(2) 直訳
[9.] Et seniores in orchestra inspexerunt archididascalum, qui illud problema proposuerat, qui ex nutibus intellexit, quod vellent ut descenderet et doceret; [9] また、天井桟敷(貴賓席)の中の長老が上級の教師(校長)を熟視した(覘き込んだ)、その者は問題(討議の議題)を提出した(示した)、その者は身振りから理解した、下り、教えるように欲していること。
et actutum ille ex suggestu descendit, pertransivit auditorium, et ingressus est cathedram, et ibi exporrigens manum dixit. また直ちに、彼は講壇から下った、講堂を通り抜けた、また座席に入った、またそこで手を伸ばして、言った。
"Auscultate quaeso; 「聞け、どうぞ。
quis non credit Animam esse intimam et subtilissimam essentiam hominis? だれが信じないか、霊魂が人間の最内部の最も鋭敏な(微細な)本質(エッセンス)のエッセ(存在)であること?
at quid essentia absque forma aliud quam ens rationis? しかし、何らかの形なしの本質とは何か、創造の所産以外の?
quare anima est forma, sed qualis forma dicetur; それゆえ、霊魂は形である、しかし、形がどんなものであるか言われる。
est forma omnium amoris et omnium sapientiae; 愛のすべてのもの形と知恵のすべてのものの〔形〕である。
omnia amoris vocantur affectiones, et omnia sapientiae vocantur perceptiones; 愛のすべてのものは情愛と呼ばれる、また知恵のすべてのものは知覚と呼ばれる。
hae ex illis et sic cum illis faciunt unam formam, in qua innumerabilia in tali ordine, serie et cohaerentia sunt, ut vocari possint unum; それらからまたそれらとともにこれらは一つの形をつくる、その中に無数のものがこのような秩序、系列(連鎖)と密着性(整合性)の中にある、一つの存在物(個体)と呼ばれることができるような。
et vocari possunt unum, quia non potest inde aliquid auferri, nec ad illud aliquid addi, ut sit talis: また、一つの存在物(個体)と呼ばれることができる、ここから何らかのものを取り去ることできないからである、それへ何らかのものとを加えることも、そのようなものであるために――
quid anima humana nisi talis forma? 何が人間の霊魂が、このような形でないなら?
suntne omnia amoris et omnia sapientiae essentialia illius formae, et haec apud hominem sunt in anima et ex anima in capite et corpore. 愛のすべてのものと知恵のすべてのものがその形の本質的なものではないのか、またこれらが人間のもとにある、霊魂の中にまた霊魂から、頭と身体の中に。
[10.] Vos vocamini spiritus et angeli; [10] あなたがたは、(あなたがたは)霊や天使と呼ばれている。
et credidistis in mundo, quod spiritus et angeli sit sicut venti aut aetheres, et sic mentes et animi; またあなたがたは世の中で信じた、霊や天使は風またはエーテルのようであること、またこのように心とアニムス☆。
☆ mensは心でも特に「知的な心」を意味します、この意味で「知性」とも訳せます。animusは心でも特に「外的な、また自然的な心」を意味します。気質、性格とも訳せます。
et nunc clare videtis, quod vere, realiter et actualiter sitis homines, qui in mundo vixistis et cogitavistis in materiali corpore, et scivistis quod corpus materiale non vivat et cogitet, sed substantia spiritualis in illo corpore, et hanc vocavistis animam, cujus formam nescivistis, et tamen nunc vidistis et videtis illam: また、今や、はっきりとあなたがたは見る、真に、実際に、事実上、人間であること、その者は世の中で、あなたがたが物質的な身体の中で生きた、また考えた、またあなたがたが知った、物質的な身体が生き、考えない、しかしその身体の中の霊的な実体が〔生き、考えた〕、またこれをあなたがたは霊魂と呼ぶ、またその形を知らなかった、またそれでも今や、あなたがたは見てきた、また見ている。
vos omnes estis animae, de quarum immortalitate tam multa audivistis, cogitavistis, dixistis et scripsistis; あなたがた、すべての者は霊魂である、それらの不死性についてこのように多くのものを聞いた、考えた、言った、また書いた。
et quia estis formae amoris et sapientiae a Deo, non potestis mori in aeternum. また、あなたがたは神からの愛と知恵の形である、永遠に死ぬことができない。
Anima itaque est forma humana, de qua ne hilum potest auferri, et ad quam ne hilum potest addi, ac est intima forma omnium formarum universi corporis; そこで、霊魂は人間の形である、それについて少しも取り去ることができない、またそれに加えることもできない、そして最内部の形である、身体全体のすべての形の。
et quia formae quae extra sunt ab intima accipiunt et essentiam et formam, ideo estis, sicut apparetis coram vobis et nobis, animae; また形は、それは外にある、最内部のものから本質と形とを受けるので、それゆえ、あなたがたは、あなたがたや私たちの前に見られているように、霊魂である。
verbo anima est ipse homo, quia est intimus homo, quare ejus forma est plene et perfecte forma humana; 一言でいえば、霊魂は人間そのものである、最内部の人間であるので、それゆえ、その形は十分に(まったく)完全に人間の形である。
verum non est vita, sed est proximum receptaculum vitae a Deo, et sic habitaculum Dei." けれども、いのちではない、しかし、神からのいのちの最も近い容器である、またこのように神の住まい」。