(1)原文
7. Post haec ad se vocavit cohortem sapientum ita dictorum, qui gaudia coelestia, et ex his felicitatem aeternam, in supereminentibus dominiis, ac opulentissimis gazis, inque superregia magnificentia, et superillustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab angelis, praeter plura.
Angelus ad hos dixit, "Sequiminini, et introducam vos in vestra gaudia." Et introduxit in porticum constructum ex columnis et pyramidibus: antrorsum erat humile Palatium, per quod patuit ingressus in porticum; per hoc introduxit illos; et ecce visi sunt viginti hic et viginti ibi, et exspectabant. Et subito tunc aderat quidam personatus angelus, et dixit illis, "Per hunc Porticum est via ad caelum; manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri principes." [2] His dictis, juxta quamlibet columnam apparuit thronus, et super throno chlamys ex serico, et super chlamyde sceptrum et corona; et juxta quamlibet pyramidem apparuit solium tres cubitos a terra elevatum, et super solio catena ex unculis auri, et equestris ordinis fasciae, colligatae ad fines adamantinis orbiculis. Et tunc clamatum est, "Ite nunc, amicite vos, sedete et exspectate." Et actutum majorennes accurrebant ad thronos, et minorennes ad solia, et amiciverunt se et reposuerunt se: at tunc apparuit sicut nimbus ex inferis ascendens, ex quo attracto sedentes super thronis et soliis coeperunt tumescere facie, et elevari pectore, et impleri fiducia, quod nunc reges et principes sint; nimbus ille erat aura phantasiae, qua inspirati sunt: et subito advolarunt juvenes sicut ex caelo, et constiterunt duo post quemlibet thronum, et unus post quodlibet solium, ministraturi; et tunc per vices a quodam praecone acclamatum est, "Vos reges et principes, exspectate adhuc parum, apparantur nunc in caelo aulae vestrae, jamjam venturi sunt aulici cum satellitiis, et vos introducturi." Exspectabant et exspectabant, usque ut spiritus illorum anhelarent, et defatigarentur desiderio.
[3] Post trihorium aperiebatur caelum supra caput illorum, et despexerunt angeli, et miserti illorum, dixerunt, "Quare sedetis ita fatui, et agitis histriones? Luserunt ludibria vobiscum, et ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex causa quia induxistis in corda vestra, quod regnaturi sitis cum Christo sicut reges et principes, et quod vobis tunc angeli ministraturi sint. Num obliti estis verborum Domini, quod in caelo qui vult magnus esse, fiat servus? Discite ergo, quid per ‘reges’ et ‘principes,’ et quid per ‘regnare cum Christo’ intelligitur, quod sit sapere et facere usus; regnum enim Christi, quod est caelum, est regnum usuum; nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum est usus, et quia Dominus bona seu usus facit mediate per angelos, et in mundo per homines, ideo illis, qui fideliter usus faciunt, dat amorem usus, et ejus mercedem, quae est beatitudo interna, et haec est felicitas aeterna. [4] Sunt in caelis, sicut in terris, supereminentia dominia, et opulentissimae gazae; sunt enim regimina et regiminum formae, et ideo sunt majores et minores potestates et dignitates; et illis qui in supremis sunt, sunt palatia et curiae, quae magnificentia et splendore excedunt palatia et curias imperatorum et regum in terris, et ex numero aulicorum, ministrorum, et satellitum, et ex horum magnificis investimentis, circumfluit illos honor et gloria. Sed supremi illi sunt electi ex illis, quorum cor est in salute publica, et solum sensus corporis in amplitudine magnificentiae propter obedientiam: et quia salutis publicae est, ut quisque sit aliquis usus in societate, ut in communi corpore, et quia omnis usus est a Domino, et fit per angelos et per homines sicut ab illis, patet quod hoc sit regnare cum Domino."
His auditis e caelo, personati illi reges et principes descenderunt e thronis et soliis, et abjecerunt sceptra, coronas, et chlamydes; et recessit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantasiae, et obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura sapientiae, ex qua rediit sanitas mentibus illorum.
(2)直訳
7. Post haec ad se vocavit cohortem sapientum ita dictorum, qui gaudia coelestia, et ex his felicitatem aeternam, in supereminentibus dominiis, ac opulentissimis gazis, inque superregia magnificentia, et superillustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab angelis, praeter plura. これらの後、〔天使は〕自分自身に賢明な者の群れを呼んだ、そのように言われる(=いわゆる)、その者は天界の楽しさが、またこれらからの永遠の幸福が、統治(支配)の最も卓越したもの、そして宝に最も富むことの中に、そして(-que) 王にまさる壮大(荘厳)さ、また輝き以上の輝きの中に、置いた(見なした)(pono)、理由から、みことばの中に言われているからである、王と君主になること、またキリストとともに永遠に支配すること、また天使により仕えられること、ほかに多くのこと。
Angelus ad hos dixit, "Sequiminini, et introducam vos in vestra gaudia." 天使はこれらの者に言った、「(あなたがたは)従え、すると私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導き入れる」。
Et introduxit in porticum constructum ex columnis et pyramidibus: また、柱廊(回廊)の中に導き入れた、柱とピラミッドから建てられた。
antrorsum erat humile Palatium, per quod patuit ingressus in porticum; 前方に(正面に向かう位置に)低い宮殿があった、それを通って柱廊(回廊)の中への入り口が開いていた
per hoc introduxit illos; これを通って彼らを導き入れた。
et ecce visi sunt viginti hic et viginti ibi, et exspectabant. また見よ、私はここに二十人、またそこに二十人、また待っていた。
Et subito tunc aderat quidam personatus angelus, et dixit illis, "Per hunc Porticum est via ad caelum; また突然に、その時、天使の役を演じる(扮した)ある者が近づいた、また彼らに言った、「この柱廊(回廊)を通って天界への道がある。
manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri principes." 少しの間、とどまれ(待て)、またあなたがたは準備せよ、あなたがたからの年長の者は王になるからである、そして若い者は君主となる」。
[2] His dictis, juxta quamlibet columnam apparuit thronus, et super throno chlamys ex serico, et super chlamyde sceptrum et corona; [2] これらで言われて、どんなものでも柱の近くに王座が見れらた、また王座の上に絹からの(~からできた)マント、またマントの上に笏と王冠。
et juxta quamlibet pyramidem apparuit solium tres cubitos a terra elevatum, et super solio catena ex unculis auri, et equestris ordinis fasciae, colligatae ad fines adamantinis orbiculis. またどんなものでもピラミッドの近くに椅子が見られた、地から三キュービット(腕尺☆)持ち上がった、また椅子の上に金の輪からできたくさり(首飾り)、
☆ 前腕の長さ、すなわち、45センチメートル。
Et tunc clamatum est, "Ite nunc, amicite vos, sedete et exspectate." またその時、叫ばた、「行け(eo)、今や、あなたがたは着よ、座れ、また待て」。
Et actutum majorennes accurrebant ad thronos, et minorennes ad solia, et amiciverunt se et reposuerunt se: また、直ちに、年長の者は王座に走り寄った、また若い者は椅子へ、また着た、また座った――
at tunc apparuit sicut nimbus ex inferis ascendens, ex quo attracto sedentes super thronis et soliis coeperunt tumescere facie, et elevari pectore, et impleri fiducia, quod nunc reges et principes sint; しかし、その時、もやのように下方からのぼってくるものが見られた、その引きつける力から王座と椅子の上に座っている者は顔をふくらませ始めた、また胸を上げる (日本語では「張る」)こと、また信頼を満たすこと(意訳すれば、自信に満ちる)、今や、王と君主であること。
nimbus ille erat aura phantasiae, qua inspirati sunt: そのもやは幻想のオーラ☆であった、それによって吹き込まれた――
☆ 通常、オーラは(空気と同じように)目に見えませんが、時には「輝き」として、またこのように「もや」として目に見えることがあります。
et subito advolarunt juvenes sicut ex caelo, et constiterunt duo post quemlibet thronum, et unus post quodlibet solium, ministraturi; また突然に、若者たちが天界からのように飛んで来た、また二人がどんなものでも王座の後ろに置かれた、また一人がどんなものでも椅子の後ろに、仕える(ために)。
et tunc per vices a quodam praecone acclamatum est, "Vos reges et principes, exspectate adhuc parum, apparantur nunc in caelo aulae vestrae, jamjam venturi sunt aulici cum satellitiis, et vos introducturi." またその時、ある布告者(使者)からの声によって叫びがある(叫ばれた)、「あなたがた、王と君主は、さらに少し待て、今や(その時)、天界の中にあなたがたの宮殿が見られる、すぐに護衛とともに廷臣がやって来る、またあなたがたは導き入れられる」。
Exspectabant et exspectabant, usque ut spiritus illorum anhelarent, et defatigarentur desiderio. 待った、また待った、彼らの霊があえぎ求めるようにまでも、また願望に飽きさせされる。
[3] Post trihorium aperiebatur caelum supra caput illorum, et despexerunt angeli, et miserti illorum, dixerunt, "Quare sedetis ita fatui, et agitis histriones? [3] 三時間後、彼らの頭の上の天界が開かれた、また、天使が見おろした、また彼らを哀れんだ、言った、『なぜ、あなたがたは座っているのか? そのように愚かげに、またあなたがたは俳優を行なう(演じる)。
Luserunt ludibria vobiscum, et ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex causa quia induxistis in corda vestra, quod regnaturi sitis cum Christo sicut reges et principes, et quod vobis tunc angeli ministraturi sint. 彼らはあなたがたをあざけり(笑いもの)を遊んだ(ludo)、また人間からあなたがたは偶像の中に変わった、理由から、あなたがたはあなたがたの心の中に引き入れた、あなたがたはキリストとともに支配すること、王と君主のように、またその時、天使たちはあなたがたに仕えること。
Num obliti estis verborum Domini, quod in caelo qui vult magnus esse, fiat servus? あなたがたは主のことばを忘れていないか? 天界の中で大いなる者であることを欲する者は、しもべになること。
Discite ergo, quid per ‘reges’ et ‘principes,’ et quid per ‘regnare cum Christo’ intelligitur, quod sit sapere et facere usus; それゆえ、学べ、何が「王」と「君主」によって、また何が「キリストととも支配すること」によって意味されるか、役立ちを味わうことと行なうことである。
regnum enim Christi, quod est caelum, est regnum usuum; というのは、キリストの王国は、それは天界である、役立ちの王国であるから。
nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum est usus, et quia Dominus bona seu usus facit mediate per angelos, et in mundo per homines, ideo illis, qui fideliter usus faciunt, dat amorem usus, et ejus mercedem, quae est beatitudo interna, et haec est felicitas aeterna. なぜなら、主はすべての者を愛する、そしてここからすべての者に善を欲する、そして善は役立ちであるからである、また、主は善行または役立ちを天使によって間接的に行なう、また世の中で人間によって、それゆえ、彼らに、その者は誠実に役立ちを果たす、役立ちの愛を与える、またその報酬を、それは内なる幸福(の状態)である、またこれは永遠の幸福である。
[4] Sunt in caelis, sicut in terris, supereminentia dominia, et opulentissimae gazae; [4] 天界の中にある、地の中にのように、卓越の支配が、また最も富んだ宝が。
sunt enim regimina et regiminum formae, et ideo sunt majores et minores potestates et dignitates; というのは、統治と統治の形があるから、またそれゆえ、大小の権力(権限)と地位(要職)。
et illis qui in supremis sunt, sunt palatia et curiae, quae magnificentia et splendore excedunt palatia et curias imperatorum et regum in terris, et ex numero aulicorum, ministrorum, et satellitum, et ex horum magnificis investimentis, circumfluit illos honor et gloria. また彼らに、その者は最高位の中にいる、宮殿や会館がある、それらは荘厳さと輝きでまさる(越える)、地の中の帝国と王国の宮殿と会館を、また廷臣の数から(=数をなした)、従者の、護衛の、またこれらのりっぱな制服から、彼らの誉れと栄光が流れ出ている。
Sed supremi illi sunt electi ex illis, quorum cor est in salute publica, et solum sensus corporis in amplitudine magnificentiae propter obedientiam: しかし、最高位の者たちは、彼らは彼らから選ばれる、その心が公共の福祉の中にある、また身体の感覚が単に従順のために荘厳さの階級(高位)の中に〔ある〕。
et quia salutis publicae est, ut quisque sit aliquis usus in societate, ut in communi corpore, et quia omnis usus est a Domino, et fit per angelos et per homines sicut ab illis, patet quod hoc sit regnare cum Domino." また公共の福祉は~であるので、それぞれの者が社会の中の何らかの役立ちの中にいるために、共通の(普通の)身体の中にのように、またすべての役立ちは主からあるので、また天使によってまた人間によって行なわれる、彼らからのように、明らかである、これが主とともに支配することである〔こと〕」。
His auditis e caelo, personati illi reges et principes descenderunt e thronis et soliis, et abjecerunt sceptra, coronas, et chlamydes; 天界からこれらで聞いて、役を演じた者たち、彼らは王や君主たち、王座や椅子から降りた、また笏、王冠、またマントを捨てた。
et recessit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantasiae, et obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura sapientiae, ex qua rediit sanitas mentibus illorum. また彼らからもやが去った、その中に幻想のオーラがあった(完了)、また彼らを白く輝く雲がおおった、その中に知恵のオーラがあった(未完了)、それ(知恵のオーラ)から彼らの心に健全さが戻った。
(3)訳文
7. これらの後、〔天使は〕いわゆる賢明な者の群れを呼んだ、、その者は天界の楽しさが、またこれらからの永遠の幸福が、統治(支配)の最も卓越したもの、そして宝に最も富むことの中に、そして王にまさる壮大(荘厳)さ、また輝き以上の輝きの中に、置いた。その理由は、みことばの中に、王と君主になること、またキリストとともに永遠に支配すること、また天使により仕えられること、ほかに多くのことが言われているからである。
天使はこれらの者に言った、「(あなたがたは)従え、すると私はあなたがたをあなたがたの楽しさの中に導き入れる」。
また、柱とピラミッドから建てられた柱廊の中に導き入れた――前方に(正面に向かう位置に)低い宮殿があった、それを通って柱廊の中への入り口が開いていた。これを通って彼らを導き入れた。見よ、ここに二十人、またそこに二十人が見られ、待っていた。
また突然に、その時、天使に扮したある者が近づき、彼らに言った、「この柱廊を通って天界への道がある。しばらくの間、待て。あなたがたは準備せよ、あなたがたからの年長の者は王になる、そして若い者は君主となるからである」。
[2] これらが言われて、どの柱の近くにも王座が、また王座の上に絹からできたマント、またマントの上に笏と王冠が見られた。またどのピラミッドの近くにも地面から三キュービット☆1高い椅子(王座)が、また椅子の上に金の輪からできた首飾りが見られた。
またその時、叫ばれた、「行け、今や、あなたがたは着よ、座れ、そして待て」。
また、直ちに、年長の者は王座に、若い者は椅子へ走り寄り、着た、また座った――しかし、その時、もやのように下方からのぼってくるものが見られた、その引きつける力から王座と椅子の上に座っている者は、今や、王と君主であることに顔をふくらませ、また胸を張り、自信に満ち始めた。そのもやは幻想のオーラ☆2であった、それによって吹き込まれた――また突然に、若者たちが天界からのように飛んで来て、仕えるために、二人がどの王座の後ろにも、また一人がどの椅子の後ろにも置かれた。またその時、ある布告者(使者)からの声によって叫ばれた、「あなたがた、王と君主は、さらに少し待て。その時、天界の中にあなたがたの宮殿が見られ、すぐに護衛とともに廷臣がやって来る、またあなたがたは導き入れられる」。
待ちに待った、彼らの霊があえぎ求め、また願望に飽きるまでも。
[3] 三時間後、彼らの頭上の天界が開かれ、天使が見おろし、彼らを哀れみ、言った、「なぜ、あなたがたは座っているのか? そのように愚かげに、またあなたがたは俳優を演じて。
彼らはあなたがたを笑いもの〔として〕を遊んだ、またあなたがたは人間から偶像に変わった、その理由は、あなたがたは自分の心の中に、あなたがたは、キリストとともに王と君主のように支配すること、またその時、天使たちはあなたがたに仕える〔という〕こと引き入れた〔からである〕。
あなたがたは主のことばを忘れていないか? 天界の中で大いなる者であることを欲する者は、しもべになること。
それゆえ、何が「王」と「君主」によって、また何が「キリストととも支配すること」によって意味されるか学べ、役立ちを味わうことと行なうことである。というのは、キリストの王国は、天界であり、役立ちの王国であるから。なぜなら、主はすべての者を愛し、そしてここからすべての者に善を欲する、そして善は役立ちであるからである、また、主は善行または役立ちを天使によって、また世の中で人間によって間接的に行なう、それゆえ、誠実に役立ちを果たす者に、役立ちの愛を、またその報酬を与え、それは内なる幸福(の状態)であり、これは永遠の幸福である。
[4] 天界の中に、地上にのように、卓越の支配が、また最も富んだ宝がある。というのは、統治と統治の形が、またそれゆえ、大小の権力(権限)と地位(要職)があり、また最高位の中にいる者に宮殿や会館があり、それらは地上の帝国と王国の宮殿と会館を荘厳さと輝き、また廷臣、従者、護衛の数、でまさり、またこれらのりっぱな制服から、彼らの誉れと栄光が流れ出ているからである。
しかし、最高位の者たちは、その心が公共の福祉の中にあり、また身体の感覚が単に従順のために荘厳さの階級(高位)の中にある者たちから選ばれる。また公共の福祉は、共通の(普通の)身体のように、それぞれの者が社会の中の何らかの役立ちの中にいるためにあるので、またすべての役立ちは主から、また天使によってまた人間によって、彼らからのように行なわれるので、これが主とともに支配することであることが明らかである」。
天界からこれらを聞いて、王や君主たちの役を演じた者たちは、王座や椅子から降り、笏、王冠、マントを捨てた。また彼らからもやが去った、その中に幻想のオーラがあった、また彼らを白く輝く雲がおおった、その中に知恵のオーラがあった、その知恵のオーラじゃら彼らの心に健全さが戻った。
☆1 キュービットは「腕尺」とも訳せる長さの単位。前腕の長さ、すなわち、45センチメートル。
☆2 通常、オーラは(空気と同じように)目に見えないが、時には「輝き」として、またこのように「もや」として目に見えることがある。