(1) 原文
264. (ii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit.- Potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, Cur hoc nunc primum revelatum est? tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem primatem ecclesiae? Sed sive primas sit, sive servus primatis, in beneplacito Domini est; scit qualis unus et qualis alter. Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est,- (1.) quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. (2.) Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam ultimum judicium peractum est, et nova ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est. Sed haec singillatim lustrentur; [2.] Primum: Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi.― Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philistaeam: et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo judicio illorum, sicut inspiravit prophetas. Quod agnoscant Verbum, est propter vicariatum stabilitum ex verbis Domini ad Petrum; at usque contemnunt illud, quia non concordat: ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt. Quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, profanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu litterae continentur, sed etiam in intimis ejus. [3.] Philistaea, per quam intelligitur fides separata a charitate, etiam sensum spiritualem Verbi profanavisset, quia salvationem ponit in aliquibus vocibus quas cogitent et loquantur, et non in bonis quae faciant, ut prius ostensum est; et sic salvificum facit quod non salvificum est, et insuper removet intellectum e credendis. Quid illis cum luce, in qua est sensus spiritualis Verbi? Numne verteretur in tenebras? cum sensus naturalis vertitur in illas, quid non sensus spiritualis? Quis eorum, qui se in fide separata a charitate, et in justificatione per illam solam, confirmavit, vult scire quid bonum vitae, quid amor in Dominum et erga proximum, quid charitas et quid bona charitatis, et quid bona opera, et quid facere, immo quid fides in sua essentia, et aliquod genuinum verum quod facit illam? Scribunt volumina, et solum id quod vocant fidem, confirmant; et omnia illa, quae nunc nominata sunt, dicunt fidei isti inesse. Ex quibus patet, quod si sensus spiritualis Verbi prius detectus fuisset, fieret secundum verba Domini apud Matthaeum,
“Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit: si ergo lumen quod in te est, tenebrae fit, tenebrae quantae” (vi. 23):
per “oculum” in verbi sensu spirituali intelligitur intellectus. [4.] Alterum: Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus sensus spiritualis Verbi est, et nova ecclesia, quae per sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda erat.- Praedictum est a Domino in Apocalypsi, quod postquam ultimum judicium peractum est, genuina vera detegenda, nova ecclesia instauranda, et sensus spiritualis detegendus, essent. Quod ultimum judicium peractum sit, in opusculo De Ultimo Judicio, et dein in Continuatione ejus, ostensum est; et quod id intelligatur per caelum et terram quae transitura, in Apocalypsi (xxi. 1). Quod genuina vera tunc detegenda sint, praedicitur per haec verba in Apocalypsi:
“Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio” (vers. 5; tum xix. 17, 18; xxi. 18-21; xxii. 1, 2).
Quod tunc sensus spiritualis Verbi revelandus sit (xix. 11-16): hoc intelligitur per “Equum album,” super quo Sedens vocabatur Verbum Dei, et qui erat Dominus dominorum et Rex regum (de qua re videatur opusculum de Equo albo). Quod per “sanctam Hierosolymam” intelligatur Nova Ecclesia, quae tunc a Domino instauranda est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 62-65), ubi id ostensum est. [5.] Ex his nunc patet, quod sensus spiritualis Verbi revelandus esset pro nova ecclesia quae solum Dominum agnoscet et colet, et Verbum Ipsius sanctum habebit, et Divina vera amabit, et fidem separatam a charitate rejiciet. Sed plura de hoc Verbi sensu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26, et seq.); et ibi, ut quid sensus spiritualis (n. 5-26). Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi (n. 9-17). Quod ex sensu spirituali sit quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce sanctum (n. 18, 19). Quod sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit, et cur non prius revelatus (n. 20-25). Quod sensus spiritualis non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est (n. 26). [6.] Ex his nunc constare potest, quod ex Divina Domini Providentia sit, quod sensus spiritualis usque ad hoc saeculum coram mundo latuerit, ac interea in caelo apud angelos, qui inde sapientiam suam hauriunt, reservatus fuerit. Ille sensus apud antiquos, qui ante Mosen vixerunt, notus fuit, et quoque excultus; sed quia posteri eorum, correspondentias, ex quibus solis Verbum eorum et inde religio constabat, verterunt in varias idololatrias, ac Aegyptii in magias, ille ex Divina Domini Providentia occlusus est; primum apud filios Israelis, et postea apud Christianos, propter causas, de quibus supra, et nunc primum pro Nova Domini Ecclesia apertus.
(2) 直訳
(ii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit.― (ii.)「神的な摂理に反してこのことから疑いを持ち込む(もたらす)ことができること、ここまで知らなかったこと、みことばの個々のものの中に霊的な意味があること、また、ここからその神聖さ(聖性)があること」―
Potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, Cur hoc nunc primum revelatum est? というのは、神的な摂理に反してこのことから疑いを持ち込む(もたらす)ことができるから、言って、なぜ、このことが今、初めて啓示されるのか?
tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem primatem ecclesiae? なおまた、なぜこの者によってまたはあの者によって☆〔なのか〕、まただれか教会の高位聖職者によってでなく?
☆ 「あの者、この者」によって、婉曲的に自分(スヴェーデンボリ)を指しているのでしょう。
Sed sive primas sit, sive servus primatis, in beneplacito Domini est; しかし、あるいは高位聖職者(大司教)であるか、あるいは高位聖職者のしもべであるか、主の好みの中にある。
scit qualis unus et qualis alter. ある者がどんなものか、また他の者がどんなものか〔主は〕知っている。
Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est,― しかし、理由は、みことばのその〔霊的な〕意味が前にでなく啓示されたこと、〔次のもので〕ある―
(1.) quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. (1.) なぜなら、もし前になら、教会はそれを冒涜したであろうから、また、それによってみことばの聖性そのものを。
(2.) Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam ultimum judicium peractum est, et nova ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est. (2.) 主により純粋な真理が啓示される前でもないこと、その中にみことばの霊的な意味がある、最後の審判がなし遂げられた後よりも、また新しい教会が、それは「聖なる〔都、新しい〕エルサレム」〔黙示録21:2〕によって意味される、主により設立されるべきである。
Sed haec singillatim lustrentur; しかし、これらは一つずつ(個々に)調べられる。
[2.] Primum: Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi.― [2.] 第一:「みことばの霊的な意味は前に啓示されないこと、なぜなら、もし前になら、教会はそれを冒涜したであろうから、また、それによってみことばの聖性そのものを」
Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philistaeam: 教会は長い間でなく、その設立の後、バビロン〔神的な力を自分のものとする者〕に変わった、またその後、ぺリシテに。
et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo judicio illorum, sicut inspiravit prophetas. バビロンは確かにみことばを認める、しかし、それでもそれを見下す、言って、「聖霊」が等しく彼らを吹き込む、彼らの最高の判断の中で、預言者を吹き込んだように。
Quod agnoscant Verbum, est propter vicariatum stabilitum ex verbis Domini ad Petrum; みことばを認めることは、主のことばからペトロへ代理役を確定させるためである。
at usque contemnunt illud, quia non concordat: しかし、それでもそれを見下す、一致しない☆ので。
☆ 何が一致しないか、とは「彼らの言う〝聖霊のお告げ〟」と言っていることが違う、それでは具合が悪い、ということですね。
ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt. それゆえ人々からもまた奪われた(取り去られた)、また修道院の中にしまい込まれた、その場所にわずかな者がそれを読む。
Quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, profanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu litterae continentur, sed etiam in intimis ejus. それゆえ、もし、みことばの霊的な意味が明らかにされたなら、その中に主がいる、また一緒にすべての天使の知恵、みことばは冒涜されたであろう、生じるようにだけでなく、その最外部の〔意味の〕中で、それは文字通りの意味の中に含まれている、しかしまた、最内部の〔意味の〕中で。
(3) 訳文
264. (ii.)「みことばの個々のものの中に霊的な意味があること、またここからその神聖さがあることを今まで知らなかったことから、神的な摂理に反する疑いをもたらすことができること」―
というのは、「このことが、なぜ、今、初めて啓示されるのか?」、なおまた、「なぜあの者やこの者によってなのか、また教会の高位聖職者のだれかによってでないのか?」、と言って、このことから神的な摂理に反する疑いをもたらすことができるからである。しかし、高位聖職者であるか、あるいは高位聖職者のしもべであるかは、主の意のままである。ある者、また他の者がどんなものかは〔主が〕知られている。
しかし、みことばのその〔霊的な〕意味が以前にではなく啓示されたことの理由は―
(1.) もし前になら、教会はそれを冒涜し、それによってみことばの神聖さそのものを冒涜したであろうから。
(2.) 主により、最後の審判がなし遂げられ、「聖なるエルサレム」によって意味されるまた新しい教会が主により設立され、みことばの霊的な意味が含まれる純粋な真理が啓示されよりも前ではなかった〔から〕。
しかし、これらを一つずつ調べよう。
[2.] 第一:「みことばの霊的な意味は以前に啓示されなかったのは、もし前になら、教会はそれを冒涜し、それによってみことばの神聖さそのものを冒涜したであろうからである」
教会はその設立の後、間もなくして、バビロンに、またその後、ぺリシテに変わった。バビロンは、みことばを認めるとはいえ、しかし、それでも、彼らの最高の判断の中で、「聖霊」が預言者に吹き込んだように、彼らにも等しく吹き込む、と言って。みことばを見下す。みことばを認めるのは、代理役を主のことばからペトロへ確定させるためである。しかし、それでも、一致しないので、それを見下す。それゆえ、人々からもまた奪われ、修道院の中にしまい込まれ、その場所で、わずかな者がそれを読んでいる。
それゆえ、もし、みことばの霊的な意味が明らかにされたなら、その中に主がおられ、また一緒にすべての天使の知恵があるが、みことばは、文字通りの意味の中に含まれている最外部の意味の中で冒涜され、最内部の意味の中でもまた冒涜されたであろう。