原典講読『驚くべきこと』 99(直訳まで)

 

(1) 原文「831番」


99. Sunt quae vixerunt genio, et solum
studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro posuerunt omnem vitam et vitae
jucunditatem, quare in societate civili prae aliis aestimatae; inde ex
actualitate et habitu traxerunt id quod per modos decori se insinuare potuerint
aliorum cupiditatibus et voluptatibus, simulatione honesti, sed fine dominandi;
inde vita eorum facta simulativa et dolosa: similiter ac alii frequentarunt
Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et piae apparerent; et
praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae,
quantum occultari potuissent. Tales in altera vita similiter cogitant; quid
conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam; in aliorum
quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens,
quae iis sunt media decipiendi; et quoties vincula externa iis auferuntur,
ruunt in scelestissima et obscenissima. [2] Hae sunt quae in altera vita fiunt
magae seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes; et
arripiunt ibi artes in mundo ignotas; sunt sicut spongiae quae imbibunt
artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant: artificia in mundo
ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox audiatur
sicut a spiritibus bonis alio loco: quod possint simul quasi apud plures esse,
persuadendo sic aliis se esse quasi praesentes ubivis: quod loquantur ut plures
simul, et in pluribus locis simul: quod avertere possint quae influunt a
spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus angelicis, et pervertere ilico in sui
favorem diversimode: quod inducere similitudinem alius per ideas quas captant
et effigiant: cuivis inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui
affectionis alterius; se surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae;
repraesentare coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram
pluribus, quod signum est angelicum; innocentiam simulare diversis modis, etiam
repraesentando infantes quos osculantur: inspirant quoque aliis, contra quos
odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non posse, postea accusant eos
pro homicidis et divulgant: [3] excitaverunt e memoria quicquid mali cogitavi
et patravi, et hoc solertissime; cum in somno essem, locutae sunt prorsus sicut
a me cum aliis, sic ut persuaderentur spiritus, et quidem falsa et obscena;
praeter alia plura: natura earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi
inesse percipiatur; inde non communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum;
suntque iis oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam
praesentem habentes. Hae praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter;
quaedam in Gehenna; quaedam in curia quadam inter angues; quaedam per
distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu; successu
temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem. Continuatio
sequitur in fine capitis.


 


(2) 直訳


99. Sunt quae
vixerunt genio, et solum studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro
posuerunt omnem vitam et vitae jucunditatem, quare in societate civili prae
aliis aestimatae;
 彼女らは性質で生きた者である、またただ自分と世にだけ心を注いだ、また外なる似つかわしさ(礼儀正しさ)の中にすべての生活と生活の快さを置いた、それゆえ、市民の(礼儀正しい)社会の中で他の者よりも高く尊重された。


inde ex actualitate et habitu traxerunt id
quod per modos decori se insinuare potuerint aliorum cupiditatibus et voluptatibus,
simulatione honesti, sed fine dominandi;
 ここから、実践習慣からそのことを、似つかわしい(礼儀正しい)によって自分徐々にしみませることができた、他欲望快楽に、尊敬すべき(こと)見せかけで、しかし、支配する目的で。


inde vita
eorum facta simulativa et dolosa:
 ここから彼らの生活は、偽りに満ちた欺くものとなった。


similiter
ac alii frequentarunt Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et
piae apparerent;
 他の者と同様に教会をしばしば訪れた、しかし、何も他の目的のためにではない、尊敬すべきまた敬虔な〔者に〕見られるように以外の。


et
praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae,
quantum occultari potuissent.
 また加え(さらに)、良心なしであった、邪悪な行為と姦淫へ最も傾向があった、隠されることができるかぎり。


Tales in
altera vita similiter cogitant;
 このような者は来世で同様に考える。


quid
conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam;
 何が良心か知らない、彼らをあざわらう、良心のことを言う者。


in aliorum
quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens,
quae iis sunt media decipiendi;
 他の者のどんな情愛の中にも入る、尊敬すべきこと、敬虔、慈悲、無垢を偽り装って、それらは彼女らに〔とって〕欺く手段である。


et quoties
vincula externa iis auferuntur, ruunt in scelestissima et obscenissima.
 また外なる束縛が取り除かれるたびごとに、最も邪悪なことまた最も卑猥なことの中に突進する。


[2] Hae sunt quae in altera vita fiunt magae
seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes;
 [2] これら()者は来世の中で魔女または女魔法使いになる者である、彼女らのある者は妖婦(セイレーン)呼ばれる者である。


et
arripiunt ibi artes in mundo ignotas;
 またそこに技術を捕える、世の中で知られていない。


sunt sicut
spongiae quae imbibunt artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant:
 スポンジのように極悪な術策を吸収する者である、またこのような性質を、即座に実行するような。


artificia
in mundo ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox
audiatur sicut a spiritibus bonis alio loco:
 世の中で知られていない術策は、それらはそこに学んで獲得される、それは、他の場所でかのように話すことができ(こと)ある、他の場所の善霊からのように聞かれる声のように。


quod
possint simul quasi apud plures esse, persuadendo sic aliis se esse quasi
praesentes ubivis:
 それは、彼女らは同時にあたかも多くの者のもとにいるかのようなことができる、このように他の者に自分を確信させて、あたかもどこにでも居合わせるかのように。


quod
loquantur ut plures simul, et in pluribus locis simul:
 それは、同時に多くの者〔である〕かのように話す、また同時に多くの場所で。


quod
avertere possint quae influunt a spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus
angelicis, et pervertere ilico in sui favorem diversimode:
 それは、そらすことができること、善霊から流入するものを、さらにまた天使的な霊から〔流入する〕ものを、また直ちに曲げること〔悪用する〕自分のえこひいき(するもの)へいろいろな方法で。


quod
inducere similitudinem alius per ideas quas captant et effigiant:
 それは、他の者の似ているものを着せる(引き入れる)こと、考えによって、それを獲得した、また似せた。


cuivis
inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui affectionis alterius;
 それぞれの者に情愛を吹き込むこと、自分のものとして、自分を他の者の情愛の状態そのものの中に徐々にしみ込ませて。


se
surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae;
 (自分を)突然と視野からひそかに退くこと、また目立たないで逃げること。


repraesentare
coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram pluribus, quod
signum est angelicum;
 霊たちの前で白光りする炎を頭のまわりに表象すること(見える形で示すこと)またこのことを多くの者の前で、それは天使であるしるしである。


innocentiam
simulare diversis modis, etiam repraesentando infantes quos osculantur:
 無垢をいろいろな方法で偽り装うこと、さらにまた幼児を表象して(見える形で示して)、それにキスすること。


inspirant
quoque aliis, contra quos odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non
posse, postea accusant eos pro homicidis et divulgant:
 他の者に吹き込みもする、彼らに対し憎しみを持つ、自分を殺すように、自分が死ぬことができないことを知っているので、その後、彼らを殺人者として非難する、また公表する。


[3] excitaverunt
e memoria quicquid mali cogitavi et patravi, et hoc solertissime;
 [3] ()は記憶からよび起した(かき立てた)何でも悪いことを、私が考えたまた私が遂行した、またこのことを極めて巧みに。


cum in
somno essem, locutae sunt prorsus sicut a me cum aliis, sic ut persuaderentur
spiritus, et quidem falsa et obscena;
 私が睡眠の中にいたとき、まったく私からのように他の者と話した、そのように(そのため)、霊たちは説得された(確信させられた)そのうえ、虚偽と卑猥なことを。


praeter
alia plura:
 加えて、他の多くのものを。


natura
earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi inesse percipiatur;
 彼女らの性質はこれほどに説得力がある(口がうまい)、そのことに疑わしいことが何も内在しないことが知覚されるように。


inde non
communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum;
 ここから、彼女らの考えは伝達されない、他の霊のように。


suntque iis
oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam praesentem
habentes.
 また彼女らにあたかもヘビのような目がある、言われているように、あらゆる方向へ視覚と居合わせるものを考え☆を持って。


「居合わせるものを考え」はあまりに直訳ですが、わかると思います、言葉を変えれば、あらゆる方向へ目を向け、「そこにいる者の考えを嗅ぎ取って」ということです。


Hae
praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter;
 これら()の女魔法使いまたは妖婦はひどく罰せられる。


quaedam in
Gehenna;
 ある者はゲヘナの中で。


quaedam in
curia quadam inter angues;
 ある者はある集会所の中で、ヘビの間に。


quaedam per
distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu;
 ある者は引き離すことといろいろな衝突によって、最大の苦痛と拷問(責め苦)とともに。


successu
temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem.
 時の経過とともに分離される、また頭からかかとまで骸骨のようになる。


Continuatio
sequitur in fine capitis.
 続きは章の終りに続けられる。


コメントを残す