原典講読『最大の人とその対応』 184(直訳まで)

 

(1) 原文「5060番」


184 Quinam sunt qui {1}testibus correspondent, constare mihi potuit similiter ab illis qui in contrariis amori conjugiali sunt, et {1}testibus dolorem incutiunt; societates enim cum operantur, agunt in illas partes et in illa membra corporis, quibus correspondent, caelestes societates in illa per influxum lenem, dulcem, jucundum, infernales qui in contrariis sunt, per influxum immitem et dolorificum; sed influxus illorum non percipitur quam ab illis quibus interiora aperta sunt, et inde communicatio perceptibilis data est cum mundo spirituali. Qui in contrariis amori conjugiali sunt, et {1}testibus dolorem incutiunt, sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; tales cum ad me venerunt, volebant in occulto mecum loqui, timentes valde ne {2}quis adesset; tales enim in vita corporis eorum fuerunt, et quia tales tunc, etiam tales in altera vita sunt; unumquemvis enim sua vita sequitur. [2] Assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed apparuit dein mihi {3}solum sicut unus tametsi plures essent, cui objiciebantur {4} fasciae quas tamen removere sibi videbatur, quo significabatur quod removere vellent obstacula, taliter enim cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur ilico quid significant; postea videbatur sicut exiret e corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod repraesentabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum ut nemo quid tale de illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque quasi se flectere videbatur, quo repraesentabatur quod in casto amore conjugiali {5}se sistere vellent; dein circum pedes per flexus spirales, quo repraesentabatur quod se insinuare vellent per talia quae in natura sunt jucunda; tandem ille unus parvus paene inconspicuus factus est, quo repraesentabatur quod prorsus latere vellent. [3] Dictum mihi ab angelis quod talis insinuatio illis sit qui insidiantur in amore conjugiali nempe qui in mundo {6}insinuaverunt se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocumque modo, usque ut credatur amicus, castus, et insons, cum tamen est dolosus adulter. Quales itaque sunt, ostensum quoque est; illis enim peractis, niveus ille parvus conspicuus factus est, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus; ejectusque est in infernum suum, quod etiam erat profunde sub media parte lumborum; ibi degunt in excrementitiis foedissimis; suntque etiam ibi inter latrones qui referunt sensum communem involuntarium, de quibus n. 4327. Locutus sum cum talibus etiam dein, et mirati sunt quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, nempe ut ex conscientia non concumbat cum alterius uxore cum licet; et cum locutus sum cum illis conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia; dictum mihi quod tales utplurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus.


@1 A d inguinibus, i testibus @2 aliquis @3 solummodo @4 i quasi @5 A d essent, i se sisterent @6 insinuant


 


(2) 直訳


184 Quinam sunt qui {1}testibus correspondent, constare mihi potuit similiter ab illis qui in contrariis amori conjugiali sunt, et {1}testibus dolorem incutiunt; 睾丸対応するがだれであるか、私同様らかにすることができたらから、結婚愛対立するものの中にいる者、また睾丸に苦痛をひき起こす。


societates enim cum operantur, agunt in illas partes et in illa membra corporis, quibus correspondent, caelestes societates in illa per influxum lenem, dulcem, jucundum, infernales qui in contrariis sunt, per influxum immitem et dolorificum; というのは社会きかけるとき、身体のそれらの部分の中に、またそれらの四肢に働く(作用する)から、それらに対応する、天界の社会はそれらの中に、穏やかな(柔らかな)、甘い(心地よい)快い流入によって、対立するものの中にある地獄〔の社会〕は、残酷なまた苦痛を引き起こす流入によって。


sed influxus illorum non percipitur quam ab illis quibus interiora aperta sunt, et inde communicatio perceptibilis data est cum mundo spirituali. しかし、彼らの流入は彼らによる以外に知覚されない、それらの者に内的なものが開かれている、またここから霊界との伝達が与えられている〔者〕。


Qui in contrariis amori conjugiali sunt, et {1}testibus dolorem incutiunt, sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; 結婚愛対立するもののにいるまた睾丸苦痛苦痛をひきこす待ち伏せする(たくらむ)者である、愛、友情、また親切(好意)よって。


tales cum ad me venerunt, volebant in occulto mecum loqui, timentes valde ne {2}quis adesset; このようなが私にやって来るとき、内緒(密かに)私と話すことを欲した、だれかが居合わせないか大いに恐れて。


tales enim in vita corporis eorum fuerunt, et quia tales tunc, etiam tales in altera vita sunt; というのは、彼らの身体のいのちの中でこのような者であったから、またその時、このような者はその時、来世の中でもまたこのような者であるので。


unumquemvis enim sua vita sequitur. そいうのは、それぞれの者に自分の生活(いのち)が続くから。


[2] Assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; [2] ゲヘナの周囲の領域からある種の目立たない空気のような〔ものが〕立ち上がった(起こった)、このような霊の群れであった。


sed apparuit dein mihi {3}solum sicut unus tametsi plures essent, cui objiciebantur {4} fasciae quas tamen removere sibi videbatur, quo significabatur quod removere vellent obstacula, taliter enim cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur ilico quid significant; しかし、その後、私に見られた、単に一人のように、それでも多くの者であった、その者に帯で押しとどめられている、それでも自分自身に取り去るように見られた、そのことによって意味された、障害()を取り去ることを欲すること、というのは、こんな方法で心の思考や努力(骨折り)が霊たちの世界の中に表象的に見られるから、また見られるとき、直ちに何を意味するから認められる。


postea videbatur sicut exiret e corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod repraesentabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum ut nemo quid tale de illis suspicari posset; 続いて(その後)、彼の身体から小さい雪(ような)ある者が出たように見られた、その者が私に近づいた、そのことによって彼らの思考と意図が表象された、無垢の状態を着ることを欲したこと、だれも何か彼らについてこのようもの〔であることを〕疑いをかけることができないように。


is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque quasi se flectere videbatur, quo repraesentabatur quod in casto amore conjugiali {5}se sistere vellent; 彼は私にやって来たとき、自分自身を腰に向けて降ろした、また両方のまわりにいわば自分自身を曲げることが見られた、そのことによって表象された、貞淑な結婚愛の中に自分自身を示すこと欲したこと。


dein circum pedes per flexus spirales, quo repraesentabatur quod se insinuare vellent per talia quae in natura sunt jucunda; その後、らせん形に屈曲〔させる〕によって足のまわりに、そのことによって表象された、このようなものによって自分自身をしみ込ませることを欲したこと、それらは自然的な快さの中にある。


tandem ille unus parvus paene inconspicuus factus est, quo repraesentabatur quod prorsus latere vellent. 最後に、彼は一つの(ある)さいほとんど目立たないものになった、そのことで表象された、まったく隠れていることを欲すること。


[3] Dictum mihi ab angelis quod talis insinuatio illis sit qui insidiantur in amore conjugiali nempe qui in mundo {6}insinuaverunt se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocumque modo, usque ut credatur amicus, castus, et insons, cum tamen est dolosus adulter. [3] 天使たちから私に言われた、このように彼らにしみ込ませることは結婚愛の中でたくらむ者〔のもの〕である、その者は世の中で〔他の者の〕妻たちと姦淫しようとする目的でしみ込んだ、結婚愛について貞淑にまた健全に話して、幼児にお世辞を言って(愛想よくして)、どんな方法でも夫をほめて、友好的で,貞淑で、また潔白と信じられるようにまでも、そのときそれでも狡猾な姦淫者である。


Quales itaque sunt, ostensum quoque est; そこで〔彼らが〕どのような者であるかもまた、示された。


illis enim peractis, niveus ille parvus conspicuus factus est, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus; というのは、彼らに起こっていて☆、その雪の小さいものが明らかに見られようになったから、また黒ずんで、また極めて黒く見られた、さらに極めて醜い。


peractis(分詞の奪格)の辞書形はperago(受動態で)起こる」です。


ejectusque est in infernum suum, quod etiam erat profunde sub media parte lumborum; また自分の地獄の中に追い払われた、さらにまたそれは腰の部分の中央の下の深くにあった。


ibi degunt in excrementitiis foedissimis; そこに、最も不潔な(不快な)泄物の中に生活している。


suntque etiam ibi inter latrones qui referunt sensum communem involuntarium, de quibus n. 4327. またそこにもまたいる、強盗の間に、その者は全般的な不随意的な感覚に関係する、彼らについて4327番〔本講座84番〕。


Locutus sum cum talibus etiam dein, et mirati sunt quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, nempe ut ex conscientia non concumbat cum alterius uxore cum licet; このような者ともまたその後、話した、また〔彼らは〕驚いた、ある者が姦淫に対して良心を持っている☆こと、すなわち、良心から他の者の妻と共寝しないような、許されるとき。


ここは意味が汲み取りづらくなっています(はしょった書き方をしていますからでしょう)。「姦淫を避ける」のは罪として避けるべき悪としてでなく、他の者の妻と共寝しないような「良心」から避けるだけのことである。別の言い方をするなら、「良心の問題でしかない」という意識(考え)を「持っている」と補足して捕えらば、わかりやすいと思います(このように解釈しないと、姦淫と良心の関係が私には理解できなくなります)。それでもその良心を持たない者がキリスト教世界に多いことがその後の文章です。


et cum locutus sum cum illis conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia; また私が彼らと良心〔について〕話したとき、ある者に良心があることを否定した。


dictum mihi quod tales utplurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus. 私に言われた、このような者の大部分はキリスト教世界からであること、そして他の部分からの(ある)はまれ〔である〕。


@1 A d inguinibus, i testibus 注1 自筆原稿ではinguinibusが消され、testibusが書き加えられた〔inguenとは「鼠蹊(そけい)、股間」の意味です〕


@2 aliquis 注2 aliquisquisに換えた


@3 solummodo 注3 solummodosolumに換えた


@4 i quasi 注4 quasiを補うとよい


@5 A d essent, i se sisterent 注5自筆原稿ではessntが消され、se sisterentが書き加えられているが、se sistere vellentに換えた


@6 insinuant 注6 insinuantinsinuaveruntに換えた

コメントを残す