原典講読『神の摂理』 258(~[3])

 

(1) 原文


258.  (v.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant. Quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide, ostensum est; et quoque ibi, quod illi per “Philistaeos,” perque “draconem,” et per “hircos,” in Verbo intelligantur. [2.] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia, ne profanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi. Divinum Domini non profanatur cum salvatio ponitur in his vocibus, “Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit pro nobis;” nam sic non adeunt Divinum Domini, sed humanum, quod non agnoscunt pro Divino: nec profanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; haec omnia dicunt esse in fide illarum vocum; et illi qui illud confirmant, dicunt secum, “Lex me non damnat, ita nec malum; et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum:” quare sunt sicut illi qui non sciunt aliquod verum ex Verbo, et propterea id non profanare possunt. Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; hi nec corde Christiani sunt, sed solum volunt videri. Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur. [3.] Ex Divina Domini Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit; in omnibus enim ecclesiis, ubi religio illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, paenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat. Hoc cum multo zelo praelegitur coram omnibus illis qui ad Sanctam Cenam accedunt; addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; immo in Anglia, quod nisi id faciant, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus. Ex his patet, quod unusquisque in ecclesiis ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata fugienda sint. [4.] Porro, unusquisque, qui natus est Christianus, etiam scit quod mala ut peccata fugienda sint, ex eo, quod decalogus tradatur omni puero et omni puellae in manum, et a parentibus et a magistris doceatur; et quoque omnes cives regni, in specie vulgus, ex solo decalogo e memoria lecto explorantur a sacerdote quid ex Christiana religione sciunt, et quoque monentur ut faciant illa quae ibi. Nusquam tunc ab aliquo antistite dicitur, quod non sint sub jugo istius legis, nec quod illa facere non possint quia non aliquod bonum a se. In toto Christiano orbe etiam receptum est Symbolum Athanasianum, et quoque agnoscitur id quod ultimo ibi dicitur, quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui bona fecerunt intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt in ignem aeternum. [5.] In Suecia, ubi religio de sola fide recepta est, manifeste etiam docetur, quod non detur fides separata a charitate seu absque bonis operibus, hoc in quadam Appendice Memoriali [1]omnibus Libris psalmorum inserta, quae vocatur “Impedimenta seu Offendicula Impaenitentium (Obotfardigas forhinda)” ubi haec verba: “Illi qui in bonis operibus sunt divites, monstrant per id quod in fide sint divites, quoniam cum fides est salvifica, operatur illa per charitatem; fides enim justificans nusquam datur sola ac separata a bonis operibus, quemadmodum bona arbor non datur absque fructu, sol non absque luce et calore, et aqua non absque humore.” [6.] Haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod tametsi religiosum de sola fide receptum est, usque bona charitatis, quae sunt bona opera, ubivis doceantur, et quod hoc sit ex Divina Domini Providentia, ne vulgus per illam seducatur. Audivi Lutherum, cum quo aliquoties in mundo spirituali locutus sum, devoventem solam fidem, et dicentem, quod cum illam stabilivit, monitus sit per angelum Domini, ne id faceret; sed quod cogitaverit secum, quod si non opera rejiceret, non fieret separatio a religioso Catholico; quare contra monitum fidem illam confirmavit.


@1 Usque ad annum 1819.


 


(2) 直訳


(v.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant.  (v.)「単に自然的な人間は神的な真理に反してこのことから自分自身に確信する、彼らの間に、その者はキリスト教を公言す(告白する)救いをある種の言葉の中に置く、それを考えて、言う、また行なわなくてはならない何らか善の中に〔置か〕ないこと」。


Quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide, ostensum est; 彼らはこのような者である、その者は信仰のみが救いを行なう、また仁愛の生活は〔救いを行なわ〕ない、それゆえに、その者は信仰を仁愛から分離することは、『新しいエルサレムの教え、信仰について』の中に、示されている。


et quoque ibi, quod illi per “Philistaeos,” perque “draconem,” et per “hircos,” in Verbo intelligantur. そしてまた、そこに、彼らが「ペリシテ人」によって、「竜」によっても、また「ヤギ」によって、みことばの中で意味されていること。


[2.] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia, ne profanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi. [2.] このような教えもまた許されていることは、神的な摂理からである、主の神性が冒涜されないように、またみことばの神聖さが。


Divinum Domini non profanatur cum salvatio ponitur in his vocibus, “Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit pro nobis;” 主の神性は救いがこれらの言葉の中に置かれるとき冒涜されない、「父なる神が御子のために哀れみを示されるように、その者は十字架を受けた(苦しんだ)1、また私たちのために〔父に〕満足を与えた☆2」。


1 分詞passusの辞書形はpatiorです。


2 動詞fatisfacio「満足させる」の名詞形satisfactioには「謝罪」そして「贖罪」(あがない)の意味があります。


nam sic non adeunt Divinum Domini, sed humanum, quod non agnoscunt pro Divino: なぜなら、このように主の神性に近づかないから、しかし、人間性に、それを神性として認めない。


nec profanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; みことばも冒涜されない、〔彼らは〕それらの個所に留意しないので、そこに愛、仁愛、行なうこと、働き()が名前を挙げられている。


haec omnia dicunt esse in fide illarum vocum; これらすべてのものは、それらの信仰の言葉☆の中に存在することを言う。


ここの「信仰の言葉」とは直前の「父なる神が御子のために…」を指すと思いますが、もっと一般的に「それらすべては信仰と言う言葉に含まれている」と意訳してもよいかもしれません。または「それらすべてを含めて信仰と言う」。


et illi qui illud confirmant, dicunt secum, “Lex me non damnat, ita nec malum; また彼らは、そのことを確信する者、自分自身に言う、「律法は私を断罪しない、そのように悪もまた。


et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum:” また善は救わない、私からの善は善でないので」。


quare sunt sicut illi qui non sciunt aliquod verum ex Verbo, et propterea id non profanare possunt. それゆえ、彼らは~のようである、みことばからの何らかの真理を知らない者、またこのためにそれを冒涜することができない。


Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; しかし、信仰のその言葉を他の者たちは確信しない、自己愛からプロプリウム(自己の)知性の高慢の中にいる者以外に。


hi nec corde Christiani sunt, sed solum volunt videri. これらの者は心でキリスト教徒ではない、しかし、単に見られることを欲している。


Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur. それでも主の神的な摂理は絶えず働いていること、彼らが救われるために、仁愛から分離した信仰を宗教に属するものであるとした者のもとで、今から言われる。


[3.] Ex Divina Domini Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit; [3.] 主の神的な摂理からである、そのこと、たとえそれら信仰が宗教に属するものであっても、それでもそれぞれの者が知る(接続)、それらの信仰は救わないこと、しかし、仁愛の生活が〔救う〕その信仰と一つとして働くとき。


in omnibus enim ecclesiis, ubi religio illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, paenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat. というのは、すべての教会の中で、そこにその宗教が受け入れられている、教えられるから、決して救いはないこと、人間が自分自身を調べないなら、自分の罪を見る、それを認める、悔い改めを行なう、それらから離れ(やめる)、また新しい生活を始める(入る)


Hoc cum multo zelo praelegitur coram omnibus illis qui ad Sanctam Cenam accedunt; このことは多くの熱意とともにすべての彼らの前で朗誦される、その者は聖餐に加わる。


addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; 付加して、このことを行なわないなら、聖なるものを不浄なもの(冒涜的なもの)に混ぜる、また、自分自身を永遠の断罪の中に投げ込む。


immo in Anglia, quod nisi id faciant, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus. それどころか、イギリスの中で、そのことを行なわないなら、悪魔が彼らの中にユダの中へのように入る☆、また彼らを滅ぼす☆、霊魂と身体に関して。


ここにintro「入る」、destruo「滅ぼす」の未来(能動)分詞が使われていますが、うまく訳出できませんね、でも文脈からは「未来の予定、定め」が述べられているとわかるでしょう。


Ex his patet, quod unusquisque in ecclesiis ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata fugienda sint. これらから明らかである、教会の中のそれぞれの者が、そこに信仰のみが受け入れられている、それでも教えられている、悪を罪として避けなくてはならないこと。


 


(3) 訳文


258.  (v.)「単に自然的な人間は、キリスト教を公言する者たちの間に、考えて、言う、ある言葉の中に救いを置き、また行なわなくてはならない何らか善の中に置かない者がいることから、神的な真理に反して確信する」


 信仰のみが救いを行ない、仁愛の生活は救いを行なないとし、それゆえに、信仰を仁愛から分離する者がこのような者であることは、『新しいエルサレムの教え、信仰について』の中に、そしてまた、そこには、みことばの中で、彼らが「ペリシテ人」によって、「竜」によっても、また「ヤギ」によって意味されていることも示されている。


[2.] このような教えもまた許されているのは、主の神性が、またみことばの神聖さが冒涜されないようにとの神的な摂理からである。「父なる神が御子のために哀れみを示されるようにと十字架を受け入れられ、また私たちのためにあがないをなされた」という〔主による〕救いについての言葉によって、主の神性は冒涜されない。なぜなら、このようにして主の神性には近づかず、神性として認めない人間性に近づくからである。みことばも冒涜されない、そこに愛、仁愛、行なうこと、働きが挙げられているそれらの個所に留意しないからである。〔彼らは〕これらすべてのものは、信仰という言葉の中に含まれている、と言う。また、そのことを確信する者は、「律法は、そのように悪もまた私を断罪しない。また善は、私からのものではないので救わない」と自分自身に言う。それゆえ、彼らは、みことばからの何らかの真理を知らず、このためにそれを冒涜することができないよう者である。しかし、信仰のその言葉を、自己愛からプロプリウムの知性の高慢の中にいる者以外に他の者たちは確信しない。これらの者は、心ではキリスト教徒ではなく、しかし、単に見られることを欲している。


 それでも主の神的な摂理は、仁愛から分離した信仰を宗教に属するものであるとした者のもとでも、彼らが救われるために絶えず働いていることを、今から述べよう。


[3.] たとえそれら信仰が宗教に属するものであっても、それでもそれぞれの者が、それらの信仰は救わない、しかし、その信仰と一つとして働くときの仁愛の生活が救うことを知ることになるのは、主の神的な摂理からである。というのは、そこにその宗教が受け入れられているすべての教会の中で、人間が自分自身を調べ、自分の罪を見、それを認め、悔い改めを行ない、罪から離れ、新しい生活を始めないなら、決して救いはないことが教えられているから。


 このことは多くの熱意とともに聖餐に加わるすべての者の前で朗誦され、このことを行なわないなら、聖なるものを不浄なものに混ぜ、自分自身を永遠の断罪の中に投げ込む、それどころか、イギリスでは、そのことを行なわないなら、悪魔がユダのように彼らの中に入り、霊魂と身体に関して彼らを滅ぼす、と付け加えられている。


 これらから、教会の中のそれぞれの者がそこに信仰のみが受け入れられていても、それでも、悪を罪として避けなくてはならないことが教えられていることが明らかである。

コメントを残す