(1)原文
267. Alterum Memorabile.―
Post aliquod temporis spatium intravi quendam lucum, et ibi ambulavi in meditatione de illis, qui in concupiscentia et inde phantasia possidendi illa quae mundi sunt; et tunc ad aliquam distantiam a me vidi binos angelos inter se colloquentes, et per vices me aspicientes; quare accessi propius, et me appropinquantem alloquuti dicebant, "Percipimus in nobis, quod mediteris quod nos loquimur, seu quod nos loquamur quod tu meditaris, quod est ex communicatione affectionum reciproca."
Quaesivi itaque quid loquerentur; dicebant, "De phantasia, de concupiscentia, et de Intelligentia; et nunc de illis, qui delectant se ex visione et imaginatione possessionis omnium mundi."
[2] Et tunc rogavi, ut mentem suam expromerent de tribus illis, de concupiscentia, phantasia et intelligentia;
Et exorsi sermonem dicebant, quod unusquisque in concupiscentia sit interius ex nativitate; sed in intelligentia exterius ex educatione; et quod nemo in intelligentia, minus in sapientia sit interius, ita quoad spiritum, nisi a Domino: "omnis enim detinetur a concupiscentia mali, ac tenetur in intelligentia, secundum aspectum ad Dominum, et simul conjunctionem cum Ipso; absque eo homo non est nisi quam concupiscentia: at usque hic in externis seu quoad corpus est in intelligentia ex educatione; homo enim concupiscit honores et opes, seu eminentiam et opulentiam; et haec duo non assequitur nisi appareat moralis et spiritualis, ita intelligens et sapiens; ac ita apparere discit ab infantia; quae causa est, quod ut primum inter homines seu in caetus venit, invertat spiritum suum, ac removeat illum a concupiscentia, et ex decoris et honestis, quae ex infantia didicit, et in memoria corporis retinet, loquatur et agat; et quam maxime caveat, ne aliquid ex concupiscentiae vesania, in qua est ejus spiritus, emanet. [3] Inde est omnis homo, qui non interius a Domino ducitur, {1}simulator, sycophanta, hypocrita, et sic apparens homo, et tamen non homo; de quo potest dici, quod ejus crusta seu corpus sapiat, ac ejus nucleus seu spiritus insaniat; tum quod externum ejus sit humanum ac internum ferinum; tales occipitio spectant sursum, et frontispicio deorsum; ita ambulant sicut gravedine obsessi, capite pendente, cum vultu prono ad terram: illi dum exuunt corpus, et fiunt spiritus, et tunc manumittuntur, fiunt suae concupiscentiae vesaniae; nam illi qui in amore sui sunt, cupiunt dominari super universum, imo extendere ejus limites illuc ad amplificandum dominium; nusquam vident finem. Illi qui in amore mundi sunt, cupiunt possidere omnia ejus, ac dolent et invident, si aliqui thesauri apud aliquos latent reconditi; quare tales ne mere concupiscentiae fiant, et sic non homines, datur illis in mundo {2}naturali cogitare ex timore jacturae famae, et sic honoris et lucri, ut et ex timore legis et ejus poenae, et quoque datur impendere mentem in aliquod studium seu opus, per quae tenentur in externis et sic in statu intelligentiae, utcunque interius delirant et insaniunt."
[4] Post haec quaesivi, num omnes illi qui in concupiscentia sunt, etiam in ejus phantasia sint;
Respondebant quod illi in phantasia suae concupiscentiae sint, qui interius in se cogitant, et nimium indulgent suae imaginationi, loquendo secum; "hi enim separant spiritum suum paene a nexu cum corpore, et ex visione inundant intellectum, et fatue oblectant se sicut ex possessione universali: in hoc delirium immittitur homo post mortem, qui spiritum suum a corpore abstraxit, et non ex delitio delirii voluit recedere; cogitando aliquid ex religione de malis et falsis, et minime aliquid de effraeno amore sui, quod sit destructivus amoris in Dominum, ac de effraeno amore mundi, quod sit destructivus amoris erga proximum."
@1. simulator pro "similator" @4. Prima editio: spirituali (sed in errore, lapsu pennae, ut videtur ex praecedentibus et sequentibus hic, et ex doctrina communi alibi tradita de spirituali mundo et naturali; hoc dictum iterum in VCR 662:3 apparet, at cum aliis erroribus manifestioribus abhinc repetitis, ex quo videntur mere repetiti absque emendatione)
(2)直訳
267. Alterum Memorabile.― 267.第二のメモラビリア――
Post aliquod temporis spatium intravi quendam lucum, et ibi ambulavi in meditatione de illis, qui in concupiscentia et inde phantasia possidendi illa quae mundi sunt; ある時間の間隔の後、私はある木立の中に入った、またそこに私は歩いた、熟考の中で、彼らについて、その者は欲望とここからの幻想の中に〔いる〕それらを所有する、それらは世のものである。
et tunc ad aliquam distantiam a me vidi binos angelos inter se colloquentes, et per vices me aspicientes; またその時、ある距離に私から二人の天使が見られた、自分たちの間で会話している、また時々、私を眺めている。
quare accessi propius, et me appropinquantem alloquuti dicebant, "Percipimus in nobis, quod mediteris quod nos loquimur, seu quod nos loquamur quod tu meditaris, quod est ex communicatione affectionum reciproca." それゆえ、私は近くに近づいた、また私に近づいて話しかけて、言った、「私たちの中で、私たちは知覚した、あなたが熟考していること、私たちが話していることを、すなわち、私たちが話していること、あなたが熟考していることを、それは相互の情愛の伝達からです☆。
☆ 「うわさをすれば陰(がさす)」と言います。これは本人が近づいているのが「わかる」ので、その本人のことを話したくなるのでしょう。
Quaesivi itaque quid loquerentur; そこで私は質問した、何を話しているか。
dicebant, "De phantasia, de concupiscentia, et de Intelligentia; 彼らは言った、「幻想(空想)について、欲望について、また知性について。
et nunc de illis, qui delectant se ex visione et imaginatione possessionis omnium mundi." また、今、彼らについて、その者は自分自身を喜ぶ、世のすべてのものの所有の幻想と想像から」。
[2] Et tunc rogavi, ut mentem suam expromerent de tribus illis, de concupiscentia, phantasia et intelligentia; [2] またその時、私は請い求めた、それらの三つのものについて自分の心を明らかにするように、欲望、幻想、知性について。
Et exorsi sermonem dicebant, quod unusquisque in concupiscentia sit interius ex nativitate; また談話を始めて、言った、それぞれの者が出生から内部で(内的に)欲望の中にいること。
sed in intelligentia exterius ex educatione; しかし、教育から外的に知性の中に。
et quod nemo in intelligentia, minus in sapientia sit interius, ita quoad spiritum, nisi a Domino: まただれも知性の中に、まして内的に知恵の中にないこと、そのように霊に関して、主からでないなら。
"omnis enim detinetur a concupiscentia mali, ac tenetur in intelligentia, secundum aspectum ad Dominum, et simul conjunctionem cum Ipso; 「というのは、すべての者は欲望から悪に保たれるから、そして主への見ることにしたがって知性の中に保たれる、また同時に、その方との結合に。
absque eo homo non est nisi quam concupiscentia: それなしに人間は欲望以外でないならない。
at usque hic in externis seu quoad corpus est in intelligentia ex educatione; しかしそれでも、この者は外的なものの中で、または身体に関して教育からの知性の中にいる。
homo enim concupiscit honores et opes, seu eminentiam et opulentiam; というのは、人間は名誉と富をほしがるから、すなわち、卓越と富(富裕)を。
et haec duo non assequitur nisi appareat moralis et spiritualis, ita intelligens et sapiens; またこれら二つのものは獲得されない、道徳的にまた霊的に見られないなら、そのように知性的にまた賢明に。
ac ita apparere discit ab infantia; そして、そのように見られることを幼児期から学ぶ。
quae causa est, quod ut primum inter homines seu in caetus venit, invertat spiritum suum, ac removeat illum a concupiscentia, et ex decoris et honestis, quae ex infantia didicit, et in memoria corporis retinet, loquatur et agat; それが理由である、人間の間にまたは集団の中にやって来るとすぐに、自分の霊をひっくり返す、そしてそれを欲望から遠ざける、また幼児期から教わった礼儀作法や似つかわしいことから、また身体の記憶の中に保持した〔ものから〕、話し、行動する。
et quam maxime caveat, ne aliquid ex concupiscentiae vesania, in qua est ejus spiritus, emanet. またそれを最大に用心する、狂気の欲望から何らかのものが、その中に彼の霊がいる、流れ出ないように。
[3] Inde est omnis homo, qui non interius a Domino ducitur, {1}simulator, sycophanta, hypocrita, et sic apparens homo, et tamen non homo; [3] ここからである、すべての人間は、その者は内部で主から導かれていない、偽る者(偽善者)、追従者(へつらい屋)、偽善者、またこのように人間に見られている、またそれでも人間でない。
de quo potest dici, quod ejus crusta seu corpus sapiat, ac ejus nucleus seu spiritus insaniat; それらの者について言われることができる、彼の殻(外皮)または身体は賢い、そして彼の仁(種)または霊は狂っている。
tum quod externum ejus sit humanum ac internum ferinum; なおまた、彼の外なるものは人間性、そして内なるものは野獣性。
tales occipitio spectant sursum, et frontispicio deorsum; このような者は後頭部で上方を眺める、また前頭部(額)で下方を。
ita ambulant sicut gravedine obsessi, capite pendente, cum vultu prono ad terram: そのように重苦しさにとりつかれているかのように頭をたれて歩く、顔つくきとともに地へ向けて下方へ。
illi dum exuunt corpus, et fiunt spiritus, et tunc manumittuntur, fiunt suae concupiscentiae vesaniae; 彼らは、身体を去る時、また霊となる、またその時、解放される、自分の狂気の欲望を行なう。
nam illi qui in amore sui sunt, cupiunt dominari super universum, imo extendere ejus limites illuc ad amplificandum dominium; なぜなら、彼らは、その者は自己愛の中にいる、全世界の上に支配することを欲する(望む)から、それどころか、彼のその境界を広げることを、支配の拡大へ向けて。
nusquam vident finem. 決して終わりを見ない。
Illi qui in amore mundi sunt, cupiunt possidere omnia ejus, ac dolent et invident, si aliqui thesauri apud aliquos latent reconditi; 彼らは、その者は世への愛(世俗愛)の中にいる、そのすべてのものを所有することを欲する(望む)、そして苦しむ、またねたむ