(1) 原文「4627番」
122 Qui autem referunt interiora narium, in perfectiore statu quoad perceptionem sunt quam illi qui referunt exteriora earum, de quibus supra; de illis haec licet referre: visum mihi sicut balneum cum longis sedilibus seu scamnis, et inde {1}efflabat calor; apparuit ibi mulier, quae mox disparabatur in nubem nigricantem; et quoque auditi infantes, dicentes quod ibi non esse vellent: postmodum aliqui chori angelici sunt appercepti, qui ad me missi avertendi conatus quorundam malorum spirituum causa; et tunc subito supra frontem apparebant foraminula majora et minora, per quae translucebat lux pulchre flavescens, et in lucido illo intra foraminula visae sunt quaedam in niveo; et dein apparebant iterum foraminula alia dispositione, per quae {2}illae quae intus erant, transpiciebant; et rursus alia foraminula, per quae lucidum non ita transmeabat; [2] demum percepta lux candescens: dicebatur mihi quod ibi essent domicilia earum quae constituunt provinciam narium internarum, erant enim ex sexu feminino, et quod perspicacia perceptionis illarum quae ibi, in mundo spirituum per talia foramina repraesentetur; spiritualia enim in caelo repraesentantur per naturalia, seu potius, per talia quae naturalium similia sunt {3}in mundo spirituum; postea dabatur loqui cum illis, et dicebant quod per repraesentativa illa foramina possent exacte videre illa quae infra fierent, et quod foramina illa appareant conversa ad illas societates quas observare satagebant, et quia tunc ad me, dicebant quod {4}appercipere possent omnes cogitationis meae ideas, et quoque illorum qui circum me erant; insuper aiebant quod non solum apperciperent ideas, sed etiam viderent illas varie sibi repraesentatas, sicut quae affectionis boni essent per flammulas convenientes, et quae affectionis veri essent per lucis variationes; adjiciebant quod viderint quasdam angelicas societates apud me, et illarum {5}cogitationes per varie colorata, per purpuracea qualia in aulaeis pictis, et quoque per iridea in plano obscuriore, et quod inde perceperint quod societates illae angelicae essent ex provincia oculi. [3] Visi dein alii spiritus qui inde dejecti sunt, et huc illuc dispersi, de quibus dicebant quod tales essent qui se apud illas insinuaverant causa appercipiendi aliquid et videndi quid infra ageretur, sed fine insidiandi; haec dejectio observata est quoties angelici chori adventabant, cum quibus etiam locutus sum; de illis qui dejecti, dicebant quod referrent mucum narium et quod essent hebetes et stupidi, et quoque absque conscientia, ita prorsus absque perceptione interiore; mulier quae visa, de qua supra, significabat tales insidiatrices, cum illis quoque loqui dabatur, et miratae sunt quod aliquis conscientiam habeat, nesciebant prorsus quid conscientia; et cum dicerem quod sit interior apperceptio boni et veri, et si agitur contra illam apperceptionem, quod sit anxietas, {6} hoc non intellexerunt; tales sunt {7}qui correspondent muco qui infestat nares, et qui ideo ejicitur. Ostensum mihi dein lucidum in quo vivunt quae interna narium {8}referunt, erat lucidum variatum pulchre venis flammae aureae et lucis argenteae, affectiones boni repraesentantur ibi per venas flammae aureae, et affectiones veri per venas lucis argenteae. Et quoque ostensum quod habeant foramina patentia a latere, per quae vident sicut caelum cum stellis in caeruleo; et dictum quod in conclavibus earum tanta lux sit ut meridiana mundi aequiparari nequeat: et insuper dictum, quod apud {9}illas calor sit sicut vernalis et aestivus in terra; et quod etiam infantes apud eas sint, sed infantes aliquot annorum; et quod ibi esse non velint cum insidiatrices illae, seu muci, adventant. Talia repraesentativa apparent innumerabilia in mundo spirituum; {10}at illa fuerunt repraesentativa perceptionum, in quibus illae sunt quae odoratui internarum narium correspondent.
@1 afflabat @2 illi qui @3 before per naturalia @4 percipere @5 ideas @6 I i sed @7 These are later spoken of as female @8 constituunt @9 illos I @10 et
(2) 直訳
122 Qui autem referunt interiora narium, in perfectiore statu quoad perceptionem sunt quam illi qui referunt exteriora earum, de quibus supra; けれども、鼻の内的なものに対応する(表わす)者は、知覚に関してさらに完全な状態の中にいる、彼らよりも、それらの外的なものに対応する(表わす)者、それらについて上に。
de illis haec licet referre: 彼ら(前者)についてこれらのことを述べることが許されている。
visum mihi sicut balneum cum longis sedilibus seu scamnis, et inde {1}efflabat calor; 私に浴場のように見えた、長い座席または長椅子とともに、またここから熱が吹き出ていた。
apparuit ibi mulier, quae mox disparabatur in nubem nigricantem; そこに女が見られた、彼女は間もなく黒くなっている雲の中に消えた。
et quoque auditi infantes, dicentes quod ibi non esse vellent: そしてまた、私は幼児たちを聞いた、そこにいることを欲しないことを言って。
postmodum aliqui chori angelici sunt appercepti, qui ad me missi avertendi conatus quorundam malorum spirituum causa; その後、ある天使たちの聖歌隊が把握(知覚)された、彼らは私に送られた、ある悪霊たちのコナトゥス(努力)を防ぐ(近づけない)理由で。
et tunc subito supra frontem apparebant foraminula majora et minora, per quae translucebat lux pulchre flavescens, et in lucido illo intra foraminula visae sunt quaedam in niveo; またその時、急に、額の上方に大小の小さな穴が見られた、それらを通して黄色がかった美しい光が光り貫いた、また小さな穴の内部のその輝きの中に見られた、ある者(女)が、雪(のように白いもの)の中に。
et dein apparebant iterum foraminula alia dispositione, per quae {2}illae quae intus erant, transpiciebant; またその後、再び他の(よく)配置された小さな穴が見られた、それらを通して、彼女たちは内部にいた、じろじろ見た。
et rursus alia foraminula, per quae lucidum non ita transmeabat; また再び、他の小さな穴が〔見られた〕それらを通して、輝きはこのように通過しなかった。
[2] demum percepta lux candescens: [2] 最後に白く輝く光が知覚された。
dicebatur mihi quod ibi essent domicilia earum quae constituunt provinciam narium internarum, erant enim ex sexu feminino, et quod perspicacia perceptionis illarum quae ibi, in mundo spirituum per talia foramina repraesentetur; 私に言われた、そこに彼女たちの住居があったこと、彼女たちは鼻の内なる(内部の)領域を構成する、なぜなら、女性からであったから、また彼女たちの知覚の鋭い知覚力(洞察力)は、彼女たちはそこに、霊たちの世界の中でこのような穴によって表象される。
spiritualia enim in caelo repraesentantur per naturalia, seu potius, per talia quae naturalium similia sunt {3}in mundo spirituum; というのは、天界の中の霊的なものは自然的なものによって表象されるから、またはむしろ、このようなものによって、それらは自然的なものに似たもの、霊たちの世界の中にある。
postea dabatur loqui cum illis, et dicebant quod per repraesentativa illa foramina possent exacte videre illa quae infra fierent, et quod foramina illa appareant conversa ad illas societates quas observare satagebant, et quia tunc ad me, dicebant quod {4}appercipere possent omnes cogitationis meae ideas, et quoque illorum qui circum me erant; その後、彼らと話すことが与えられた、また言った、それらの表象する穴を通してそれらを厳密に見ることができること、それらは下に行なわれた、またそれらの穴がそれらの社会に向けられて見えた、それらを観察することを懸命に努めた、またその時、私に〔向けられていた〕ので、言った、私の思考のすべての観念を把握することができること、そしてまた彼らの〔観念も〕彼らは私のまわりにいた。
insuper aiebant quod non solum apperciperent ideas, sed etiam viderent illas varie sibi repraesentatas, sicut quae affectionis boni essent per flammulas convenientes, et quae affectionis veri essent per lucis variationes; ほかに言った、観念を把握するだけでないこと、しかしまたそれらを見る、(それ自体に)いろいろと表象〔されたものを〕例えば、善の情愛のそれらは適当な炎によってであった、また真理の情愛のそれらは変化の光によってであった。
adjiciebant quod viderint quasdam angelicas societates apud me, et illarum {5}cogitationes per varie colorata, per purpuracea qualia in aulaeis pictis, et quoque per iridea in plano obscuriore, et quod inde perceperint quod societates illae angelicae essent ex provincia oculi. 付け加えた、私のもとのある天使的な社会を見ること、またそれらの〔社会の〕思考をいろいろな彩色(されたもの)によって、紫色のものによってカーテンの絵の中のような、そしてまた虹によってさらに暗い(不明瞭な)平地の中の、また、ここから知覚すること、それらの天使の社会が目の領域からであったこと。
[3] Visi dein alii spiritus qui inde dejecti sunt, et huc illuc dispersi, de quibus dicebant quod tales essent qui se apud illas insinuaverant causa appercipiendi aliquid et videndi quid infra ageretur, sed fine insidiandi; [3] その後、私は他の霊たちを見た、その者たちはここから投げ捨てられた、またあちらこちらに追い散らされた、彼らについて言われた、このような者であったこと、それら☆のもとに自分自身を徐々にしみ込ませた(入り込んだ)、あるものを把握しよう、また見ようとする理由で、何が下方で行なわれているか、しかし、裏切って攻撃しよう(たくらもう)とする目的で。
☆ illas「それら」は女性複数なので、ここの霊が女なので「自分たち」と訳せます。またより一般的に「社会」とも訳せます。
haec dejectio observata est quoties angelici chori adventabant, cum quibus etiam locutus sum; これらの投げ捨てることが天使の聖歌隊が近づくたびごとに観察された、彼(女)らともまた私は話した。
de illis qui dejecti, dicebant quod referrent mucum narium et quod essent hebetes et stupidi, et quoque absque conscientia, ita prorsus absque perceptione interiore; 彼(女)らについて、投げ捨てられた者、言われた、鼻の粘液に対応する(表わす)こと、また鈍感で愚かであったこと、そしてまた良心なし〔であった〕、このように完全に内なる知覚なし。
mulier quae visa, de qua supra, significabat tales insidiatrices, cum illis quoque loqui dabatur, et miratae sunt quod aliquis conscientiam habeat, nesciebant prorsus quid conscientia; 女は、その者が見られた、その女について上に、このような裏切る女たちを意味した、彼女らともまた話すことが与えられた、また驚いた(怪しんだ)、ある者が良心を持つこと、何が良心かまったく知らなかった。
et cum dicerem quod sit interior apperceptio boni et veri, et si agitur contra illam apperceptionem, quod sit anxietas, {6} hoc non intellexerunt; また私が言ったとき、善と真理の内的な把握(知覚)☆であること、またもしそれらの把握(知覚)に反して行動するなら、心配(不安)があること、〔しかし〕このことを理解しなかった。
☆ apperceptioとperceptio「知覚」の違いは、前者が後者の初期のもの、浸透の弱いものです。ad+perceptioであり、adは「向かう」ことを意味します。すなわち、perceptioに向かうものです。
tales sunt {7}qui correspondent muco qui infestat nares, et qui ideo ejicitur. このような者である、粘液に対応する者、その者は鼻を悩ます、またその者はそれゆえ追い出される。
Ostensum mihi dein lucidum in quo vivunt quae interna narium {8}referunt, erat lucidum variatum pulchre venis flammae aureae et lucis argenteae, affectiones boni repraesentantur ibi per venas flammae aureae, et affectiones veri per venas lucis argenteae. ☆1その後、私に示された、輝きは、その中に生きている、彼女らは鼻の内なるもの(内部)に対応する(表わす)、金の炎のまた銀の光の水脈(流出口)☆2の美しいいろいろな輝きであった、善の情愛はそこに金の炎のような水脈(流出口)によって表象された、また真理の情愛は銀の光の水脈(流出口)によって。
☆1 ここに[4]があるようです。原典第3版にはありませんが、英訳書にはついています。
☆2ここの「金の炎のまた銀の光の水脈」とは何なのか私にわかりません。venaの一番普通の意味は「静脈」です(または「血管」)。それでも意味はわかりません。
Et quoque ostensum quod habeant foramina patentia a latere, per quae vident sicut caelum cum stellis in caeruleo; そしてまた示された、そばに開かれた開口部(穴)を持っていること、それを通して星とともに天のように見ている、青い(中の)。
et dictum quod in conclavibus earum tanta lux sit ut meridiana mundi aequiparari nequeat: また言われた、彼女たちの部屋の中にそれほどの光があること、世の昼と比較することができないような。
et insuper dictum, quod apud {9}illas calor sit sicut vernalis et aestivus in terra; また他に(加えて)言われた、それら〔開口部〕のもとの熱は春のまた夏のようであること、地の中の。
et quod etiam infantes apud eas sint, sed infantes aliquot annorum; また、彼女たちのもとに幼児たちがいた、しかし、幼児たちはいくつの年齢の。
et quod ibi esse non velint cum insidiatrices illae, seu muci, adventant. またそこにいることを欲しないこと、それらの裏切る女とともに、すなわち、粘液、近づく。
Talia repraesentativa apparent innumerabilia in mundo spirituum; このような表象的なものが、無数のものが霊たちの世界の中に見られる。
{10}at illa fuerunt repraesentativa perceptionum, in quibus illae sunt quae odoratui internarum narium correspondent. しかし、それらは知覚の表象なものであった、それらの中に彼女たちがいる、それらは鼻の内的なものの嗅覚に対応する。
@1 afflabat 注1 afflabatをefflabatに換えた
@2 illi qui 注2 illi quiをillae quaeに換えた
@3 before per naturalia 注3 per naturaliaの前にあったin mundo spirituumをこの位置に換えた
@4 percipere 注4 percipereをappercipereに換えた
@5 ideas 注5 ideasをcogitationesに換えた
@6 I i sed 注6 初版(にあるように)sedを補うとよい
@7 These are later spoken of as female 注7 これらは後で女性として語られる
@8 constituunt 注8 constiruutをreferuntに換えた
@9 illos I 注9 初版のillosをillasに換えた
@10 et 注10 etを補うとよい