(1) 原文
255. (ii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit.― Quod hoc religiosum receptum sit a pluribus regnis quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et per id Dominus notus est. Ast religiosum mahumedanum non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae: hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt; est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines: plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. [2.] Ut plene sciatur, quod illud religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. Ante illud religiosum fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi tentorium, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium, imprimis exculta in Aegypto; inde illorum hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes, fecerunt, et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. Similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta quae significabant. [3.] Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, incepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent et inde significarent sancta. Inde ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum orbem, tam Asiaticum cum insulis circum, quam Africanum et Europaeum. Ut omnes illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova religio geniis Orientalium accommodata auspicaretur; in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem, ex quo religio ista vocata est Religio Mahumedana. [4.] Haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata est, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem venirent; quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias exstirpare, nisi conveniens et adaequata ideis cogitationum et vitae omnium illorum facta fuisset. Quod non agnoverit Dominum pro Deo caeli et terrae, erat causa quia Orientales agnoverunt Deum Creatorem Universi, et non comprehendere potuerunt, quod Ille in mundum venerit, et assumpserit Humanum; sicut nec illud comprehendunt Christiani, qui ideo in cogitatione sua separant Divinum Ipsius ab Humano Ipsius, ac Divinum ponunt juxta Patrem in caelo, ac Humanum Ipsius non sciunt ubi. [5.] Ex his videri potest, quod Mahumedana Religio etiam ex Divina Domini Providentia orta sit; et quod omnes illi ex ea religione, qui Dominum pro Filio Dei agnoscunt, et simul secundum praecepta decalogi, quae etiam illis sunt, vivunt, fugiendo mala ut peccata, in caelum, quod vocatur Caelum Mahumedanum, veniant. Hoc caelum etiam divisum est in tres caelos, supremum, medium et infimum. In supremo caelo sunt, qui Dominum unum cum Patre agnoscunt, et sic Ipsum solum Deum: in altero caelo sunt qui abdicant plures uxores, et cum una vivunt; et in ultimo, qui initiantur. Plura de hac religione videantur in Continuatione de Ultimo Judicio, et de Mundo Spirituali (n. 68-72), ubi de Mahumedanis et de Mahumede actum est.
(2) 直訳
(ii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit.― (ii.)「単なる自然的な人間は神的な摂理に反して自分自身を確信すること、イスラム教の宗教がこれほど多くの帝国と王国に受け入れられていることを眺めるとき」―
Quod hoc religiosum receptum sit a pluribus regnis quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et per id Dominus notus est. この宗教的信念の体系が多くの王国によりキリスト教よりも受け入れられていることは、彼らにつまずきの石となることができる、神的な摂理について考える者、また同時に信じる、ある者は救われることができないこと、キリスト教徒に生まれた者でないなら、このようにそこにみことばがある、またそれによって主が知られている。
Ast religiosum mahumedanum non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae: しかし、イスラムの宗教的信念の体系は彼らにつまずきの石でない、その者はすべてのものは神的な摂理に属することを信じる。
hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt; これらの者は捜し求める、どこの中にあるか☆、そしてまた見つける。
☆ 「どこにあるか」とは「つまずきの石とならないこと」が「どうしてか」ということです。そしてイスラム教では主を最大の預言者としており、これがかえってつまずきの石となっていないことです。
est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines: そのことの中にある、イスラム教は主を神の子として認めること、人間の最大に賢い者、最大の預言者としても、その者は人間を教えるために世に来た。
plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. 彼らの大部分は、その方をムハンマド〔よりも〕偉大とする。
[2.] Ut plene sciatur, quod illud religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. [2.] 十分に知られるように、その宗教的信念の体系が主の神的な摂理から引き起こされたこと、多くの国民の偶像崇拝を滅ぼす(廃止する)ために、何らかの順序の中で言われる(未来)、それゆえ、最初に偶像崇拝の起源について。
Ante illud religiosum fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe. その宗教的信念の体系の前に、偶像の礼拝が普遍的であった全地の地球の中に。
Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. 理由があった、主の来臨前の教会はすべて表象的な教会であった。
Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; イスラエル教会もまたこのようなものであった。
ibi tentorium, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. そこに、天幕、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令は表象した。
Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium, imprimis exculta in Aegypto; また、古代人のもとに対応の知識があった、それもまた表象のものである、知恵の知識そのもの、特にエジプトで発達した☆。
☆ 分詞excultaの辞書形はexcoloです。
inde illorum hieroglyphica. ここから、彼らの象形文字。
Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; その知識から知られた、すべての種類の動物が何を意味したか、なおまたすべての種類の木が何を、例えば、また何が山か、丘、川、泉、さらにまた、何が太陽か、月、星。
et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies; また彼らのすべての礼拝は対応そのものから構成される表象的なものであったので、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝を持った、そしてそれゆえ、泉を聖別した(神聖なものとした)、また太陽の昇るところへ神の礼拝の中で顔を(向きを)変えた。
et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes, fecerunt, et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. また加えて、馬、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビの彫像をつくった、またこれらを家や他のところに置いた、教会の霊的なものにしたがった順序の中で、それらによって対応した、すなわち、それらが表象した。
Similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta quae significabant. 同様のものもまた自分たちの神殿の中に置いた、それらが意味した聖なるものを記憶の中に呼びもどすために。
(3) 訳文
255.
(ii.)「単なる自然的な人間は、イスラム教の宗教がこれほど多くの帝国と王国に受け入れられていることを眺めるとき、神的な摂理に反して確信すること」
この宗教的信念が多くの王国によりキリスト教よりも受け入れられていることは、神的な摂理について、キリスト教徒に生まれた者でないなら、このようにそこにみことばがあり、またそれによって主が知られていないなら救われることができない、と考え、また同時に信じる者には、つまずきの石となることができる。しかし、イスラムの宗教的信念は、すべてのものは神的な摂理に属することを信じる者に、つまずきの石ではない。これらの者は〔つまずきの石とならないことが〕どこにあるか捜し求め、そしてまた次のことにあることを見つける。イスラム教が、主を神の子として、人間で最大に賢い者、人間を教えるために世に来た最大の預言者としても認めていることである。彼らの大部分は、その方をムハンマド〔よりも〕偉大としている。
[2.] その宗教的信念が、多くの国民の偶像崇拝を廃止するために主の神的な摂理から引き起こされたことが、十分に知られるように、何らかの順序で言わなければならない、それゆえ、最初に偶像崇拝の起源について〔述べよう〕。その宗教的信念の前に、偶像の礼拝は地球の全地の中で普遍的であった。その理由は、主の来臨前の教会はすべて表象的な教会であったことである。イスラエル教会もまたこのようなものであった。そこでは、天幕、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令は、表象するものであった。また、古代人のもとに対応の知識があり、それもまた特にエジプトで発達した表象するもの、知恵の知識そのものであり、ここから、彼らの象形文字があった。
その知識から、すべての種類の動物が、なおまたすべての種類の木が何を、例えばまた、山、丘、川、泉が何を、さらにまた、太陽か、月、星が何を意味したか知られた。また彼らのすべての礼拝は対応そのものから構成される表象的なものであったので、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝をもち、そしてそれゆえ、泉を神聖なものとし、また神の礼拝の中では太陽の昇るところへ顔を向けた。また加えて、馬、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビの彫像をつくり、またこれらを家や他のところに、教会の霊的なものにしたがった順序で置き、それらによって対応させた、すなわち、それらで表象した。それらが意味した聖なるものを記憶に呼びもどすために、同じようなものを自分たちの神殿の中にもまた置いた。