(1) 原文「3654番」
13 Quod ‘Judaea’ in Verbi sensu interno non
significet Judaeam, sicut nec ‘Hierosolyma’ Hierosolymam, constare potest a
pluribus locis in Verbo: in Verbo non ita nominatur Judaea, sed terra Jehudae,
et per eam ibi sicut per terram Canaanem significatur regnum Domini, proinde
etiam Ecclesia, nam haec est regnum Domini in terris; et hoc ideo quia per
Jehudam seu per Judaicam gentem repraesentatum est regnum caeleste Domini, et
per Israelem seu Israeliticum populum regnum spirituale Ipsius; et quia
repraesentatum, ideo quoque in Verbo cum nominantur, in sensu ejus interno non
aliud significatur; [2] quod illa significentur, patebit ex illis quae in
sequentibus de Jehuda et terra Jehudae, ex Divina Domini Misericordia,
dicentur; ac interea ex paucis his apud Prophetas; apud Esaiam,
Vinea fuit dilecto Meo in cornu
filii olei, circumdedit illam et elapidavit illam, et plantavit illam vite
nobili, et aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in illa,
et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et
inter vineam Meam; …ponam illam in desolationem,…quia
vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis,
et vir Jehudae planta deliciarum
Ipsius; et exspectavit judicium sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor,
v 1-3, 6, 7;
ibi in sensu litterae de
perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de
perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; ‘habitator
Hierosolymae’ est bonum Ecclesiae; quod ‘habitator’ sit bonum, seu quod idem,
qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod ‘Hierosolyma’ sit
Ecclesia, n. 402, 2117; ‘domus Israelis’ similiter; quod ‘domus’ sit bonum, n.
710, 1708, 2233, 2331, 3142, 3538, et quod ‘Israel’ Ecclesia, n. 3305; ‘vir
Jehudae’ consimiliter, per ‘virum’ enim significatur verum, n. 265, 749, 1007,
3134, 3310, 3459, et per ‘Jehudam’ bonum, sed cum differentia quod ‘vir
Jehudae’ sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc
est, illi qui in tali vero: