(1) 原文
570. Quartum Memorabile:―
Quondam locutus sum cum spiritu novitio, qui dum fuit in mundo, de caelo et inferno multum meditatus est. Per spiritus novitios intelliguntur homines noviter defuncti, qui quia tunc sunt homines spirituales, vocantur spiritus. Ille, ut primum intravit in mundum spiritualem, coepit de caelo et inferno similiter meditari; et sibi visus, cum de caelo, in laetitia, et cum de inferno, in tristitia, ille cum animadvertit se in mundo spirituali esse, statim quaesivit, ubi caelum et ubi infernum, tum quid et quale unum et alterum.
Et responderunt, "Caelum est supra caput tuum, et infernum est infra pedes tuos, nunc enim es in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum; sed quid et quale caelum et quid et quale infernum est, non possumus paucis describere.
Et tunc quia flagrabat desiderio cognoscendi, projecit se super genua, et oravit devote ad Deum, ut instrueretur.
Et ecce apparuit angelus ad dextram ejus et elevavit illum, et dixit, "Supplicavisti ut instruereris de caelo et inferno. Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces." Et angelus his dictis sublatus est.
[2.] Tunc spiritus novitius secum dixit, "Quid hoc, 'Inquire et disce quid jucundum, et cognosces quid et quale caelum et infernum est?'" Mox e loco illo abiens circumvagatus est, et obvios allocutus dixit, "Dicite quaeso, si placet, quid jucundum."
Et dicebant aliqui, "Quae qualis haec quaestio? quis non scit quid jucundum? estne gaudium et laetitia? quare jucundum est jucundum, unum sicut alterum, non scimus discrimen.
Alii dicebant quod jucundum esset risus mentis; "dum enim mens ridet, est facies hilaris, loquela jocularis, gestus ludens, et totus homo in jucundo."
Aliqui autem dicebant, "Jucundum nihil aliud est quam epulari et edere lautitias, ac bibere et generoso vino inebriari, et tunc confabulari de rebus variis, imprimis de ludis Veneris et Cupidinis."
[3.] His auditis, spiritus novitius indignatus secum dixit, "Haec responsa sunt rusticalia et non civilia; haec jucunda non sunt caelum nec infernum; utinam conveniam sapientes."
Et abivit ab illis et quaesivit, "Ubi sapientes?"
Et tunc visus est a quodam spiritu angelico, qui dixit, "Percipio quod accensus sis desiderio sciendi id quod est universale caeli, et universale inferni; et quia hoc est jucundum, deducam te super collem, ubi cottidie conveniunt illi qui rimantur effectus, et illi qui investigant causas, et illi qui explorant fines: illi ibi qui rimantur effectus vocantur spiritus scientiarum, et abstracte Scientiae; et illi qui investigant causas, vocantur spiritus intelligentiae, et abstracte Intelligentiae; et illi qui explorant fines, vocantur spiritus sapientiae, abstracte sapientiae; directe supra illos in caelo sunt angeli, qui ex finibus vident causas, et ex causis effectus; ex his angelis est tribus illis coetibus illustratio."
[4.] Ille tunc spiritum novitium prehendens manu duxit super collem, et ad coetum qui erat ex illis qui explorant fines, et vocantur sapientiae. His dixit, "Ignoscite quod ad vos ascenderim; causa est, quia a pueritia mea meditatus sum de caelo et inferno, et in hunc mundum nuper veni, et quidam mihi tunc associati dixerunt quod hic caelum sit supra caput meum, ac infernum sub pedibus meis; sed non dixerunt quid et quale unum et alterum; quare ex constante cogitatione de illis anxius factus oravi ad Deum, et tunc adstitit angelus, et dixit, `Inquire et disce quid Jucundum et cognosces.' Inquisivi, sed adhuc in vanum: peto itaque, ut si libet, doceatis me quid jucundum."
[5.] Ad haec Sapientiae respondebant, "Jucundum est omne vitae omnibus in caelo, et omne vitae omnibus in inferno: illis qui in caelo sunt, est jucundum boni et veri; illis autem qui in inferno sunt, est jucundum mali et falsi; omne enim jucundum est amoris, et amor est Esse vitae hominis; quare sicut homo est homo secundum quale sui amoris, ita est homo secundum quale sui jucundi; activitas amoris facit sensum Jucundi; activitas ejus in caelo est cum sapientia, et activitas ejus in inferno est cum insania; utraque in suis subjectis sistit jucundum. Sunt autem caeli et inferni in oppositis jucundis; caeli in amore boni et inde jucundo benefaciendi, inferni autem in amore mali et inde in jucundo malefaciendi: si itaque cognoscis quid jucundum, cognosces quid et quale est caelum et infernum.
[6.] Sed inquire et disce adhuc quid jucundum ab illis qui investigant causas, et vocantur Intelligentiae; sunt abhinc ad dextrum."
Et abivit, et accessit, et dixit causam adventus, et petiit ut instruerent quid jucundum.
Et hi gavisi ab interrogatione dixerunt, "Verum est quod qui cognoscit jucundum, cognoscat quid et quale est caelum et infernum. Voluntas, ex qua homo est homo, ne quidem punctulum fertur, nisi a jucundo; nam voluntas in se specta, non est nisi quam affectio alicujus amoris, ita jucundi; est enim aliquod volupe et inde placitum, quod facit velle; et quia voluntas agit intellectum ad cogitandum, non datur minimum cogitationis, nisi ab influo voluntatis jucundo. Quod ita sit, est causa, quia Dominus per influxum a Se actuat omnia animae et omnia mentis apud angelos, spiritus et homines, et actuat per influxum amoris et sapientiae, et hic influxus est ipsa activitas, ex qua omne jucundum est, quod in origine sua vocatur beatum, faustum et felix, et in derivatione jucundum, amoenum, et volupe, et in universali sensu bonum. Sed spiritus inferni invertunt apud se omnia, ita bonum in malum, et erum in falsum, permanente jugiter jucundo; nam absque permanentia jucundi non foret illis voluntas, nec sensatio, ita non vita. Ex his patet, quid et quale et unde jucundum Inferni, tum quid quale et unde jucundum caeli est.
[7.] His auditis, deductus est ad tertium coetum, ubi erant qui rimantur effectus, et vocantur Scientiae. Et hi dicebant, "Descende in terram inferiorem, et ascende in terram superiorem in his percepturus et [1]sentiturus es jucunditates et caeli et inferni."
Sed ecce tunc ad distantiam ab illis hiabat terra, et per hiatum ascendebant tres diaboli, apparentes igniti ex jucundo amoris illorum; et quia angeli consociati cum novitio spiritu percipiebant quod illi tres ex proviso ex inferno ascenderint, clamabant ad diabolos, "Ne accedite proprius; sed e loco ubi estis, narrate aliquid de jucundis vestris."
Et respondebant, "Scitote quod unusquisque, sive bonus sive malus dicatur, in suo jucundo sit; bonus ita dictus in suo, et malus ita dictus in suo."
Et quaesiverunt, "Quid vestrum jucundum?"
Dicebant, quod esset jucundum scortandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi.
Et iterum quaesiverunt, "Qualia sunt vobis jucunda illa?"
Dicebant quod sentiantur ab aliis sicut fetores ex stercoribus, et sicut putores ex cadaveribus, et sicut nidores ex urinis stagnatis."
Et quaesiverunt, "Sunt illa vobis jucunda?"
Dicebant, "Sunt jucundissima."
Et dixerunt, "Tunc estis sicut inmundae bestiae, quae in illis degunt."
Et responderunt, "Si simus sumus; sed talia sunt deliciae narium nostrarum."
Et quaesiverunt, "Quid plura?"
Dicebant, quod cuivis liceat in suo jucundo esse, etiam immundissimo, ut illud vocant, modo non infestet bonos spiritus et angelos; "sed quia ex jucundo nostro non potuimus aliter, quam illos infestare, conjecti sumus in ergastula, ubi dura patimur; inhibitio et retractio jucundorum nostrorum ibi, est quod vocatur cruciatus inferni, est quoque interior dolor."
Et quaesiverunt, "Cur infestavistis bonos?" Dicebant quod non potuerint aliter; "est sicut furor nos invadat, dum videmus aliquem angelum, et sentimus sphaeram Divinam Domini circum illum." Ad quod diximus, "Tunc estis etiam sicut ferae."
Et mox cum viderunt novitium spiritum cum angelis, supervenit diabolos furor, qui apparuit sicut ignis odii; quare ne damnum inferrent, in infernum rejecti sunt.
Post haec apparebant angeli qui ex finibus videbant causas, et per causas effectus, qui in caelo supra tres illos coetus erant, et hi visi sunt in candida luce, quae per spirales flexus se devolvens secum tulit rotundum sertum et floribus, et posuit super caput novitii spiritus; et tunc ad illum facta est vox inde, "Haec laurea tibi datur propter causam, quia a pueritia meditatus es de caelo et inferno."
@1 “sententiturus:”―vox ab Auctore saepissime adhibitur, Sic editio princeps; sic De Am. Conj., n. 461. A Doctore Tafel rectius legebatur “sensurus”
(2) 直訳
570. Quartum Memorabile:― 第四のメモラビリア――
Quondam locutus sum cum spiritu novitio, qui dum fuit in mundo, de caelo et inferno multum meditatus est. かつて私は新参の霊と話した、その者は世の中にいた時、天界と地獄について多くのものを熟考した。
Per spiritus novitios intelliguntur homines noviter defuncti, qui quia tunc sunt homines spirituales, vocantur spiritus. 新参の霊によって新たに死んだ人間が意味される、その者はその時、霊的な人間であるからである、霊と呼ばれる。
Ille, ut primum intravit in mundum spiritualem, coepit de caelo et inferno similiter meditari; 彼は、霊界の中に入ったとすぐに、天界と地獄について同様に熟考し始めた。
et sibi visus, cum de caelo, in laetitia, et cum de inferno, in tristitia, ille cum animadvertit se in mundo spirituali esse, statim quaesivit, ubi caelum et ubi infernum, tum quid et quale unum et alterum. また自分自身に見られた、天界について〔熟考する〕とき、喜びの中に、また地獄について〔熟考する〕とき、悲しみの中に、彼は自分自身が霊界の中にいることを認めたとき、直ちに尋ねた(求めた)、天界がどこに、地獄がどこに、なおまた一つのもう一つが何でどんなものか。
Et responderunt, "Caelum est supra caput tuum, et infernum est infra pedes tuos, nunc enim es in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum; また〔彼らは〕答えた、「天界はあなたの頭の上方にある、また地獄はあなたの足の下方にある、というのは、今や、あなたは霊たちの世界の中にいるから、それは天界と地獄の中央にある。
sed quid et quale caelum et quid et quale infernum est, non possumus paucis describere. しかし、天界が何でどんなものか、また地獄が何でどんなものか、私たちは簡単に述べることができない。
Et tunc quia flagrabat desiderio cognoscendi, projecit se super genua, et oravit devote ad Deum, ut instrueretur. またその時、知ることの願望が燃え立ったので、自分自身をひざの上に投げ出した、また神に信心深く祈った、教えられるように。
Et ecce apparuit angelus ad dextram ejus et elevavit illum, et dixit, "Supplicavisti ut instruereris de caelo et inferno. また、見よ、天使が右に見られた(現われた)、また彼を上げた(=立たせた)、また言った、「あなたは教えられるように懇願した、天界と地獄について。
Inquire et disce quid Jucundum, et cognosces." 何が「快さ」か探求せよ、また学べ、するとあなたは知る」。
Et angelus his dictis sublatus est. また、天使は、これらで言われて、上げられた(tollo)。
[2.] Tunc spiritus novitius secum dixit, "Quid hoc, 'Inquire et disce quid jucundum, et cognosces quid et quale caelum et infernum est?'" [2] その時、新参の霊は自分自身に言った、「これは何か、『何が快さか探求せよ、また学べ、するとあなたは天界と地獄が何でどんなものか知る』?」
Mox e loco illo abiens circumvagatus est, et obvios allocutus dixit, "Dicite quaeso, si placet, quid jucundum." じきに、その場所から立ち去って、歩きまわった、また出会った者に話しかけて、言った、「言え、願わくば、もし喜びであるなら、何が快さか」。
Et dicebant aliqui, "Quae qualis haec quaestio? また、ある者は言った、「何か、どんなものか、この質問は?
quis non scit quid jucundum? だれが知らないか? 何が快さか。
estne gaudium et laetitia? 楽しさと喜びではないのか?
quare jucundum est jucundum, unum sicut alterum, non scimus discrimen. それゆえ、快さは快さである、あるものがもう一つのように、私たちは違いを知らない。
Alii dicebant quod jucundum esset risus mentis; 他の者たちは言った、快さは心のほほえみであったこと。
"dum enim mens ridet, est facies hilaris, loquela jocularis, gestus ludens, et totus homo in jucundo." 「というのは、心がほほえむ時、顔は機嫌がよい(快活である)、話し方は冗談〔まじりである〕、身ぶりはふざけている、また人間全体は快さの中に〔いる〕から。
Aliqui autem dicebant, "Jucundum nihil aliud est quam epulari et edere lautitias, ac bibere et generoso vino inebriari, et tunc confabulari de rebus variis, imprimis de ludis Veneris et Cupidinis." けれども、ある者たちは言った、「快さは他のものでは決してない、祝宴(宴会)以外の、またおいしいもの(ごちそう)を食べること、そして飲むこと、また銘酒(優良銘柄のワイン)に酔うこと、またその時、いろいろな事柄についておしゃべりすること、特にウェヌスとクピドー☆(愛欲と欲望)の遊びについて。
☆ ウェヌスは別名ヴィーナス(ミロのヴィーナスが有名)であり、愛と美の女神です。クピドーは別名キューピッドです(恋の橋渡し役)。ここは砕けて言えば(自分自身のまた他人の)「恋愛談議」です。