DE SEPTIMO PRAECEPTO, QUOD EST, “NOM OCCIDES,”
第七の戒めについて、それは「あなたは殺してはならない」である
(1) 原文「1012番」
70 In sequentibus nunc aliqua DE SEPTIMO PRAECEPTO, QUOD EST, “NON OCCIDES,” dicentur. Omnia praecepta decalogi, sicut omnia Verbi, involvunt binos sensus internos, praeter supremum qui est tertius; unum, qui est proximus et vocatur sensus spiritualis moralis, alterum qui est remotior et vocatur sensus caelestis spiritualis; sensus proximus hujus praecepti, “Non occides,” qui est sensus spiritualis moralis, est quod fratrem seu proximum tuum odio non habiturus sis, et inde contumeliis et ignominia illum non affecturus, ita enim famam et honorem ejus, ex quibus vita ejus est inter fratres, quae vita civilis vocatur, laedis et occidis; unde in societatibus vivet postea sicut mortuus, numeratur enim inter viles et sceleratos, cum quibus non erit commercium; hoc cum fit ex inimicitia, ex odio aut ex vindicta, est homicidium, etiam pari gradu cum vita corporis a multis in mundo procedit et aestimatur; et quoque is qui id facit, coram angelis in caelis reus est sicut fratrem suum quoad vitam corporis ejus occidisset; nam inimicitia, odium et vindicta spirant necem et volunt illam, sed retinentur et refrenantur ex timore legis, resistentiae, et famae; sunt usque tria illa conatus ad necem, et omnis conatus est sicut actus, abit enim in actum remoto timore. Haec sunt quae Dominus docet apud Matthaeum,
“Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio. Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio: quicunque .. dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio: quicunque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis” (v. 21-26),
quae explicata videas supra (n. 693, 746(f)).
Sensus autem remotior hujus praecepti, “Non occides,” qui vocatur sensus caelestis spiritualis, est quod non auferes homini fidem Dei et amorem, et sic vitam spiritualem; hoc ipsum homicidium est, nam homo ex hac vita est homo; vita corporis ei inservit sicut causa instrumentalis suae causae principali. Ex homicidio hoc spirituali derivatur etiam homicidium morale; quare qui in uno est etiam in altero est; qui enim vult homini auferre vitam spiritualem, is in odio est contra illum si non potest auferre illam, nam odit fidem et amorem apud illum, ita ipsum hominem. Tria illa, nempe homicidium spirituale quod est fidei et amoris, homicidium morale quod est famae et honoris, ac homicidium naturale quod est corporis, consequuntur in serie, unum ab altero, sicut causae et effectus.
(2) 直訳
In sequentibus nunc aliqua DE SEPTIMO PRAECEPTO, QUOD EST, “NON OCCIDES,” dicentur. 続くものの中で今から、第七の戒めについて、それは「あなたは殺してはならない」である、なんらかのものが言われる。
Omnia praecepta decalogi, sicut omnia Verbi, involvunt binos sensus internos, praeter supremum qui est tertius; 十戒のすべての戒めは、みことばのすべてのように、二つの内なる意味を含んでいる、最高のもの〔意味〕以外に。
unum, qui est proximus et vocatur sensus spiritualis moralis, alterum qui est remotior et vocatur sensus caelestis spiritualis; 一つは、〔文字通りの意味に〕最も近い、また道徳的な霊的な意味と呼ばれる、もう一つは、さらに遠い、また霊的な天的な意味と呼ばれる。
sensus proximus hujus praecepti, “Non occides,” qui est sensus spiritualis moralis, est quod fratrem seu proximum tuum odio non habiturus sis, et inde contumeliis et ignominia illum non affecturus, ita enim famam et honorem ejus, ex quibus vita ejus est inter fratres, quae vita civilis vocatur, laedis et occidis; 「あなたは殺してはならない」〔という〕この戒めの最も近い意味は、それは道徳的な霊的な意味である、あなたの兄弟または隣人に憎しみを抱いてはならない、またそこから、侮辱や悪評を彼に得ようと求めてはならない、というのは、そのようにその者の名声と名誉を、社会的ないのちと呼ばれる兄弟の間のその者のいのちはそれらから〔存在する〕、あなたは傷つけ、殺すから。
unde in societatibus vivet postea sicut mortuus, numeratur enim inter viles et sceleratos, cum quibus non erit commercium; そこから、社会の中で、その後、死んだ者のように生活する、というのは、 卑しい者(価値のない者)や犯罪者の間に数えられ、そのらの者と交際はなくなる(未来)から。
hoc cum fit ex inimicitia, ex odio aut ex vindicta, est homicidium, etiam pari gradu cum vita corporis a multis in mundo procedit et aestimatur; このことが、敵意(反目)から、憎しみからまたは復讐から行なわれるとき、殺人である、さらにまた、世の多くの者から、このいのちは,身体のいのちと等しい程度で「進む、また☆」見積もられる(評価される・判断される)。
☆ ここに英訳書の訳者ジョン・チャドウィックの注があります。「…しかしaestimatur前に、スヴェーデンボリは二つの単語を挿入している、それらはウスターによってprocedit etと読まれてきた。これは挿入されたものとは思えないし(ジョン・チャドウィックは原文の厳密な写しを用いたとしています)、意味もなさない。それで省略する」。私も、これにしたがい「…」の個所を訳文から省きます。
et quoque is qui id facit, coram angelis in caelis reus est sicut fratrem suum quoad vitam corporis ejus occidisset; そしてまた、彼は、これを行なう者、天界の中の天使たちの前で罪がある、自分の兄弟のように、彼の身体のいのちに関して殺した。
nam inimicitia, odium et vindicta spirant necem et volunt illam, sed retinentur et refrenantur ex timore legis, resistentiae, et famae; なぜなら、敵意(反目)、憎しみや復讐は、殺人を吹き込む(~したい)、またそれを欲する、しかし、法律、抵抗、名声〔を悪くすること〕への恐れから押しとどめられ、抑制されるから。
sunt usque tria illa conatus ad necem, et omnis conatus est sicut actus, abit enim in actum remoto timore. それでも、それら三つのものは殺害へのコナトゥス(努力)である、またすべてのコナトゥス(努力)は行為のようである、というのは、恐怖が遠いとき、行為へ変わるから。
Haec sunt quae Dominus docet apud Matthaeum, これらである、それらを主が「マタイ福音書」で教えた、
“Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; 「あなたがたは聞いている、昔の者たちに言われたこと、あなたは殺してはならない。
et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio. まただれでも殺す(なら)、裁判を免れない。
Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio: しかし、わたしはあなたがたに言う、だれでも理由なく自分の兄弟に腹を立てる(なら)、裁判を免れない。
quicunque .. dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio: だれでも…自分の兄弟をラカと言った(なら)、裁判を免れない。
quicunque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis” (v. 21-26), けれども、だれでも言う(なら)、ばか、火のゲヘンナを免れない」(5:21-26)。
quae explicata videas supra (n. 693, 746(f)). その説明をあなたは上(693, 746(f)番)に見る(接続)。
Sensus autem remotior hujus praecepti, “Non occides,” qui vocatur sensus caelestis spiritualis, est quod non auferes homini fidem Dei et amorem, et sic vitam spiritualem; けれども、「あなたは殺してはならない」〔という〕この戒めのさらに遠い意味は、それは霊的な天的な意味と呼ばれる、人間に神の信仰と愛を、またこのように霊的ないのちをあなたは取り去ってはならないことである。
hoc ipsum homicidium est, nam homo ex hac vita est homo; これは殺人そのものである、なぜなら、人間はそのいのちから人間であるから。
vita corporis ei inservit sicut causa instrumentalis suae causae principali. 彼に身体のいのちが仕える、手段となる原因が主要な原因に〔仕える〕ように。
Ex homicidio hoc spirituali derivatur etiam homicidium morale; また、この霊的な殺人から、さらにまた道徳的な殺人が導かれる。
quare qui in uno est etiam in altero est; それゆえ、一つの中にいる者はもう一つの中にもいる。
qui enim vult homini auferre vitam spiritualem, is in odio est contra illum si non potest auferre illam, nam odit fidem et amorem apud illum, ita ipsum hominem. というのは、人間に霊的ないのちを取り去ることを欲する者は、もし取り去ることができないなら、彼に対する憎しみの中にあるから、なぜなら、彼のもとの信仰と愛を、このように人間そのものを〔憎む〕から。
Tria illa, nempe homicidium spirituale quod est fidei et amoris, homicidium morale quod est famae et honoris, ac homicidium naturale quod est corporis, consequuntur in serie, unum ab altero, sicut causae et effectus. これら三つのものは、すなわち、信仰と愛のものである霊的なものの殺害、名声と名誉のものである道徳的なものの殺害、身体のものである自然的な殺害は、原因と結果のように、あるものは他のものから連続の中で続く。
(3) 訳文(『黙示録講解』1012番)
70 続くものの中で今から、第七の戒め「あなたは殺してはならない」について、なんらかのものが言われる。
十戒のすべての戒めは、みことばのすべてのように、最高の意味以外に二つの内なる意味を含んでいる。一つは、〔文字通りの意味に〕最も近く、道徳的な霊的な意味と呼ばれ、もう一つは、さらに遠く、霊的な天的な意味と呼ばれる。「あなたは殺してはならない」〔という〕この戒めの最も近い意味は、あなたの兄弟または隣人に憎しみを抱いてはならない、またそこから、彼に侮辱や悪評を得ようと求めてはならない〔という〕道徳的な霊的な意味である、というのは、兄弟の間のその者のいのちは社会的ないのちと呼ばれるその者の名声と名誉を、あなたは傷つけ、殺すから。そこから、その後、社会の中で死んだ者のように生活する、というのは、 卑しい者や犯罪者の間に数えられ、そのらの者と交際はなくなるから。このことが、敵意から、憎しみからまたは復讐から行なわれるとき、殺人である、さらにまた、世の多くの者から、このいのちは,身体のいのちと等しい程度で見積もられる。そしてまた、これを行なう者は、天界の中の天使たちの前で、彼の身体のいのちに関して自分の兄弟のように、殺した罪がある。なぜなら、敵意・憎しみ・復讐は、殺人を吹き込み、またそれを欲するが、しかし、法律・抵抗・名声〔を悪くすること〕への恐れから押しとどめられ、抑制されるから。それでも、それら三つのものは殺害へのコナトゥス(努力)であり、またすべてのコナトゥス(努力)は行為のようである、というのは、恐怖が遠いとき、行為へ変わるから。それらが、主が「マタイ福音書」で教えたことである、
「あなたがたは、昔の者たちに、あなたは殺してはならない言われたこと聞いている。まただれでも殺すなら、裁判を免れない。しかし、わたしはあなたがたに言う、だれでも理由なく自分の兄弟に腹を立てるなら、裁判を免れない。だれでも…自分の兄弟をラカと言ったなら、裁判を免れない。けれども、だれでも、ばか、と言うなら、火のゲヘンナを免れない」(5:21-26)。
その説明をあなたは前(693, 746(f)番)に見る。
けれども、「あなたは殺してはならない」〔という〕この戒めのさらに遠い意味は、それは霊的な天的な意味と呼ばれ、あなたは人間から神の信仰と愛を、またこのように霊的ないのちを取り去ってはならないことである。これは殺人そのものである、なぜなら、人間はそのいのちから人間であるから。手段となる原因が主要な原因に仕えるように、彼に身体のいのちが仕える。また、この霊的な殺人から、さらにまた道徳的な殺人が導かれる。それゆえ、一つの中にいる者はもう一つの中にもいる。というのは、人間に霊的ないのちを取り去ることを欲する者は、もし取り去ることができないなら、彼に対する憎しみの中にあるから、なぜなら、彼のもとの信仰と愛を、このように人間そのものを憎むから。これら三つのものは、すなわち、信仰と愛のものである霊的なものの殺害、名声と名誉のものである道徳的なものの殺害、身体のものである自然的な殺害は、原因と結果のように、あるものは他のものから連続して続く。