(1)原文
268. Post haec supervenit binos angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; et percepimus quod desiderium illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur. Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "Eamus;" ac visa est apertura, et ibi scala; per hanc descendimus: et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum.
[2] Et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum. Intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab oriente et neridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum.
Et quaerebamus, "Sunt illa opes omnium mundi?"
Dicebant, "Non omnium mundi, sed omnium regni." Sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae.
"Stetimus in medio illorum, et diximus, "Creditis quod omnes opes Regni possideatis."
Et responderunt, "Possidemus."
Dein quaesivimus, "Quis vestrum?"
Dicebant, "Quisque."
Et quaesivimus, "Quomodo quisque? estis multi."
Dicebant, "Qisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint; non licet alicui cogitare, minus dicere, Mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, Tua sunt mea:"
Nummi super mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt: dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant:
[3] Et tunc diximus, "Fuistisne nati homines rationis? unde ista fatuitas visionaria vobis est?"
Dixerunt, "Scimus quod vanitas imaginaria sit; sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit: sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; sic alternis sapimus et insanimus: scimus etiam quod dura sors maneat illos, qui astu surripiunt aliis sua bona."
Quaesivimus "Quae sors?"
Dicebant, "Absorbentur, ac nudi intruduntur in aliquem infernalem carcerem, ubi tenentur laborare pro veste et pro cibo, ac postea pro aliquibus obulis, quos colligunt, in quibus ponunt gaudium cordis sui; sed si malum faciunt sodalibus, dabunt partem obulorum suorum in mulctam."
(2)直訳
268. Post haec supervenit binos angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; 268.これらの後、二人の天使と私もまた彼ら見ようとする欲望(願い)が出てきた、その者は世俗愛からすべての富を所有する幻と幻想の中にいる。
et percepimus quod desiderium illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur. また私たちは知覚した、その欲望(願い)が知られる目的のために吹き込まれたこと。
Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; 彼らの小屋(小さい家)は私たちの足の地の下にあった、しかし、地獄の上方に。
quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "Eamus;" それゆえ、私たちは私たちを互いに見た、また言った、「私たちは行く(接続)」。
ac visa est apertura, et ibi scala; そして、開口部が見られた、またそこに階段が。
per hanc descendimus: これを通って、私たちは降った。
et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum. また言われた、東から近づかなくてはならないこと、彼らの幻想のもやの中に入らないように、そして知性に関して暗くされない(おおわれない)ように、またその時、一緒に視覚に関して。
[2] Et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum. [2] また見よ、アシ(葦)から建てられた家が見られた、割れ目〔だられ〕のような、もやの中に立っている、それは煙のように絶えず流れ出る、三つの壁の割れ目を通って。
Intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab oriente et neridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; 私たちは入った、またここに五十〔人〕が見られた、またそこに五十〔人〕が長椅子(ベンチ)の上に座っている、また東と南から背いて、西と北へ向けて眺めた。
ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum. それぞれの者の前にテーブルがあった、またテーブルの上にふくらんだ財布、また財布のまわりに豊富な(おびただしい)金貨。
Et quaerebamus, "Sunt illa opes omnium mundi?" また、私たちは質問した、「これらは世のすべての者の富か?」
Dicebant, "Non omnium mundi, sed omnium regni." 言った、「世のすべての者の〔富〕ではない、しかし、王国の私たちの」。
Sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae. 彼らの話しの声はシューシューいうようであった、また自分自身に見られた丸い顔に、それはカタツムリの殻のように赤く輝いた、そして緑の表面〔地色〕の中で目のひとみはあたかもぴかっと輝くようであった、それは幻想の光からであった。
"Stetimus in medio illorum, et diximus, "Creditis quod omnes opes Regni possideatis." 私たちは彼らの真ん中に立った、また言った、「あなたがたは信じている、あなたがたが王国のすべての富を所有していること」。
Et responderunt, "Possidemus." また答えた、「私たちは所有している」。
Dein quaesivimus, "Quis vestrum?" その後、私たちは質問した、「あなたがたのだれが?」
Dicebant, "Quisque." 彼らは言った、「それぞれの者が」。
Et quaesivimus, "Quomodo quisque? estis multi." また私たちは質問した、「どのように、それぞれの者が? あなたがたは多くの者である」。
Dicebant, "Qisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint; 彼らは言った、「私たちからのそれぞれの者が知っている、彼のすべてのものが私のものであること。
non licet alicui cogitare, minus dicere, Mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, Tua sunt mea:" ある者に考えることが、まして、言うことが許されない、『私のものはあなたのものではない』、しかし、考えると言うことは許される、『あなたのものは私のものである」』☆。
☆ 「共有」は許されるが、「私有」は許されない、ということでしょう。
Nummi super mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; テーブルの上の硬貨は純金からのように見えた、私たちの前にもまた。
sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt: しかし、私たちが東からの光を引き入れたとき、金の粒であった、それは共有の同一の幻想によってそのように大きくなった。
dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant: 彼らは言った、だれでも~ねばならないこと、その者は入る、何らかの金を自分自身にもたらすこと、それは小片に、またこれらを粒に切る(分ける)、また和合する(一つの心の)幻想の力によって大きな形の硬貨に大きくする。
[3] Et tunc diximus, "Fuistisne nati homines rationis? [3] またその時、私たちは言った、「あなたがたは理性的な人間に生まれなかったか?
unde ista fatuitas visionaria vobis est?" どこから、その幻想の愚かさ(愚かな幻想)はあなたがたにある?」
Dixerunt, "Scimus quod vanitas imaginaria sit; 彼らは言った、「私たちは知っている、想像の虚栄(空虚)であること。
sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; しかし、私たちの心の内的なものが喜ばせる(楽しませる)ので、私たちはここへ入る、また私たちは楽しむ、すべてのものの所有からのように。
at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit: しかし、ここに私たちはとどまらない、いくつかの時間の間でないなら、それらで終わって私たちは出て行く、またこれほど何度も健全な心が私たちに戻る。
sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; しかしそれでも、私たちの幻想の楽しみがかわるがわる出てくる、そして行なう、時々、私たちは再び入る、また時々、私たちは出て行く。
sic alternis sapimus et insanimus:
原典講読『結婚愛』