原典講読『神の摂理』 254(訳文なし)

 

(1) 原文


254.  (i.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variarum gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam, tum qui idola et sculptilia. Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana caeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e caelo, sed mediate, de qua re videatur supra (n. 154-174); et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est. Nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem sciverunt ex Verbo, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. [2.] Quod religio transplantata sit in universum orbem ex Verbo Vetusto, et dein Israelitico, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103), et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, caelum et infernum, vitam post mortem, minus Dominum (n. 114-118 ibi). Cum semel religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta et dogmata; et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo; ut quod Deus colendus sit, nomen Ipsius non profanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum. Gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra (n. 253) dictum est: pleraeque etiam gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent. Quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae ex praeceptis Decalogi, a principio ad finem. [3.] Inter arcana caeli etiam hoc est, quod caelum angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia: et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in caelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; et quod similiter ac alii in caelesti gaudio essent: nam non refert, si in gaudio quale est angelis supremi caeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi caeli; nam quisque qui in caelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur. [4.] Est comparative sicut agricola et rex: agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; hic angustaretur corde, si sicut rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili. Ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas caelestis, cuivis in suo gradu; ita quoque illis qui extra Christianum orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. [5.] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum: quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 116). Similiter qui solem et lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus,


 


“Si caeci essetis,” hoc est, si non sciretis, “non haberetis peccatum” (Joh. ix. 41).


 


Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano orbe. Hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; ex influxu enim e caelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsuscitant illud. Illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. [6.] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in caelo possit habere, si bene vivit. Quod caelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde caelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt; et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in opere De Caelo et Inferno, Londini, 1758, edito (n. 59-102); tum in Arcanis Caelestibus (n. 5552-[1]5569); et quoque supra (n. 201-204).


 @1 5569 pro “5564”


 


(2) 直訳


(i.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variarum gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam, tum qui idola et sculptilia.― (i.) 単なる自然的な人間は神的な摂理に反して自分自身を確信させること、いろいろな国民の宗教(宗教的信念の体系)を眺めるとき、神をまったく知らない者が存在すること、そして、太陽や月を、なおまた、偶像と彫像を崇拝する者が存在すること。


Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana caeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; 彼らは、これらから神的な摂理に反する論拠を導き出す者、天界のアルカナを知らない、それらは無数にある、それらのほとんど一つも人間は知らない。


inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e caelo, sed mediate, de qua re videatur supra (n. 154-174); それらの〔アルカナの〕間にもまた存在する、人間は天界から直接に教えられないこと、しかし、間接的に、それらの事柄について上に見られる(154-174)


et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est. また間接的に〔教えられる〕ので、また宣教師によってすべての者が、地球の全地に住む者、福音にやって来ることができない、しかし、それでも宗教はいろいろな道を通って国民にもまたやって来ることができる、それらは世の隅にいる、導かれること〔ができる〕、それゆえ、このことは神的な摂理によって生じている。


Nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem sciverunt ex Verbo, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. なぜなら、ある人間に宗教は自分自身から存在しないから、しかし、他の者によって、その者はあるいは自分自身かあるいは他の者から接ぎ木を通してみことばから知った、神が存在すること、天界と地獄が存在すること、死後の生活があること、また神を礼拝しなければならないこと、幸運(祝福)が生ずるように。


[2.] Quod religio transplantata sit in universum orbem ex Verbo Vetusto, et dein Israelitico, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103), et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, caelum et infernum, vitam post mortem, minus Dominum (n. 114-118 ibi). [2.] 宗教が古代のみことばから全地球(世界)に移植されたことは、またその後、イスラエルの〔みことば〕、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(101-103)、また、みことばがなかったなら、だれも神を知らなかったこと、天界と地獄、死後の生活、まして主を(114-118番、そこに)


Cum semel religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta et dogmata; いったん宗教が移植されたとき、その国民は主により自分の宗教の戒めと教義にしたがって導かれる。


et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo; また主は備えらる、それぞれの(どの)宗教の中に、戒めがあるように、十戒の中にあるようなもの。


ut quod Deus colendus sit, nomen Ipsius non profanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum. 例えば、神を礼拝すべきこと、その方の名前を冒涜してはならない、祝祭日を持つべき、両親を敬わなければならない、殺してはならない、姦淫を犯してはならない、盗んではならない、偽って証言してはならない。


Gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra (n. 253) dictum est: 国民、それらは、それらの戒めを神的なものとする、そして宗教からそれらにしたがって生きる、救われる、すぐ上に言われたように(253)


pleraeque etiam gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent. さらにまた、キリスト教から遠く離れた大部分の国民は、それらの法律を市民のもののようにでなく、しかし、神的なもののように眺める、また聖なるものを抱く。


Quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae ex praeceptis Decalogi, a principio ad finem. 人間がそれらの戒めにしたがった生活によって救われることは、『十戒の戒めからの新しいエルサレムの教え』の中に見られる、最初から最後まで。


[3.] Inter arcana caeli etiam hoc est, quod caelum angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; [3.] 天界のアルカナの間にこのこともまたある、天使の天界は主の前に一人の「人間」のようであること、その霊魂といのちは主である、またその神的な人間はすべての形の中で人間であること、外なる肢体や器官に関してだけでなく、しかしまた内なる肢体や器官に関しても、それらは多くのものである、他にもまた、皮膚、膜、軟骨と骨に関して。


at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia: しかし、その「人間」の中のこれらとそれらは物質的なものではない、しかし、霊的なものである。


et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in caelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; また主により備えられている、彼らもまた、彼らに福音がやって来ることができなかった、しかし、宗教だけ、さらにまたその神的な人間の中に場所を、すなわち、天界の中に、持つことができるように、それらを構成して、それらは皮膚、膜、軟骨と骨と呼ばれる。


et quod similiter ac alii in caelesti gaudio esset: また同様であること、ほかに☆他の者に、天界の楽しさにいた。


ここのacは相違を示し「~よりほかの」という意味ですが、訳出する必要はないでしょう。


nam non refert, si in gaudio quale est angelis supremi caeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi caeli; なぜなら、重要でない(関わりがない)から、もし、最高の天界の天使にあるような楽しさの中に、または最も低い天界の天使にあるような楽しさの中に〔いても〕。


nam quisque qui in caelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; なぜなら、それぞれの者は、天界の中にやって来る者、自分の心の最高の楽しさの中にやって来るから。


non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur. さらに上のもの〔楽しさ〕を保たない(受けない)、というのはこの中で窒息するから。


[4.] Est comparative sicut agricola et rex: [4.] 比べれば農夫と王のようである―


agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; 農夫は最大の楽しさの中にいることがいることができる、粗製の羊毛の新しい服で歩き回るとき、また食卓につく、その上にブタの肉がある、牛の肉片、チーズ、ビールと温めたワイン。


hic angustaretur corde, si sicut rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili. この者は心で悩まされる、もし王のように紫色の服を着せられるなら、絹を、金と銀を、また彼に食卓が据えられる、その上に多くの種類のうまいものそして豊富なご馳走、高貴な(上等の)ワインとともに。


Ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas caelestis, cuivis in suo gradu; そのことから明らかである、最初の者にのように最後の者に天界の幸福があること、それぞれの者に自分の段階の中で。


ita quoque illis qui extra Christianum orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. そのように(したがって)た、キリスト教世界の外にいる者に、宗教に反するからと、悪を神に反する罪として避けるかぎり。


[5.] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum: [5.] わずかな者がいる、その者はまったく神を知らない。


quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 116). この者は、もし道徳的な生活を送ったなら、死後に天使により教えられる、また自分の道徳的ないのちの中に霊的なものを受けることは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(116)


Similiter qui solem et lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; 同様〔である〕、太陽と月を崇拝する者、またそこに神がいると信じる。


non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus, 何らかのものを知らない、それゆえ、そのことは彼らに罪として転嫁されない、なぜなら、主は言われるから、


“Si caeci essetis,” hoc est, si non sciretis, “non haberetis peccatum” (Joh. ix. 41). 「もしあなたがたが盲目であったなら」すなわち、もしあなたがたが知らなかったなら、「あなたがたは罪を持たなかった」(ヨハネ9:41)


Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano orbe. けれども、多くの者がいる、その者は偶像と彫像を礼拝する、キリスト教世界の中にもまた。


Hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; このことは確かに偶像崇拝的なものである、しかし、すべての者のもとにではない。


sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; というのは、それらの者に彫像が神についての思考を引き起こす手段として役立つから。


ex influxu enim e caelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsusciant illud. というのは、天界からの流入からであるから、神を認める者がその方を見ることを欲するように、またこれらの者は心を感覚的なものの上に高揚させることができないので、内的に霊的である者のように、それゆえ、彫像または像からそれを引き起こす。


Illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. 彼らは、このことを行なう者、また彫像そのものを神として崇拝しない者、もし宗教からもまた十戒の戒めに生きるなら、救われる。


[6.] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in caelo possit habere, si bene vivit. [6.] これらから明らかである、主はすべての者の救いを望まれているので、さらにまたそれぞれの者が天界の中に何らかの場所を持つように備えられていること、もし善く生きる☆なら。


「善く生きる」について私の書いたものがありますので、「雑感」としてこのあとに紹介します。何年か前に最後の担任であった卒業生へのはなむけの言葉でした。


Quod caelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde caelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt; 天界は主の前に一人の「人間」のようであること、またここから天界はすべてと個々のものに対応すること、それらは人間のもとにある。


et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in opere De Caelo et Inferno, Lonini, 1758, edito (n. 59-102); また、さらにまた皮膚、膜、軟骨と骨に関わりがある者がいることは、著作『天界と地獄』の中に見られる(59-102)、ロンドン1758年出版。


tum in Arcanis Caelestibus (n. 5552-[1]5569); なおまた『天界の秘義』(5552-5569)の中に。


et quoque supra (n. 201-204). そしてまた、上に(201-204)


@1 5569 pro “5564” 注1 5564」の代わりに5569

コメントを残す