原典講読『結婚愛』 266

(1)原文

266. Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos angelos non procul a me stantes et colloquentes; unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant; ad hos accessi, et ex pace salutavi; et reverenter quaesivi, "Cur vos hic infra estis?"

Et respondebant, "Demisimus nos huc e caelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum. Nos sumus cultores Domini; ego pinceps societatis, alter summus Sacerdos ibi.

Et dixit pinceps quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; et alter dixit quod esset minister eclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum:[2] et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; et quod omnia in scietate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; "causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in caelis splendent et fulgent; et quia omnes in nostra societate in hoc amore sumus, ideo athmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo solis, ac flammeum solis correspondet isti amori:"

[3] His dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos, et [1]sentitum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus: et continuabant dicendo, "Dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos: et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; sed nos aliter sentimus; sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur; sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatitudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; at quod quantum retinemus usus in nobis, et non communicamus, tantum pereat beatitudo; et tunc usus fit sicut cibus reconditus in ventriculo, et non circumsparsus nutrit corpus et ejus partes, sed manet indigestus, ex quo fit nausea: verbo, totum caelum non est nisi quam continens usus a primis ad ultima: quid usus nisi actualis amor proximi? et quid continet caelos nisi hic amor?"

[4] His auditis interrogavi, "Quomodo potest aliquis scire, num usus faciat ex amore sui, vel num ex amore usuum? omnis homo tam bonus quam malus facit usus, et facit usus ex quodam amore: ponatur quod in mundo sit societas composita ex meris diabolis, et societas composita ex meris angelis; et opinor quod diaboli in sua societate ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, facturi sint tot usus, quot angeli in sua; quis ergo potest scire ex quo amore, et ex qua origine sunt usus?"

[5] Duo angeli ad haec responderunt, "Diaboli faciunt usus propter se et propter famam, ut evehantur ad honores, aut lucrentur opes; at angeli non faciunt usus propterea, sed propter usus ex amore illorum: homo non potest discernere illos usus, sed Dominus discernit illos; omnis qui credit in Dominum, et fugit mala ut peccata, ille facit usus ex Domino; at omnis qui non credit in Dominum, nec fugit mala ut peccata, facit usus ex se et propter se: hoc discrimen est inter usus a diabolis, et inter usus ab angelis."

Duo angeli his dictis abiverunt, et e longinquo visi sunt vecti in curru igneo sicut Elias, et in caelum suum sublati.

 @1 sentitum:”-sic multis in locis; forte legeris sensum.

 

(2)直訳

266. Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos angelos non procul a me stantes et colloquentes;  266.これらのしいものと残虐なものがられた、私見回したまた二人天使、私からくない、立ってまた話して。

unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; 一人衣服(えるような)色からの輝く羊毛のトーガであった、またその下に下着(シャツ)はみごとな(目もくらむような)亜麻布から。

alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant; もう一人類似してかぶり(冠・ターバン)ともに緋色からのそれに右側からいつくかのルビーが、差まれていた

ad hos accessi, et ex pace salutavi; これらのづいたまた平和からの挨拶をした

et reverenter quaesivi, "Cur vos hic infra estis?" またうやうやしく質問した、「なぜあなたがあはここに下方にいるのか?」

Et respondebant, "Demisimus nos huc e caelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum. また、彼らはえた、私たちは命令から天界からここにろされた、彼らの祝福された運命についてあなたと(tecum)すためにその役立ちへのから支配されることをする

Nos sumus cultores Domini; 私たちは礼拝者たちである

ego pinceps societatis, alter summus Sacerdos ibi." 〔私たちは〕私は社会の君主、もう一人はそこに聖職者である」。

Et dixit pinceps quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; また君主った、自分社会のしもべであること、役立ちをなってそれにえているからである

et alter dixit quod esset minister eclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum: またもう一人ったそこに教会える(聖職者)であること、彼らの霊魂役立ちのためになるものにらにえてえる(執行する)からである

[2] et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; [2] また両方永遠幸福からののないしさの中にいること、主からそれらのにいるので

et quod omnia in scietate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; またその社会のすべてのものはりっぱ(みごと)、荘厳である、金宝石からりっぱみごとである、宮殿庭園から荘厳である

"causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in caelis splendent et fulgent; 「理由がある、私たちの支配する自己愛からではないからであるしかし、役立ちへのからまた役立ちへのからであるそれゆえすべての役立ちは天界、輝

et quia omnes in nostra societate in hoc amore sumus, ideo athmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo solis, ac flammeum solis correspondet isti amori:" また、私たちの社会のすべてのはこのにいるのでそれゆえそこの大気()えるそこにそれは太陽からそして太陽はその対応する

[3] His dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos, et [1]sentitum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus: [3] これらかわれて、私にもまたらのまわりのたスフェアがられた、それらから芳香じられたさらにらにそのことをったまた懇願した、役立ちのについてったことにさらにかをえるように――。

et continuabant dicendo, "Dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos: またらはけた、言って、「地位(高位)そのたちはいる、確かに、私たちはめたしかし、決して目的のためではない、役立ちをさらに完全なうことができるように以外またそれをさらにげる(ばす)こと

et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; そしてまた、私たちは名誉まれているまたそれをれる、私たちのためではないしかし社会のために

confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; というのは、同僚仲間そのはそこに大衆からであるほとんどなってらない、私たちの地位名誉たちのにあること以外またここからたちがなう役立ちは、私たちからである

sed nos aliter sentimus; しかし、私たちはなってじる(意見)

sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur; 私たちはじる、地位名誉たちのにあることまた衣服のようであることそれらをたちが

sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatitudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; しかし、役立ちはそれをたちはたす、私たちの内部のそれらのからである、主からのまたこの自分幸運(状態)かられる、他との役立ちをして

et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; また、経験から、私たちはっているどれだけたちがそれらのから役立ちをなうかによって〕、それだけその増大するまた

コメントを残す