[4] "tria paria alitum etiam significant illa, par turturum amorem conjugialem supremae regionis, par avium paradisiacarum amorem conjugialem mediae regionis, et par cygnorum amorem conjugialem infimae regionis; [4] 「三つの一組(つがい)の大きな鳥(ales)もまたそれらを意味する、キジバトの一組(つがい)は最高の領域の結婚愛を、ゴクラクチョウの一組(つがい)は中間の領域の結婚愛を、また白鳥の一組(つがい)は最も低い領域の結婚愛を。
similia significant tria genera arborum circum circa palatium, oleae, palmae, et fagi: 同様の者を意味する、宮殿のまわりの三つの種類の木が、オリーブの木、シュロの木、またブナの木。
nos in caelo supremam regionem mentis vocamus caelestem, mediam spiritualem, ac infimam naturalem; 天界の中の私たちは、心の最高の領域を天的なものと呼んでいる、中間のものを霊的なもの、そして最も低いものを自然的なものと。
ac percipimus illas sicut habitationes in domo, unam supra alteram, et ascensus ab una in alteram per gradus sicut per scalas; そして、私たちはそれらを家の中の住む場所のように知覚している、あるものがもう一つの上に、またあるものからもう一つの中へ階段を通ってかのように段階によって上ること。
et in unaquavis parte sicut duo conclavia, unum pro amore, alterum pro sapientia, et anterius sicut cubiculum, ubi amor cum sua sapientia, aut bonum cum suo vero, aut quod idem, ubi voluntas cum suo intellectu, in toro se consociant; またそれぞれの部分の中に二つの部屋のように、一つは愛のための、もう一つは知恵のための〔部屋〕、また前部に寝室のような〔部屋〕、そこに愛はその知恵とともに、または、善はその真理とともに、またはそれはおなじこと〔であるが〕、そこに意志はその理解力とともに、寝椅子(ふしど)の中で互いに(結婚相手と)一緒になる。
in illo palatio exstant sicut effigiata omnia arcana amoris conjugialis." その宮殿の中に、結婚愛のすべての秘義が映し出されたもの(映像)のように示されている」。
[5] His auditis, accensus desiderio videndi illud, quaesivi num alicui detur intrare et videre illud, quia est palatium repraesentativum; [5] これらで聞かれて、それを見る願望で上って、私は質問した、ある者にそこに入ることッまた知ることが与えられるかどうか、表象的な宮殿であるので。
Respondit, quod non aliis quam qui in caelo tertio sunt, quia illis omne repraesentativum amoris et sapientiae fit reale; 〔天使は〕答えた、他の者に〔与えられ〕ないこと、その者は第三の天界の中にいる、彼らに愛と知恵の表象的なすべてのものは実在するもの〔となる〕からである。
"ab illis audivi quae tibi retuli, et quoque hoc, quod amor vere conjugialis habitet in suprema regione in medio amoris mutui, in thalamo seu conclavi voluntatis, et quoque in medio perceptionum sapientiae in thalamo seu conclavi intellectus, et quod consocientur toro in cubiculo quod antrorsum est, et in oriente;" 「私は彼らから聞いた、それれらをあなたに語った、そしてまたこのことを、真の結婚愛は相互愛の万書かの中の最高の領域の中に住んでいること、意志の部屋(寝室)または部屋の中に、そしてまた知恵の知覚の真ん中の中に、理解力の部屋(寝室)または部屋の中に、また寝室の中の寝椅子(ふしど)で(結婚相手と)一緒にされる、それは正面にある、また東の中に」。
Et quaesivi, "Cur duo thalami?" また、私は質問した、「なぜ、二つの部屋(寝室)が?」
Dixit, quod maritus sit in thalamo intellectus, et quod uxor sit in thalamo voluntatis; 〔天使は〕言った、夫は理解力の部屋(寝室)の中にいること、また妻は意志の部屋(寝室)の中にいること。
[6] Et quaesivi, "Cum amor conjugialis ibi habitat, ubi tunc frigus conjugiale?" [6] また、私は質問した、「結婚愛がそこに住んでいるとき、どこに、その時、結婚の冷淡は?」
Respondit, quod etiam in suprema regione, sed solum in thalamo intellectus, clauso thalamo voluntatis ibi; 答えた、それは最高の領域の中にもある、しかし、理解力の部屋(寝室)の中にだけ、意志の部屋(寝室)はそこに閉ざされた。
"intellectus enim cum suis veris, potest, quoties lubet, ascendere per scalam cochlearem in supremam regionem in suum thalamum, sed si voluntas cum sui amoris bono non simul in consocium thalamum ascendit, clauditur hic, et fit frigus in altero, et hoc est frigus conjugiale. 「というのは、理解力はその真理とともに、好むたびごとに、結合した階段を通って上ることができるからである、最高の領域の中へ、その部屋(寝室)の中へ、しかし、もし、意志がその愛の善とともに同時に仲間の部屋(寝室)の中へ上らないなら、これ〔意志の部屋〕は閉ざされる、また他のもの〔理解力の部屋〕のなかに冷淡が生じる、またこれが「結婚の冷淡」である。
Intellectus, dum tale frigus ad uxorem est, e suprema regione spectat deorsum ad infimam, et quoque, si non timor illum retrahit, descendit, ut ibi ex igne illicito calescat. 理解力は、このような冷淡が妻に向けてある時、最高の領域から下方を最も低いものへ向けて眺める、そしてまた、もし恐れでそれを抑制しないなら、降る、そこで許されない火から熱くなるために」。
His dictis, voluit adhuc plura de amore conjugiali ex effigiebus ejus in illo palatio recensere; これらで言われて、さらに多くのものを結婚愛についてその宮殿の中のその映し出されたもの(映像)から、で列挙することを欲した。
sed dixit, "Satis hac vice; しかし、言った、「十分〔である〕、この場合(できごと・機会)で。
inquire primum num haec sint supra communem intellectum; 最初にこれらが通常の理解力を超えているかどうか調べよ。
si sunt, quid plura? もし〔そうで〕あるなら、何を〔これ以上〕多くのものを〔話したらよいのか〕?
at si non sunt, detegentur plura." しかし、もし〔そうで〕ないなら、多くのものが明らかにされる〔=明らかにしよう〕」。