides vocata in universum caput; というのは、大動脈と呼ばれる大きな血管を全身の中に送り出すから、そして頸動脈と呼ばれる血管を頭全体の中に送り出す。
inde universalis consensus est, quod anima ex corde per sanguinem sustentet, nutriat, vivificet universum systema organicum et corporis et capitis: ここから普遍的に同意されている、霊魂は心臓から血によって維持している、滋養物を与えている、生かしている、(身体の)器官の全組織を、身体も頭も。
ad fidem hujus assertionis accedit, quod in Scriptura Sacra toties dicatur ‘Anima et Cor;’ ut この信仰(信念)の主張に向けて~という事実がある、聖書の中にこれほど何度も言われている「霊魂と心臓(心)」例えば、
Quod amaturus sis Deum ‘ex tota anima et ex toto corde;’ あなたは神を愛さなければならないこと「全部の霊魂から、また全部の心(心臓)から」。
et quod Deus creet in homine ‘novam animam et novum cor’ (Deutr. {1}vi. 5. cap. 10.{2}12.; cap. xi. {3}13. cap. xxvi. 16: Jerem. xxxii. 41: Matth. xxii. {4}37: Marc. xii. 30, 33: Luc. x. 27); また神は人間の中に創造すること「新しい霊魂と新しい心(心臓)を」(申命記6:5、10章12、11章13、26章16、エレミヤ32:41、マタイ22:37、マルコ12:30, 33、ルカ10:27)。
et alibi; ac aperte また他の箇所に。そして、公然と(あからさまに)
Quod sanguis sit anima carnis (Levit. xvii. 14)." 血は肉の霊魂であること(レビ記17:11, 14)」。
His auditis aliqui extulerunt vocem, dicentes, "Docte, docte;" これらで聞いて、ある者は声を上げた、言って、「学者らしい、学者らしい」。
erant ex canonicis. 聖職者からであった。
[8] Post haec quartus hujus vestibus indutus, et ingressus cathedram, dixit: [8] この後、この衣服を着た第四の者が、また座席に入って、言った――
"Suspicor etiam ego, quod non aliquis tam subtili et limato ingenio sit, ut dispicere possit, quid anima, et qualis illa; 「わたしもまた疑念を抱く、だれかがこれほどに鋭い(透徹した)また鋭利な知力(才気)がないことないこと、吟味することができるような、何が霊魂か、またその性質が――
quare arbitror, quod apud illum, qui vult rimari illam, subtilitas supervacuis teratur; それゆえ、私は思う、彼のもとに、その者はそれ〔霊魂とその性質〕を調べることを欲する、不必要な(余分な)精妙なもの(微妙な議論)が浪費されている。
sed usque a pueritia permansi in fide sententiae, in qua fuerunt antiqui, quod anima hominis sit in ejus toto, et in hujus omni parte, et sic quod tam in capite et in singulis ejus, quam in corpore et in singulis ejus; しかしそれでも、子供時代から私は見解の信仰(信念)の中にとどまった、その中に古代人はいた、人間の霊魂はその全体の中にあること、またこの全部の部分の中に、またこのように頭の中にも、またその個々のものの中に、身体の中にも、その個々のものの中に。
et quod vanum a neotericis inventum fuerit, designare ei sedem alicubi, et non ubivis; また現代の著述家により考え出された空虚なこと、それにどこかに座を定めること、またどこでもなく。
est quoque anima substantia spiritualis, de qua non praedicatur extensio nec locus, sed habitatio et impletio. 霊魂は霊的な実体でもある、それについて拡大も場所も属性づけられない、しかし、住むことと充満〔が属性づけられる〕。
Quis etiam non intelligit vitam, dum nominat animam? さらにまただれがいのちを理解しないか?
Estne vita in toto et in qualibet parte?" 霊魂のことを言う時、〔その〕いのちは全部の中にまたどんなものでも部分にあるのではないか?」
His dictis favebant multi in auditorio. これらで聞いて、講堂の中の多くの者が賛同した。
[9] Post hunc surrexit quintus, ac iisdem insignibus ornatus, e cathedra edidit hoc: [9] この後、第五の者が立ち上がった、そして同じ装飾(目立つもの)で飾って、座席からこのことを(声を)出した――
"Non moror dicere, ubi est anima, num in aliqua parte, vel num ubivis in toto; 「言うことを私は愚図くずしない(延ばさない、気にしない)、霊魂がどこにあるか、何らかの部分の中にか、あるいは全部の中のどこでもか。
sed ex meo promo et condo aperiam mentem de hoc, quid anima et qualis illa. しかし、私の蓄えと倉庫から私はこのことについて心を開く、何が霊魂か、またその性質(どんなものか)。
Anima non cogitatur ab aliquo, nisi sicut purum quid, quod assimilari potest aetheri aut aeri aut vento, in quo vitale est ex rationalitate, quae homini est prae bestiis. 霊魂は、ある者により考えられていない、純粋な何かのようにでないなら、それはエーテルのまたは空気のまたは風になぞらえられる、その中に推理力からの生命力がある、それは人間に獣よりもある。
Opinionem hanc fundavi super hoc, quod homo dum exspirat, dicatur efflare seu emittere animam seu spiritum; この見解を私はこのことの上に建てた、人間は最期の息を吐く時、霊魂または霊を息を吐き出すことまたは出すことが言われること。
inde etiam anima post mortem vivens creditur esse talis halitus, in quo est vita cogitativa, quae vocatur anima; ここからもまた、死後に生きている霊魂はこのような息(発散気)であることが信じられている、その中に思考力のあるいのちがある、それは霊魂と呼ばれる。
quid aliud potest anima esse? 他の何が霊魂であることができるのか?
Sed quia audivi ex orchestra dicentes, quod problema de anima, quid illa et qualis illa est, non sit supra intellectum, sed in illo et coram illo, rogo et precor, ut aeternum hoc arcanum vos ipsi aperiatis." しかし、私は天井さじき(貴賓席)から言っているのを聞いたので、霊魂についての問題(討議の議題)、それは何か、その性質が〔何〕であるか、理解力の上方にない、しかし、その中に、またその前に〔ある〕こと、私は求める(懇願する)また願う(祈る)、この永遠の秘義をあなたがた自身が明らかにするように」。