(1) 原文
318. Sed quomodo status hominis ex confirmationibus et inde persuasionibus mutatur, nunc dicetur, sed in hoc ordine. (1.) Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum plus quam verum. [1] (2.) Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum. (3.) Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. (4.) Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, at quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis. (5.) Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; non autem sola confirmatio intellectualis. (6.) Quod omne confirmatum ex voluntate et simul intellectu permaneat in aeternum, non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu. [2.] Quod attinet Primum, Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum prae vero: quid non potest confirmari, cum ab atheis confirmatur, quod Deus non sit Creator universi, sed quod natura sit creatrix sui; quod religio sit modo vinculum, ac pro simplicibus et pro vulgo; quod homo sit sicut bestia, et quod moriatur similiter: cum confirmatur quod adulteria sint licita, similiter furta clandestina, fraudes, et machinationes dolosae; quod astutia sit intelligentia, ac malitia sapientia? Quis non confirmat suam haeresin? Annon volumina confirmationibus plena sunt pro binis regnantibus in Christiano Orbe? Fac decem haereses etiam abstrusas, et dic ingenioso ut confirmet, et confirmabit omnes. Si illas dein videris solum ex confirmatis, annon visurus es falsa ut vera? Quoniam omne falsum lucet in naturali homine ex apparentiis et fallaciis ejus, et non verum nisi in spirituali homine, patet, quod falsum prae vero possit confirmari. [3.] Ut sciatur, quod omne falsum et omne malum possit confirmari usque ut falsum appareat sicut verum, ac malum sicut bonum, sit pro exemplo: confirmetur, quod lux sint tenebrae et tenebrae lux. Potestne dici, “Quid lux in se? Num sit nisi quoddam apparens in oculo secundum statum ejus? Quid lux clauso oculo? Annon vespertilionibus et noctuis tales oculi sunt? videntne lucem ut tenebras, ac tenebras ut lucem? Audivi de quibusdam quod similiter viderint; deque infernalibus quod tametsi in tenebris sunt, usque se mutuo videant. Annon lux est homini in somniis in media nocti. Annon sic tenebrae sunt lux, et lux tenebrae?” Sed responderi potest, “Quid hoc? Lux est lux sicut verum est verum, et tenebrae sunt tenebrae sicut falsum est falsum.” [4.] Sit adhuc exemplum: confirmetur quod corvus sit albus. Annon potest dici, “Nigredo ejus est modo umbra, quae non est reale ejus? Sunt pennae ejus intus albae, corpus similiter; sunt haec substantiae ex quibus ille: quia nigredo ejus est umbra, ideo albescit corvus cum fit senex; visi sunt tales. Quid nigrum in se nisi quam album? Mole vitrum nigrum, et videbis quod pulvis sit albus; quare cum vocas corvum nigrum, loqueris ex umbra, et non ex reali.” Sed responderi potest, “Quid hoc? sic dicerentur omnes aves albae.” Haec tametsi contra sanam rationem sunt, adducta sunt, ut videri possit, quod falsum prorsus oppositum vero, ac malum prorsus oppositum bono, possit confirmari. [5.] Secundum: Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum.― Omne falsum est in tenebris, et omne verum in luce, ac in tenebris non apparet aliquid, immo nec scitur quid, nisi palpando; aliter in luce. Quare etiam in Verbo falsa vocantur tenebrae, et inde illi qui in falsis sunt, dicuntur ambulare in tenebris et in umbra mortis; et vicissim ibi vera vocantur lux, et inde illi qui in veris sunt, dicuntur ambulare in luce, et vocantur filii lucis. [6.] Quod confirmato falso non appareat verum, et quod ex confirmato vero appareat falsum, patet a multis: ut, quis videret aliquod verum spirituale, nisi Verbum id doceret? Foretne mera caligo, quae non discuti potuit, nisi quam per lucem in qua Verbum est, et nisi apud illum, qui vult illustrari? Quis haereticus potest falsa sua videre, nisi admittat genuinum ecclesiae verum; prius non videt illud. Locutus sum cum illis qui se in fide separata a charitate confirmaverunt, ac interrogati numne viderint tam multa in Verbo de amore et charitate, de operibus et factis, de custodiendis praeceptis, et quod beatus et sapiens sit qui facit, ac stultus qui non facit; dixerunt quod illa dum legerunt, non viderint aliter quam quod sint fides, et sic illa sicut occlusis oculis praeteriverint. [7.] Illi qui in falsis se confirmaverunt sunt sicut qui in pariete vident striaturas, et cum in umbra vesperae sunt striatum illud in phantasia vident sicut equitem aut hominem, quae imago visionaria dissipatur a luce diei influente. Quis potest sentire immundum spirituale adulterii, nisi qui est in mundo spirituali castitatis? Quis potest sentire crudele vindictae, nisi qui in bono ex amore proximi est? Quis adulter et quis cupidus vindictae non subsannat illos qui jucunda illorum vocant infernalia, ac vicissim jucunda amoris conjugialis et amoris proximi caelestia? et sic porro. [8.] Tertium:― Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos.― Dantur confirmatores dexterrimi, qui non sciunt aliquod verum, et usque possunt confirmare et verum et falsum, et aliqui eorum dicunt, “Quid verum? Num sit? Annon id est verum quod facio verum?” Et usque hi in mundo creduntur intelligentes, et tamen non sunt nisi quam incrustatores parietis. Non alii sunt intelligentes, quam qui percipiunt verum esse verum, et hoc per veritates continue perceptas confirmant. Hi et illi parum discerni possunt, quia non discerni potest inter lucem confirmationis et lucem perceptionis veri; nec apparet aliter quam quod illi qui in luce confirmationis sunt, etiam in luce perceptionis veri sint, cum tamen discrimen est sicut inter lucem fatuam et lucem genuinam; et lux fatua in mundo spirituali est talis, ut vertatur in tenebras influente luce genuina. Talis fatua lux est apud multos in inferno, qui dum in lucem genuinam emittuntur, prorsus nihil vident: ex quibus patet, quod posse confirmare quicquid lubet, sit modo ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. [9.] Quartum:―Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, et quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis.―Sint exem
pla illustrationi. Illi qui confirmant fidem separatam a charitate, et usque vitam charitatis vivunt, in genere qui confirmant falsum doctrinae et tamen non vivunt secundum illud, sunt qui in confirmatione intellectuali sunt, et non simul in confirmatione voluntaria: at qui confirmant falsum doctrinae, et vivunt secundum illud, illi sunt qui in confirmatione voluntaria et simul in intellectuali sunt. Causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum. Ex his etiam patet quid falsum mali est, et quid falsum non mali: quod falsum non mali possit conjungi cum bono, non autem falsum mali, causa est, quia falsum non mali est falsum in intellectu et non in voluntate, et falsum mali est falsum in intellectu ex malo in voluntate. [10.] Quintum: Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; non autem sola confirmatio intellectualis.―Sunt plures qui apud se confirmant propriam prudentiam ex apparentiis in mundo, sed usque non negant Divinam Providentiam; his est modo confirmatio intellectualis; at qui simul negant Divinam Providentiam, illis quoque est confirmatio voluntaria; at haec una cum persuasione est praecipue apud illos qui cultores naturae et simul cultores sui sunt. [11.] Sextum: Quod omne confirmatum voluntate et simul ab intellectu permaneat in aeternum; non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu: id enim quod solius intellectus est, non est in homine, sed est extra illum; est solum in cogitatione; et nihil intrat hominem, et ei appropriatur, nisi quod excipitur a voluntate, hoc enim fit amoris vitae ejus; quod hoc permaneat in aeternum, in nunc sequenti numero dicetur.
@1 2 pro “3”
(2) 直訳
Sed quomodo status hominis ex confirmationibus et inde persuasionibus mutatur, nunc dicetur, sed in hoc ordine. しかし、どのように人間の状態が確信(証明)☆とここからの信念から変えられるか、ここで言われる、しかし、この順序の中で。
☆ ここでconfirmoの訳語に迷います。「虚偽を確信してしまうこと」が論じられています。そのとき、その手順や方法がその「証明」です、そして証明された結果が「確信」です。方法と結果のどちらに力点を置くかによって、同一原語でも訳語が変わってしまいます。両者を意味するような言葉はないでしょうか? それともこの直訳のように「確信(証明)」と併記するのでしょうか?
(1.) Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum plus quam verum. (1.) 確信(証明)されることができないものは何もないこと、また真理よりももっと多く虚偽が。
[1](2.) Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum. (2.) 虚偽の確信(証明)で真理が見られないこと、しかし、真理の確信(証明)から虚偽が見られること。
(3.) Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. (3.) 何でも好むものを確信(証明)することができることは、知性ではない、しかし単に才気(利口)〔である〕、最悪の者のもとにもまたありうる。
(4.) Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, at quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis. (4.) 理解力の確信(証明)が存在すること、また意志の〔確信(証明)〕と同時にではなく、しかし、すべての意志の確信(証明)は理解力の中にもまたあること。
(5.) Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; (5.) 意志と同時に理解力〔から〕の悪の確信(証明)は行なうこと、プロプリアムの思慮がすべてであると人間が信じるように、また神的な摂理は何ものでもない。
non autem sola confirmatio intellectualis. けれども理解力〔から〕の確信(証明)だけ〔なら、このことは行なわれ〕ない。
(6.) Quod omne confirmatum ex voluntate et simul intellectu permaneat in aeternum, non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu. (6.) 意志と同時に理解力〔から〕のすべての確信(証明)は永久に残ること、けれどもそれは〔残ら〕ない、単に理解力から確信(証明)されるもの。
[2.] Quod attinet Primum, Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum prae vero: [2.] 最初のものに関しては、「確信(証明)されることができないものは何もないこと、また虚偽が真理よりも〔確信(証明)される〕こと」
quid non potest confirmari, cum ab atheis confirmatur, quod Deus non sit Creator universi, sed quod natura sit creatrix sui; 何が確信(証明)されることができないか、無神論者により確信(証明)されるとき、神は全世界(宇宙)の創造主ではないこと、しかし、自然が全世界(宇宙)の創造者であること。
quod religio sit modo vinculum, ac pro simplicibus et pro vulgo; 宗教は単に束縛(するもの)であること、そして単純な者のための、また大衆のための。
quod homo sit sicut bestia, et quod moriatur similiter: 人間は獣のよう(なもの)であること、また同様に死ぬこと。
cum confirmatur quod adulteria sint licita, similiter furta clandestina, fraudes, et machinationes dolosae; 姦淫が許されることが確信されるとき、同様に、ひそかな盗み、欺瞞(ごまかし)、また詐欺的な(欺きの)策謀が。
quod astutia sit intelligentia, ac malitia sapientia? 欺くことは知性であること、また悪意は知恵?
Quis non confirmat suam haeresin? だれが自分の異端を確信しないか?
Annon volumina confirmationibus plena sunt pro binis regnantibus in Christiano Orbe? キリスト教世界の中で支配している二つのもの〔異端☆〕のために本が確信(証明)で満ちていないか?
☆ この「二つのもの」とは文脈から「異端」と思えます。それで、その支配的なその二つの異端とは何でしょうか? ここに言及されていないので、わかりません。ただ、これまで学んだことから推定すれば、①「神の三一性の否定=神を父・子・聖霊の三神とすること」ここからすべての異端が生じる、とありました。②「信仰のみの教え=信じさえすれば救われるとし、仁愛の生活を無視すること」。この二つでよいでしょう。
Fac decem haereses etiam abstrusas, et dic ingenioso ut confirmet, et confirmabit omnes. 十の異端を、さらにまた深遠なもの〔異端〕を作れ、また才気ある者に確信(証明)するように言え、するとすべてのものを確信(証明)するであろう(未来)。
Si illas dein videris solum ex confirmatis, annon visurus es falsa ut vera? もしそれらをその後、あなたが確信したものだけから見るなら、(あなたには)虚偽が真理として見られるのではないか?
Quoniam omne falsum lucet in naturali homine ex apparentiis et fallaciis ejus, et non verum nisi in spirituali homine, patet, quod falsum prae vero possit confirmari. すべての虚偽は自然的な人間の中で外観とその欺きから輝く(輝いて見える)ので、また真理は霊的な人間の中でないなら〔輝か〕ない、明らかである、虚偽は真理よりも確信(証明)されることができること。
[3.] Ut sciatur, quod omne falsum et omne malum possit confirmari usque ut falsum appareat sicut verum, ac malum sicut bonum, sit pro exemplo: [3.] 知られるように、すべての虚偽とすべての悪が確信(証明)されることができること、虚偽が真理のように見られるようにまで、そして悪が善のように、例としてある(接続)。
confirmetur, quod lux sint tenebrae et tenebrae lux. 確認される(未来)、光は暗やみであること、また暗やみは光。
Potestne dici, “Quid lux in se? 言われることができないか? 「何が本質的に光か?
Num sit nisi quoddam apparens in oculo secundum statum ejus? 目の中にその状態にしたがって見られる(ある)ものでないなら存在するのか?
Quid lux clauso oculo? 何が閉ざされた目に光か?
Annon vespertilionibus et noctuis tales oculi sunt? コウモリやフクロウにこのような目がないか?
videntne lucem ut tenebras, ac tenebras ut lucem? 光を暗やみとして、そして暗やみを光として見ていないか?
Audivi de quibusdam quod similiter viderint; 私はある者について聞いた、同様に見ていること。
deque infernalibus quod tametsi in tenebris sunt, usque se mutuo videant. 地獄の者についてもまた、たとえ暗やみの中にいても、それでも自分自身を互いに見ていること。
Annon lux est homini in somniis in media nocti. 光が人間にないのか、真夜中の夢の中に。
Annon sic tenebrae sunt lux, et lux tenebrae?” このように暗やみは光ではないか、また光は暗やみ?」。
Sed responderi potest, “Quid hoc? しかし、答えることができる、「これは何か?
Lux est lux sicut verum est verum, et tenebrae sunt tenebrae sicut falsum est falsum.” 光は光である、真理が真理であるように、また暗やみは暗やみである、虚偽が虚偽であるように」。
[4.] Sit adhuc exemplum: [4.] さらに例がある(接続)。
confirmetur quod corvus sit albus. 確信(証明)される(未来)、カラスは白いこと。
Annon potest dici, “Nigredo ejus est modo umbra, quae non est reale ejus? 言われることができないか、「その黒さは単に陰である、それはその実在する(現実の)ものではない?
Sunt pennae ejus intus albae, corpus similiter; その羽(鵞ペン☆)は内部で白である、からだも同様である。
☆ 雑談です。pennaは「羽、羽毛」の意味と、「鵞ペン」の意味があります。スヴェーデンボリの時代の筆記用具は鵞ペンでした。その後、万年筆(fountain pen〈fountainの意味を調べればまた興味深いことがわかりますが、それではわき道に逸れすぎ〉)や鉛筆(pencil〈これはまったく語源が異なります、このことも語りたいがやはりわき道に逸れすぎ〉)に変わりましたが、いわゆる「ペン」の語源です。
sunt haec substantiae ex quibus ille: これらは実体(物質)である、それらからそれ〔カラス〕が。
quia nigredo ejus est umbra, ideo albescit corvus cum fit senex; その黒さは陰であるので、それゆえ、カラスは老年になるとき白くなる。
visi sunt tales. このようなもの〔カラス〕が見られる。
Quid nigrum in se nisi quam album? 何が本質的に黒か、白以外でないなら?
Mole vitrum nigrum, et videbis quod pulvis sit albus; 黒いガラスをすりつぶせ、するとあなたは見る(未来)、ちり(細かく分かれた物質)が白いこと。
quare cum vocas corvum nigrum, loqueris ex umbra, et non ex reali.” それゆえ、あなたがカラスを黒いと呼ぶとき、あなたは陰から話す、また実在する(現実の)ものから〔話してい〕ない」。
Sed responderi potest, “Quid hoc? しかし、答えることができた、「これは何か?
sic dicerentur omnes aves albae.” このように言われた(であろう)、すべての鳥は白い」。
Haec tametsi contra sanam rationem sunt, adducta sunt, ut videri possit, quod falsum prorsus oppositum vero, ac malum prorsus oppositum bono, possit confirmari. たとえこれらが健全な理性に反していても、提示された、見られることができるために、真理とまったく正反対の虚偽が、そして善とまったく正反対の悪が、確信(証明)されることができること。