(1) 原文
833. Quod Religio Mahumedana recepta sit a pluribus regnis quam Religio Christiana, potest scandalo esse illis qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt quod non aliquis salvari possit, quam qui Christianus natus est: at Religio Mahumedana non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae; hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. Est in hoc, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum pro Maximo Propheta, Sapientissimo omnium, et quoque pro Filio Dei. At quia modo Alcoranum librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum prosequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. Ut plene sciatur, quod illa religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, sed primum de origine idololatriarum. [2.] Ante illam religionem fuit cultus idololatricus in perplurima regna terrarum orbis, effusus. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica: ibi tabernaculum, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia scientiarum, imprimis exculta ab Aegyptiis; inde horum hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes; colles, fluvii, fontes; ut et quid sol, luna et stellae. Per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium; quoniam illa quae repraesentabantur, quae sunt talia quae sapientiae spiritualis [1]sunt apud angelos in caelo, erant origines. [3.] Nunc quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus; et ideo fontes sanctificabant, et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes fecerunt, et hos posuerunt juxta templa, et in horum atriis et quoque domi, in ordine secundum spiritualia ecclesiae quibus correspondebant, seu quae repraesentabant, et inde significabant. Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, coepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent sancta. [4.] Ex his ortae sunt idololatriae, quae impleverant tot regna orbis. Ut illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est ut nova religio geniis orientalium accommodata auspicaretur, in qua aliquid ex utroque testamento Verbi etiam esset, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset Maximus Propheta, Sapientissimus omnium, et Filius Dei. Hoc factum est per Mahumedem, a quo religio illa vocata est. Ex his patet, quod haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ac geniis orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, et daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem, quod fit post mortem, venirent: quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias ibi exstirpare, nisi conveniens ideis cogitationum illorum facta esset: imprimis nisi polygamia permissa fuisset, etiam ex causa, quia orientales absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.
@1 sunt pro “est”
(2) 直訳
833. Quod Religio Mahumedana recepta sit a pluribus regnis quam Religio Christiana, potest scandalo esse illis qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt quod non aliquis salvari possit, quam qui Christianus natus est: イスラム教はキリスト教よりも多くの王国により受け入れられていることは、彼らにつまずきの石であることができる、その者は神的な摂理について考える、また同時に信じている、ある者は救われることができないこと、キリスト教徒に生まれた者以外に。
at Religio Mahumedana non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae; しかし、イスラム教は彼らにつまずきの石ではない、その者は信じる、すべてのものは神的な摂理のものであること。
hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. これらの者は質問する(探求する)、どこの中にあるか、そしてまた、見つける。
Est in hoc, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum pro Maximo Propheta, Sapientissimo omnium, et quoque pro Filio Dei. このことの中にある、イスラム教は主を最大の預言者として認めていること、すべての者の最も賢い者、そしてまた、神の子。
At quia modo Alcoranum librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum prosequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. しかし、クルアーンだけを自分たちの宗教の本としているので、またここからムハンマドを、その者はそれを書いた、彼らの思考で居座った、また彼を何らかの礼拝で捜し求めた、それゆえ、私たちの主についてほとんど考えない。
Ut plene sciatur, quod illa religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, sed primum de origine idololatriarum. 十分に知られるために、その宗教が主の神的な摂理から起こされたこと、多くの国民の偶像崇拝を除く(消す、滅ぼす)ために、何らかの順序の中で言われる、しかし、最初に偶像崇拝の起源について。
[2.] Ante illam religionem fuit cultus idololatricus in perplurima regna terrarum orbis, effusus. [2] その宗教の前に、地球の非常に多くの王国の中に偶像崇拝の礼拝が、広まった(effundo)。
Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. 理由があった、主の来臨の前の教会はすべて表象的な教会であったからである。
Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica: このようなものであった、イスラエル教会もまた。
ibi tabernaculum, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. そこに、幕屋、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令(規定)は表象した。
Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia scientiarum, imprimis exculta ab Aegyptiis; また、古代人のもとに対応の知識があった、それもまた表象である、知識の知識そのもの、特にエジプト人により発達した(excolo)。
inde horum hieroglyphica. ここから、彼らの象形文字〔がある〕。
Ex illa scientia sciverunt quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes; その知識から彼らは知った、すべての種類の動物が何を意味するか、なおまたすべての種類の木が何を、なおまた山が何を。
colles, fluvii, fontes; 丘、川、泉。
ut et quid sol, luna et stellae. そのようにまた、太陽が何を、月と星。
Per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium; その知識によって、彼らにもまた霊的な認識(知識)があった。
quoniam illa quae repraesentabantur, quae sunt talia quae sapientiae spiritualis [1]sunt apud angelos in caelo, erant origines. 表象されるものは、それらは起源であった、それらはそのようなものであるので、それらは天界の天使のもとの霊的な知恵のものである〔ので〕。
[3.] Nunc quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus; [3] さて、彼らのすべての礼拝は表象的なものであったので、対応そのもから成り立っている、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝を持った。
et ideo fontes sanctificabant, et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes fecerunt, et hos posuerunt juxta templa, et in horum atriis et quoque domi, in ordine secundum spiritualia ecclesiae quibus correspondebant, seu quae repraesentabant, et inde significabant. またそれゆえ、泉を神聖なものとした、またそのうえ、馬の彫像を、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビ〔の彫像を〕つくった、またこれらを神殿の近くに置いた、入り口(前庭)の庭園の中に、そしてまた家の、教会の霊的なものにしたがって順に、それらに対応する、すなわち、表象する、またここから意味した。
Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, coepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent sancta. 時の〔経過の〕後、対応の知識が消し去られた時、子孫が礼拝することを始めた、彫像そのものを本質的に聖なるものとして、知らないで、彼らの父祖〔である〕古代人がそれらの中に何らかの聖なるものを見なかった、しかし単に対応にしたがって聖なるものを表象したこと。
[4.] Ex his ortae sunt idololatriae, quae impleverant tot regna orbis. [4] これらから、偶像崇拝が起こった(orior)、それが地球のこのように多くの王国に満ちた。
Ut illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est ut nova religio geniis orientalium accommodata auspicaretur, in qua aliquid ex utroque testamento Verbi etiam esset, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset Maximus Propheta, Sapientissimus omnium, et Filius Dei. それらの偶像崇拝が根絶されるために、主の神的な摂理から行なわれた、新しい宗教が、東洋の者の性質に適合した、始められるために、その〔宗教の〕中にみことばの両方の契約からの何らかのものもまたあった、またそれは教えた、主が世の中にやって来ること、またその方は最大の預言者であった、すべての者の最も賢い者、また神の子。
Hoc factum est per Mahumedem, a quo religio illa vocata est. このことは、ムハンマドによって行なわれた、その者からその宗教は〔ムハンマドの宗教と〕呼ばれた。
Ex his patet, quod haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ac geniis orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, et daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem, quod fit post mortem, venirent: これらから明らかである、この宗教が主の神的な摂理から起こされたこと、そして東洋の者の性質に、言われたように、適合した、目的のために、このように多くの国民の偶像崇拝を除く(消す)ために、また主についての何らかの認識を与える、霊界の中に〔やって来る〕前に、それは死後に生じる、やって来る。
quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias ibi exstirpare, nisi conveniens ideis cogitationum illorum facta esset: その宗教はこのように多くの王国から受け入れられなかった、また偶像崇拝をそこに根絶できなかった、彼らの思考の観念に適合しなかったなら。
imprimis nisi polygamia permissa fuisset, etiam ex causa, quia orientales absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent. 特に、一夫多妻が許されなかったなら、理由からもまた、東洋の者はその許しなしに、ヨーロッパ人よりも不潔な姦淫の中に燃え立った、また滅んだ。
@1 sunt pro “est” 注1 「est」の代わりにsunt
(3) 訳文
833. イスラム教がキリスト教よりも多くの王国により受け入れられていることは、神的な摂理について、キリスト教徒に生まれた者以外に救われることができない、と考え、また同時に〔そのように〕信じている者に、つまずきの石であるかもしれない。しかし、イスラム教は、すべてのものは神的な摂理のものであることを信じる者に、つまずきの石ではない。これらの者は、どこにあるか探求し、そしてまた見つける。
このことの中にある、イスラム教は主を最大の預言者、すべての者の最も賢い者、そしてまた、神の子として認めていることである。
しかし、クルアーンだけを自分たちの宗教の本としているので、またここからそれを書いたムハンマドが彼らの思考で居座った、また彼を何らかの礼拝で捜し求めたので、それゆえ、私たちの主についてほとんど考えない。
その宗教が主の神的な摂理から、多くの国民の偶像崇拝を除くために起こされたことが十分に知られるために、何らかの順序の中で、しかし、最初に偶像崇拝の起源について言われる。
[2] その宗教の前に、地球の非常に多くの国の中に、偶像崇拝の礼拝が広まっていた。
その理由は、主の来臨の前の教会はすべて表象的な教会であったからである。
イスラエル教会もこのようなものであった。そこの幕屋、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令は表象した。
また、古代人のもとに対応の知識があった、それもまた表象、知識の知識そのものである、特にエジプト人により発達した。彼らの象形文字はここから〔である〕。
彼らは、その知識から、すべての種類の動物が、なおまたすべての種類の木が何を、なおまた山、丘、川、泉が何を、そのようにまた、太陽、月、星が何を意味するか知った。
その知識によって、彼らにもまた霊的な認識があった。それらは天界の天使のもとの霊的な知恵のものであるので、表象されるものは、それらの起源であった。
[3] さて、彼らのすべての礼拝は、対応そのもから成り立っている表象的なものであったので、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝を持った。またそれゆえ、泉を神聖なものとした、またさらに、馬、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビの彫像をつくり、またこれらを神殿の近くに、前庭の中に、そしてまた家に置いた、教会の霊的なものに対応する、すなわち、表象する、またここから意味するものにしたがって順に。
時の〔経過の〕後、対応の知識が消し去られた時、子孫が、彫像そのものを本質的に聖なるものとして、彼らの父祖〔である〕古代人がそれらの中に何らかの聖なるものを見ず、しかし単に対応にしたがって聖なるものを表象した、そのことを知らないで、礼拝することを始めた。
[4] これらから、偶像崇拝が起こり、それが地球のこのように多くの国に満ちた。
それらの偶像崇拝が根絶されるために、東洋の者の性質に適合した新しい宗教が始められるために、主の神的な摂理から行なわれた。その〔宗教の〕中に、両契約からの、みことばの何らかのものもまたあった、またそれは、主が世の中にやって来ること、またその方は最大の預言者、すべての者の最も賢い者、また神の子であったことを教えた。
このことは、ムハンマドによって行なわれ、その者からその宗教は〔ムハンマドの宗教と〕呼ばれた。
これらから、この宗教が主の神的な摂理から起こされたこと、そして言われたように、東洋の者の性質に適合したことが明らかである。このように多くの国民の偶像崇拝を除き、また死後に霊界の中にやって来る前に、主についての何らかの認識を与える目的のためである。その宗教は、彼らの思考の観念に適合しなかったなら、このように多くの国から受け入れられなかった、また偶像崇拝をそこに根絶できなかった――特に、一夫多妻が許されなかったなら、東洋の者はその許しなしに、ヨーロッパ人よりも不潔な姦淫の中に燃え立った、また滅んだ理由からもまた。
(1) 原文
834. Quondam datum est percipere, qualis est calor amoris polygamici illorum. Locutus sum cum uno, qui vicem Mahumedis obivit, et vicarius ille post aliquam loquelam ad distantiam cum illo, transmisit ad me cochleare ebenum, et alia, quae erant indicia quod ab illo; et simul tunc aperta est communicatio e variis locis pro calore amoris polygamici illorum, qui [1]sensus est e quibusdam locis sicut calor in balneis post lavationes; e quibusdam sicut calor in culinis ubi lixantur carnes; e quibusdam sicut calor in popinis ubi esculenta fetida veno exstant; ex quibusdam sicut in cellariis apud pharmacopolas, ubi emulsa et similia parantur; e quibusdam sicut calor in lupanariis et ganeis; et e quibusdam sicut in tabernis, ubi pelles, coria et calcei venduntur. Calori isti etiam inerat sicut rancidum, austerum et urens ex zelotypia. Calor autem in caelis Christianis, dum jucundum amoris illorum sentitur ut odor, est fragrans sicut in hortis et vineis, et sicut in rosetis, et alicubi sicut in aromatopoliis, et alicubi sicut in torcularibus, et in cellis vinariis. Quod jucunda amorum in mundo spirituali multoties sentiantur ut odores, in [2]Memorabilibus meis post capita, passim ostensum est.
@1 sensus pro “sentitus” @2 Memorabilibus (cum exemplo Auctoris,) pro “Memorialibus”
(2) 直訳
834. Quondam datum est percipere, qualis est calor amoris polygamici illorum. かつて、知覚することが与えられた、彼らの一夫多妻の愛の熱がどんなものであるか。
Locutus sum cum uno, qui vicem Mahumedis obivit, et vicarius ille post aliquam loquelam ad distantiam cum illo, transmisit ad me cochleare ebenum, et alia, quae erant indicia quod ab illo; 私はある者と話した、その者はムハンマドの役割を果たした、またその代理人は、私が何らかのことを話した後、彼と少し離れて、私に象牙のさじを送った、また他のものを、それらはしるしであった、彼らから〔の〕もの〔であること〕。
et simul tunc aperta est communicatio e variis locis pro calore amoris polygamici illorum, qui [1]sensus est e quibusdam locis sicut calor in balneis post lavationes; また同時に、その時、いろいろな場所からの伝達が開かれた、彼らの一夫多妻の愛の熱として、それは感じられた、あるもの場所から、洗うことの後の浴室の中の熱のように。
e quibusdam sicut calor in culinis ubi lixantur carnes; あるもの〔場所〕から、台所(調理場)の中の熱のように、そこに肉が煮られている。
e quibusdam sicut calor in popinis ubi esculenta fetida veno exstant; あるものから、料理売店の中の熱のように、そこに悪臭のする食べ物を売り物として陳列する。
ex quibusdam sicut in cellariis apud pharmacopolas, ubi emulsa et similia parantur; あるものから、薬を売る人(薬剤師)のもとの貯納室の中のような、そこに乳剤と似たものが用意されている。
e quibusdam sicut calor in lupanariis et ganeis; あるものから、女郎屋や売春宿の中の熱のような。
et e quibusdam sicut in tabernis, ubi pelles, coria et calcei venduntur. またあるものから、店の中のような、そこに獣の皮、なめし皮と靴が売られている。
Calori isti etiam inerat sicut rancidum, austerum et urens ex zelotypia. その熱にさらにまた嫉妬からの腐ったもの、にがいものまた焼いているようなものが入っている。
Calor autem in caelis Christianis, dum jucundum amoris illorum sentitur ut odor, est fragrans sicut in hortis et vineis, et sicut in rosetis, et alicubi sicut in aromatopoliis, et alicubi sicut in torcularibus, et in cellis vinariis. けれども、キリスト教徒の天界の中の熱は、彼らの愛の快さがにおいとして感じられる時、庭園とブドウ畑の中のような香りである、またバラの花壇の中のような、またあるところで、香料を売る店の中のような、またあるところで、ぶどう搾り機の中のような、またブドウ酒の小室(貯蔵所)の中。
Quod jucunda amorum in mundo spirituali multoties sentiantur ut odores, in [2]Memorabilibus meis post capita, passim ostensum est. 愛の快さが霊界の中で多くの場合(しばしば)、においとして感じられることは、〔本書の〕章の後ろの私のメモラビリアの中に、たびたび示された。
@1 sensus pro “sentitus” 注1 「sentitus」の代わりにsensus
@2 Memorabilibus (cum exemplo Auctoris,) pro “Memorialibus” 注2 「Memorialibus」の代わりにMemorabilibus (著者の写し(本)に)
(3) 訳文
834. かつて、彼らの一夫多妻の愛の熱がどんなものであるか知覚することが与えられた。
私は、ムハンマドの役割を果たした者と話した、またその代理人は、私が、彼と少し離れて何らかのことを話した後、私に象牙のさじと他のものを送った、それらは彼らから〔の〕もの〔であること〕のしるしであった。また同時に、その時、いろいろな場所からの伝達が開かれ、それは彼らの一夫多妻の愛の熱として感じられた。ある場所からは、洗うことの後の浴室の中の熱のように。ある場所から、肉が煮られている調理場の中の熱のように。ある場所から、悪臭のする食べ物を売り物として陳列する料理売店の中の熱のように。ある場所から、乳剤や似たものが備えられている、薬を売る人のもとの貯納室の中のような。ある場所から、女郎屋や売春宿の中の熱のような。またある場所から、獣の皮、なめし皮、靴が売られている店の中のような。
その熱に、さらにまた嫉妬からの腐ったもの、にがいもの、焼かれているようなものが入っている。
けれども、キリスト教徒の天界の中の熱は、彼らの愛の快さがにおいとして感じられる時、庭園とブドウ畑の中のような、またバラの花壇の中のような、またあるところで、香料を売る店の中のような、またあるところで、ぶどう搾り機の中のような、またブドウ酒の貯蔵所の中のような香りである。
愛の快さが霊界の中でしばしば、においとして感じられることは、〔本書の〕章の後ろの私のメモラビリアの中に、たびたび示された。