原典講読『結婚愛』56(原文と直訳[2]まで)

(1)原文
56. Alterum Memorabile.
 
Quondam in mundo spirituali cum angelis loquens inspiratus sum amaena voluptate videndi Templum Sapientiae, quod semel prius videram; et interrogavi illos de via ad illud. Dixerunt, "Sequere Lucem, et invenies."
Et dixi, "Quid hoc, sequere lucem?"
Dixerunt, "Lux nostra candescit plus et plus, sicut appropinquatur ad illud templum; quare sequere lucem secundum candoris ejus incrementum, nam lux nostra procedit a Domino ut sole, et inde in se spectata est sapientia:"
Tunc in comitatu cum binis angelis vadi secundum incrementum candoris lucis, et ascendi per tramitem clivosum usque ad summitatem unius collis, qui erat in plaga meridionali, et ibi erat porta magnifica; et custos, visis mecum angelis, aperiebat illam; et ecce visus est porticus ex palmis et lauribus, secundum quem vadimus; circuibat porticus, et terminabatur in hortum, in cujus medio erat Templum Sapientiae.
Cum ibi circumspexi, vidi aediculas similitudines templi, in quibus erant sapientes. Accessimus ad unam, et in ostio loquuti sumus cum hospite ibi, et narravimus causam adventus, et modum accessus; et dixit hospes, "Beneventote, intrate, sedete, et consociemur sermonibus sapientiae:"
[2] Vidi aediculam intus, quod esset divisa in duas, et usque erat una; divisa erat in duas per parietem translucidum, at apparuit ut una ex translucentia, quae erat sicut purissimi chrystalli. Quaesivi cur ita.
Dixit, "Non sum solus, uxor mecum est, et nos sumus duo, sed usque non duo sed una caro."
At dixi, "Scio quod sapiens sis; et quid sapiens seu sapientia cum femina?"
Ad haec hospes ex quadam indignatione mutabatur facie, et exporrigebat manum, et ecce tunc ex aediculis propinquis alii sapientes aderant, quibus jocando dixit, "Noster advena hic sciscitando inquiit, ‘Quid sapiens seu sapientia cum femina?’"
Ad haec riserunt omnes, et dixerunt, "Quid sapiens seu sapientia absque femina, seu absque amore? Uxor est amor sapientiae sapientis."
[3] Sed hospes dixit, "Consociemur nunc aliquo sermone sapientiae; sit sermo de causis, et nunc de causa pulchritudinis sexus feminini:"
Et tunc in ordine loquuti sunt; et dixit primus hanc causam, quod feminae a Domino creatae sint affectiones sapientiae virorum, et affectio sapientiae est ipsa pulchritudo.
Alter dixit hanc causam, quod femina a Domino creata sit per sapientiam viri, quia a viro, et quod inde sit forma sapientiae inspirata affectione amoris; et quia affectio amoris est ipsa vita, est foemina vita sapientiae, masculus autem sapientia, ac vita sapientiae est ipsa pulchritudo.
Tertius dixit hanc causam, quod feminis sit data perceptio delitiarum amoris conjugialis; et quia totum illarum corpus est organum illius perceptionis, non potest aliter quam ut habitatio delitiarum amoris conjugialis cum sua perceptione sit pulchritudo.
[4] Quartus dixit hanc causam, quod Dominus desumpserit pulchritudinem et elegantiam vitae a viro, et transcripserit in feminam, et quod inde vir absque reunitione cum sua pulchritudine et elegantia in femina, sit torvus, austerus, siccus et inamabilis, et ille non sapiens est nisi sibi soli, et hic est stolidus; at cum vir unitur cum sua pulchritudine et elegantia vitae in uxore, fit jucundus, amaenus, vivus et amabilis, et sic sapiens.
Quintus dixit hanc causam, quod feminae creatae sint pulchritudines non propter se sed propter viros, ut viri ex se duri mollescant, animi illorum ex se graves mitescant, et corda illorum ex se frigida calescant; et tales fiunt, cum fiunt una caro cum suis uxoribus.
[5] Sextus dixit hanc causam, quod universum a Domino creatum sit perfectissimum opus; at in illo nihil perfectius creatum est, quam femina formosa facie et decora moribus, propter causam, ut vir gratias agat Domino propter illam munificentiam, et retribuat per receptionem sapientiae ab Ipso.
Postquam haec et plura similia dicta sunt, apparuit uxor trans parietem chrystallinum, et dixit ad maritum, "Loquere si placet;" et cum loquutus est, in sermone percipiebatur vita sapientiae ab uxore, sono enim loquelae inerat amor ejus; ita experientia testificata est illam veritatem.
Post haec lustravimus templum sapientiae, et quoque paradisiaca circum illud, ex quibus impleti gaudiis abivimus, et transivimus porticum ad portam, et per viam ascensus descendimus.
 
(2)直訳
56. Alterum Memorabile.― 第二のメモラビリア――
Quondam in mundo spirituali cum angelis loquens inspiratus sum amaena voluptate videndi Templum Sapientiae, quod semel prius videram; かつて、霊界の中で天使たちと話している時、私は「知恵の神殿」を見ようとする楽しい快感を吹き込まれた。
et interrogavi illos de via ad illud. また、私は彼らにそれへの道について質問した。
Dixerunt, "Sequere Lucem, et invenies." 彼らは言った、「光に従え、またあなたがたは見つける」。
Et dixi, "Quid hoc, sequere lucem?" また私は言った、「これは何か? 光に従うこと」。
Dixerunt, "Lux nostra candescit plus et plus, sicut appropinquatur ad illud templum; 彼らは言った、「私たちの光はますます輝く、その神殿に近づくほど。
quare sequere lucem secundum candoris ejus incrementum, nam lux nostra procedit a Domino ut sole, et inde in se spectata est sapientia:" それゆえ、光に従え、その輝きの増大に従って、なぜなら、私たちの光は太陽としての主から発出するからである、またここから本質的に見られた知恵である」。
Tunc in comitatu cum binis angelis vadi secundum incrementum candoris lucis, et ascendi per tramitem clivosum usque ad summitatem unius collis, qui erat in plaga meridionali, et ibi erat porta magnifica; その時、二人の天使との随行員の中で、私は光の輝きの増大にしたがって進んだ、また私は坂のある小道を通って上った、一つの丘の頂上まで、それは南の方位にあった、またそこに堂々とした門があった。
et custos, visis mecum angelis, aperiebat illam; また見張りが、私とともに天使を見て、それを開けた。
et ecce visus est porticus ex palmis et lauribus, secundum quem vadimus; また、見よ、シュロの木と月桂樹の並木道が見られた、それにしたがって私たちは進んだ。
circuibat porticus, et terminabatur in hortum, in cujus medio erat Templum Sapientiae. 並木道を行き巡った、また庭園で終わった、その真ん中に「知恵の神殿」があった。
Cum ibi circumspexi, vidi aediculas similitudines templi, in quibus erant sapientes. そこに、私が見回したとき、私は神殿に似ている小さな建物を見た、それらの中に賢明な者がいた。
Accessimus ad unam, et in ostio loquuti sumus cum hospite ibi, et narravimus causam adventus, et modum accessus; 私たちは一つに近づいた、また入り口の中で私たちはそこにもてなす者(主人)と話した、また私たちは到来の理由を語った、また接近の方法を。
et dixit hospes, "Beneventote, intrate, sedete, et consociemur sermonibus sapientiae:" また、もてなす者(主人)は言った、「ようこそ、入れ、座れ、また私たちは知恵の会話で仲間となる(加わる)」。
[2] Vidi aediculam intus, quod esset divisa in duas, et usque erat una; [2] 私は小さな建物の内部を見た、それは二つに分かれていた、またそれでも一つであった。
divisa erat in duas per parietem translucidum, at apparuit ut una ex translucentia, quae erat sicut purissimi chrystalli. 二つに透明な内壁によって分かれていた、しかし、透明さから一つのように見られた、それはもっとも純粋な水晶のようであった。
Quaesivi cur ita. 私は質問した、なぜそのよう〔なの〕か。
Dixit, "Non sum solus, uxor mecum est, et nos sumus duo, sed usque non duo sed una caro." 言った、「私たちはひとりではない、妻が私とともにいる、また、私たちはふたりではない、しかし、それでもふたりでなく、しかし、一つの肉である」。
At dixi, "Scio quod sapiens sis; しかし、私は言った、「私は知っている。あなたがたが賢明(な者)であること。
et quid sapiens seu sapientia cum femina?" また、賢明(な者)たは知恵は女と何〔の関係があるの〕か?」
Ad haec hospes ex quadam indignatione mutabatur facie, et exporrigebat manum, et ecce tunc ex aediculis propinquis alii sapientes aderant, quibus jocando dixit, "Noster advena hic sciscitando inquiit, ‘Quid sapiens seu sapientia cum femina?’" これに、もてなす者(主人)はある種の憤りから顔を変えた、また手を伸ばした、また見よ、その時、近い小さな建物から他の賢明なものが近づいた、この者に、冗談を言って、言った、「質問している私たちのこの到来者は捜し求めた、『賢明(な者)たは知恵は女と何〔の関係があるの〕か?』」。
Ad haec riserunt omnes, et dixerunt, "Quid sapiens seu sapientia absque femina, seu absque amore? これにすべての者はほほ笑んだ(rideo)、また言った、「女なしに賢明な者または知恵は何か、すなわち、愛なしに?
Uxor est amor sapientiae sapientis." 妻は、賢明な者の知恵の愛である」。

コメントを残す