(1) 原文
231. Quoniam per profanationem sancti intelligitur profanatio ab illis qui sciunt vera fidei et bona charitatis ex Verbo, et quoque aliquo modo agnoscunt illa, et non illi qui non sciunt illa, nec qui ex impietate prorsus rejiciunt, ideo non de his, sed de illis sequentia dicuntur; horum profanationis genera sunt plura, leviora et graviora, verum ad haec septem referri possunt. Primum profanationis genus ab illis est, qui joculantur ex Verbo et de Verbo, aut ex Divinis ecclesiae et de illis. Hoc fit a quibusdam ex prava consuetudine, desumendo nomina aut formulas ex Verbo, et immiscendo sermonibus parum decoris, et quandoque spurcis; quod non potest non cum aliquo contemptu Verbi esse conjunctum; cum tamen Verbum in omnibus et singulis est Divinum et sanctum; nam unaquaevis vox ibi in sinu recondit aliquod Divinum; et per id communicationem habet cum caelo: sed hoc profanationis genus levius et gravius est secundum agnitionem sanctitatis Verbi, et sermonis indecorum cui inseritur a joculatoribus. [2.] Alterum genus profanationis ab illis est, qui intelligunt et agnoscunt Divina vera, et tamen vivunt contra illa. Sed levius profanant qui solum intelligunt, gravius autem qui etiam agnoscunt, intellectus enim solum docet, vix aliter quam sicut praedicator, et non conjungit se cum voluntate ex se; at agnitio se conjungit, non enim potest aliquod agnosci nisi cum consensu voluntatis. Sed usque illa conjunctio est varia, et secundum conjunctionem profanatio, dum vivitur contra vera quae agnoscuntur; ut si quis agnoscit, quod vindictae et odia, adulteria et scortationes, fraudes et doli, blasphemationes et mendacia, sint peccata contra Deum, et usque committit illa, is in hoc genere profanationis graviori est; dicit enim Dominus,
“Servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non … facit voluntatem ejus, percutietur multis” (Luc. xii. [1]47).
Et alibi,
“Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet” (Joh.ix.41).
Sed aliud est agnoscere apparentias veri, et aliud genuina vera; illi qui agnoscunt genuina vera, et usque non vivunt secundum illa, in mundo spirituali apparent absque luce et calore vitae in sono et loquela, sicut forent merae inertiae. [3.] Tertium genus profanationis est ab illis, qui applicant sensum litterae Verbi ad confirmandos malos amores et falsa principia. Causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri, et confirmatio mali est rejectio boni: et Verbum in suo sinu non est nisi quam Divinum Verum et Divinum Bonum; et hoc in sensu ultimo, qui est sensus litterae, non apparet in genuinis veris, nisi ubi docet Dominum ac ipsam viam salutis, sed in vestitis veris, quae vocantur apparentiae veri: quare ille sensus potest trahi ad confirmandum haeretica plurium generum. Qui vero confirmat amores malos, ille violentiam infert Divinis Bonis; qui confirmat principia [2]falsa, ille violentiam infert Divinis Veris. Haec violentia vocatur falsificatio veri, illa autem adulteratio boni; utraque intelligitur per “sanguines” in Verbo. Sanctum enim spirituale, quod etiam est Spiritus veritatis procedens a Domino, est intus in singulis sensus litterae Verbi. Id sanctum laeditur, quando falsificatur et adulteratur Verbum. Quod hoc sit profanatio, patet. [4.] Quartum genus profanationis ab illis est, qui pia et sancta ore loquuntur, et quoque simulant, sono et gestu affectiones amoris illorum, et tamen corde non credunt et amant illa.–Plerique ex his sunt hypocritae et Pharisaei, a quibus post mortem omne verum et bonum aufertur, et dein mittuntur in tenebras exteriores. Illi, qui ex hoc genere se confirmaverunt contra Divinum, et contra Verbum, et inde quoque contra spiritualia Verbi, in tenebris illis sedent muti, impotes loquendi, volentes effutire pia et sancta, sicut in mundo, sed non possunt; nam in mundo spirituali quisque adigitur loqui sicut cogitat; sed hypocrita vult loqui aliter quam cogitat; inde oppositio in ore existit, ex qua est quod possit solum mutire. Sed hypocrises sunt leviores et graviores, secundum confirmationes contra Deum, et ratiocinationes pro Deo exterius. [5.] Quintum profanationis genus ab illis est, qui Divina sibi attribuunt.–Illi sunt qui intelliguntur per “Luciferum” apud Esaiam xiv: per “Luciferum” ibi intelligitur Babel, ut constare potest a vers. 4, 22, illius capitis, ubi etiam illorum sors describitur: iidem etiam sunt qui intelliguntur et describuntur per meretricem sedentem super bestia coccinea, in Apocalypsi xvii. Multis in locis in Verbo nominatur Babel et Chaldaea; et per ” Babelem” ibi intelligitur profanatio boni, et per “Chaldaeam” profanatio veri, utraque apud illos qui sibi Divina attribuunt. [6.] Sextum profanationis genus ab illis est, qui Verbum agnoscunt, et usque Divinum Domini negant. Hi in mundo vocantur Sociniani, et quidam Ariani. Horum et illorum sors est, quod invocent Patrem, et non Dominum, et continue orent Patrem, quidam etiam propter Filium, ut admittantur in caelum, sed frustra, usque dum absque spe salvationis fiunt; et tunc demittuntur in infernum inter illos qui negant Deum. Hi sunt qui intelliguntur per illos
Qui blasphemant Spiritum Sanctum, quibus non remittetur in hoc saeculo nec in futuro (Matth. xii. 32):
causa est, quia Deus est unus Persona et Essentia, in quo Trinitas, et ille Deus est Dominus; et quia Dominus etiam est Caelum, et inde illi qui in caelo sunt in Domino sunt, ideo illi qui negant Divinum Domini, non possunt admitti in caelum, ac in Domino esse: quod Dominus sit Caelum, et quod inde illi qui in caelo sunt, in Domino sint, supra ostensum est. [7.] Septimum profanationis genus ab illis est, qui primum agnoscunt Divina vera, ac vivunt secundum illa, ac postea recedunt et negant illa.–Hoc pessimum genus profanationis est, ex causa quia commiscent sancta profanis, usque adeo ut separari nequeant; et tamen separanda sunt, ut sint vel in caelo vel in inferno; et quia hoc apud illos fieri nequit, eruitur omne intellectuale et voluntarium humanum, et fiunt non homines magis, ut prius dictum est. Paene simile fit cum illis, qui Divina Verbi et ecclesiae corde agnoscunt, ac illa prorsus immergunt proprio suo, quod est amor dominandi super omnia, de quo prius plura dicta sunt: hi enim post mortem, dum fiunt spiritus, prorsus non volunt duci a Domino, sed a semet; et cum taxatur amori illorum frenum, volunt non modo dominari super caelum, sed etiam super Dominum; et quia hoc non possunt, negant Dominum, et fiunt diaboli. Sciendum est quod amor vitae, qui etiam est amor regnans, maneat unumquemvis post mortem, et quod non auferri possit. [8.] Hujus generis profani intelliguntur per Tepidos, de quibus ita in Apocalypsi:
“Novi opera tua, quod neque frigidus sis, neque calidus; utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et neque frigidus neque calidus, exsputurus sum te ex ore meo (iii. 14, 15, [16]).
Hoc genus profanationis describitur ita a Domino apud Matthaeum:
“Quando.. immundus spiritus exit ab homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, revertar ad domum unde exivi; dum redit et invenit illam vacuam, ac scopis purgatam et ornatam sibi, abit, et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; atque fiunt posteriora hominis pejora primis” (xii. [1]43-45):
conversio hominis describitur ibi per exitum spiritus im mundi ab illo: ac reversio ad mala priora, ejectis veris et bonis, per reditum spiritus immundi cum septem se pejoribus in domum sibi ornatam ac profanatio sancti a profano, per quod posteriora illius hominis fiant pejora primis. Simile intelligitur per hoc apud Johannem,
Jesus dixit ad sanatum in lacu Bethesda, “Ne amplius pecca, ne pejus tibi fiat” (v. 14).
[9.] Quod Dominus provideat, ne homo interius agnoscat vera, ac postea recedat, et fiat profanus, intelligitur per haec:
“[2]Occaecavit illorum oculos et [3]obturavit illorum cor, ut non videant oculis ac intelligant corde, et convertant se, et sanem illos” (Joh. xii. [4]40),
“ne convertant se et sanem illos,” significat ne agnoscant vera et dein recedant, et sic fiant profane: propter eandem causam Dominus locutus est per parabolas, ut Ipse dicit (Matth. xiii. 13). Quod Judaeis prohibitum fuerit comedere pinguedinem et sanguinem (Levit. iii. 17; vii. 23, 25), significabat ne profanarent sancta, “pinguedo” enim significabat Divinum Bonum, et “sanguis” Divinum Verum. Quod semel conversus in bono et vero permansurus sit ad finem vitae, docet Dominus apud Matthaeum:
Jesus dixit, “Quisquis perseveraverit ad finem, salvabitur” (x. 22; pariter Marc. xiii. 13).
(2) 直訳
Quoniam per profanationem sancti intelligitur profanatio ab illis qui sciunt vera fidei et bona charitatis ex Verbo, et quoque aliquo modo agnoscunt illa, et non illi qui non sciunt illa, nec qui ex impietate prorsus rejiciunt, ideo non de his, sed de illis sequentia dicuntur; 聖なるものの冒涜によって彼らによる冒涜が意味されるので、その者は、みことばから信仰の真理と仁愛の善を知っている、そしてまた何らかの方法でそれらを認めている、彼らでない、その者はそれらを知らない、不信心(不敬)からまったく退けもしない、それゆえ、これらの者についてではない、しかし、彼らについて、次のものが言われる。
horum profanationis genera sunt plura, leviora et graviora, verum ad haec septem referri possunt. 冒涜のこれらの種類は多くある、さらに軽いものとさらに重いもの、けれどもこれらの七つが述べられることができる。
Primum profanationis genus ab illis est, qui joculantur ex Verbo et de Verbo, aut ex Divinis ecclesiae et de illis. 冒涜の第一の種類は彼らからである、「その者は、みことばから、またみことばについて、または教会の神的なものから、またそれらについて冗談を言う」。
Hoc fit a quibusdam ex prava consuetudine, desumendo nomina aut formulas ex Verbo, et immiscendo sermonibus parum decoris, et quandoque spurcis; このことはある者により邪悪な習慣から行なわれる、みことばからの名前または決まり文句を取って、また少しばかり美しい談話(説教)で混ぜ合わせて、また時々、きたない。
quod non potest non cum aliquo contemptu Verbi esse conjunctum; そのことは、みことばの何らかの侮辱(軽蔑)と結合が存在することなくてできない。
cum tamen Verbum in omnibus et singulis est Divinum et sanctum; そのとき、それでも、みことばはすべてと個々のものの中で神的であり、聖なるものである。
nam unaquaevis vox ibi in sinu recondit aliquod Divinum; なぜなら、そこにそれぞれの言葉は内部に何らかの神的なもの(神性)を隠している(たくわえている)から。
et per id communicationem habet cum caelo: またそれによって天界と伝達を持つ。
sed hoc profanationis genus levius et gravius est secundum agnitionem sanctitatis Verbi, et sermonis indecorum cui inseritur a joculatoribus. しかし、冒涜のこの種類〔のもの〕は、みことばの神聖さの承認にしたがってさらに軽い、またさらに重い。
[2.] Alterum genus profanationis ab illis est, qui intelligunt et agnoscunt Divina vera, et tamen vivunt contra illa. [2.] 冒涜の第二の種類は彼らからである、「その者は神的な真理を理解し、認める、またそれでもそれらに反して生きる」。
Sed levius profanant qui solum intelligunt, gravius autem qui etiam agnoscunt, intellectus enim solum docet, vix aliter quam sicut praedicator, et non conjungit se cum voluntate ex se; しかし、さらに軽く冒涜する、その者は単に理解する、しかしながらさらに重く、その者はさらにまた認める、というのは理解力は単に教える、ほとんど説教者のように以外に異なってない、またそれ自体を結合させないから、自分自身から意志と。
at agnitio se conjungit, non enim potest aliquod agnosci nisi cum consensu voluntatis. しかし、承認はそれ自体を結合させる、というのは何らかのものは認められることができないから、意志の承諾(一致)とともにでないなら。
Sed usque illa conjunctio est varia, et secundum conjunctionem profanatio, dum vivitur contra vera quae agnoscuntur; しかし、それでも、その結合はいろいろなものがある、また冒涜の結合にしたがって、認められた真理に反して生きられる時☆。
☆ 「生きられる時」は、ここでは主語もはっきりしませんし、「生きる時」と意訳しましょう。
ut si quis agnoscit, quod vindictae et odia, adulteria et scortationes, fraudes et doli, blasphemationes et mendacia, sint peccata contra Deum, et usque committit illa, is in hoc genere profanationis graviori est; 例えば、もし、だれかが認めるなら、復讐と憎しみ、姦淫と淫行、欺瞞(ごまかし)と詐欺(策略)、冒涜とうそが、神に反する罪であること、またそれでもそれらを犯す、彼はこのさらに重い冒涜の種類の中にいる。
dicit enim Dominus, というのは主は言われているから、
“Servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non … facit voluntatem ejus, percutietur multis” (Luc. xii. [1]47). 「しもべは、自分の主人の意志を知っている者、また……彼の意志を行なわない、大いに打たれる」(ルカ22:47☆)。
☆ ここに注記の記号[1]がありますが、該当するものは見当たりません。おそらく、引用個所の節番号のミスプリの指摘であり(その指摘もれ)、無視してよいでしょう。
Et alibi, また他の個所に、
“Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet” (Joh.ix.41). 「もし、あなたがたが盲目であったなら、あなたがたは罪を持ちません、今、けれども、あなたがたは、私たちは見える(こと)と言います、それゆえ、あなたがたの罪は残ります」(ヨハネ9:41)。
Sed aliud est agnoscere apparentias veri, et aliud genuina vera; しかし、真理の外観を認めることはあるものである、また純粋な真理〔を認めること〕はあるもの。
illi qui agnoscunt genuina vera, et usque non vivunt secundum illa, in mundo spirituali apparent absque luce et calore vitae in sono et loquela, sicut forent merae inertiae. 彼らは、純粋な真理を認める者、またそれでもそれらにしたがって生きない、霊界の中で、声と話しの中に光と熱なしに見られる、不活発(無活動)そのものであったような。
[3.] Tertium genus profanationis est ab illis, qui applicant sensum litterae Verbi ad confirmandos malos amores et falsa principia. [3.] 冒涜の第三の種類は彼らからである、「その者は、みことばの文字通りの意味を悪の愛と虚偽の原理を強める(確信する)ために当てはめる(利用する)」。
Causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri, et confirmatio mali est rejectio boni: 理由がある、虚偽の確信は真理の否定であるからである、また悪の確信は善の拒絶(捨てること)である。
et Verbum in suo sinu non est nisi quam Divinum Verum et Divinum Bonum; また、みことばはその内部に、神的な真理と神的な善以外〔のもの〕でないなら〔何ものでも〕ない。
et hoc in sensu ultimo, qui est sensus litterae, non apparet in genuinis veris, nisi ubi docet Dominum ac ipsam viam salutis, sed in vestitis veris, quae vocantur apparentiae veri: また、このことは最外部の意味の中で、それは文字通りの意味である、真理の純粋なものの中に見られない、そこに主を、そして救いの道そのものを教える〔もの〕でないなら、しかし、真理の衣服の中に、それらは真理の外観と呼ばれる。
quare ille sensus potest trahi ad confirmandum haeretica plurium generum. それゆえ、その意味は多くの種類の異端を確認するために、ゆがめられることができる。
Qui vero confirmat amores malos, ille violentiam infert Divinis Bonis; けれども、悪の愛を確信する者は、彼は暴力を神的な愛に加える。
qui confirmat principia [2]falsa, ille violentiam infert Divinis Veris. 虚偽☆の原理を確信する者は、彼は暴力を神的な真理に加える。
☆ ここに注記の記号[2]がありますが、該当するものは見当たりません。初版はこの通りなので、何を指摘するつもりだったのか、やや気になります。
Haec violentia vocatur falsificatio veri, illa autem adulteratio boni; この〔後者の〕暴力が真理の虚偽化〔すること〕と呼ばれる、けれども、それ〔前者〕が善の不純化☆。
☆ 訳語について。adulteratioは「混ぜもので粗悪にすること」という意味です。それで「不純にすること」「不純化」という訳語になります。柳瀬訳では「不善化」としていますが、これは訳語としてまったく適さないと思います。「善を不善化する」では、善が正反対のものになる感じがしてしまいます。本来の「善」を「不善化する」ことはだれにもできない、と思います。すなわち、善は善です。その善を何らかの意図から不純なものにしてしまうことはできます。それで、この訳語は「不純化」が正しいでしょう。
utraque intelligitur per “sanguines” in Verbo. 二つとも、みことばの中の「血」によって意味される。
Sanctum enim spirituale, quod etiam est Spiritus veritatis procedens a Domino, est intus in singulis sensus litterae Verbi. というのは、霊的な(もの)聖なるもの☆は、それはまた主から発出する真理の霊である、みことばの文字通りの個々の意味の中に内部にあるから。
☆ sanctum spilitualeの訳語に迷います。というのはどちらも主格です、そしてspilitualeは形容詞の中性なので「霊的なもの」また「霊性」と訳せます。それで「聖なる霊性」とも訳せるでしょう。
Id sanctum laeditur, quando falsificatur et adulteratur Verbum. その聖なるものが傷つけられる、みことばが虚偽化され、不善化される時。
Quod hoc sit profanatio, patet. このことが冒涜であることは、明らかである。
(3) 訳文
231. 聖なるものの冒涜によって、みことばから信仰の真理と仁愛の善を知り、また何らかの方法でそれらを認める者よる冒涜が意味されるので、それゆえ、それらをまったく知らず、不信心から退けもしない者についてではない。その冒涜する者について言うのである。これらの種類の冒涜は、多くの軽いものと重いものがあるが、次の七つのものを述べることができる。
第一の種類の冒涜は、「みことばから、またみことばについて、または教会の神的なものから、またそれらについて、冗談を言う」者からである。
このことは、ある者により、みことばからの名前または決まり文句を取って、また少しばかり美しい、また時々、きたない談話で混ぜ合わせる邪悪な習慣から行なわれる。そのことは、みことばの何らかの軽蔑と結合が存在することなしにできない。そのとき、それでも、みことばはすべてと個々のものの中で神的であり、聖なるものである。なぜなら、そこのそれぞれの言葉は内部に何らかの神性を隠しており、それによって天界との伝達があるから。しかし、この種類の冒涜は、みことばの神聖さの承認にしたがって軽く、また重い。
[2.] 第二の種類の冒涜は、「神的な真理を理解し、認め、またそれでもそれらに反して生きる」者からである。
しかし、単に理解する者は軽く、しかしながら、さらにまた認める者は重く冒涜する。というのは、理解力では単に、ほとんど説教者のようにしか教えられず、自分自身から意志と結合させないが、しかし、承認はそれ自体を結合させるからである。というのは何らかのものは意志の一致とでないなら認められることができないから。しかし、それでも、認められた真理に反して生きる時、その結合には冒涜の結合にしたがっていろいろなものがある。例えば、だれかが、復讐と憎しみ、姦淫と淫行、欺瞞と詐欺、冒涜とうそが、神に反する罪であること認め、またそれでもそれらを犯すなら、彼はこのさらに重い冒涜の種類の中にいる。
というのは、主は言われているから、
「自分の主人の意志を知っていて、また……彼の意志を行なわないしもべは、大いに打たれる」(ルカ22:47)。
また他の個所に、
「もし、あなたがたが盲目であったなら、あなたがたに罪はありません。けれども、今、あなたがたは、私たちは見えると言います。それゆえ、あなたがたの罪は残ります」(ヨハネ9:41)。
しかし、真理の外観を認めることと、純粋な真理を認めることは別ものである。純粋な真理を認め、またそれでもそれらにしたがって生きない者は、霊界の中で、無活動そのもののような、声と話しの中に光と熱がなかったかのように見られる。
[3.] 第三の種類の冒涜は、「みことばの文字通りの意味を悪の愛と虚偽の原理を確信するために用いる」者からである。
その理由は、虚偽の確信が真理の否定であり、悪の確信が善の拒絶であり、みことばはその内部では、神的な真理と神的な善でしかなく、また、このことは文字通りの意味である最外部の意味の中で、主そして救いの道そのものを教える真理の純粋なものの中にしか見られず、真理の外観と呼ばれる真理の衣服の中に見られるからである。それゆえ、その意味は多くの種類の異端を確認するために、ゆがめられることができる。
けれども、悪の愛を確信する者は、神的な愛に暴力を加える。虚偽の原理を確信する者は、神的な真理に暴力を加える。後者の暴力は真理の虚偽化と呼ばれるが、前者は善の不純化と呼ばれる。二つとも、みことばの中の「血」によって意味される。というのは、霊的な聖なるものは、それはまた主から発出する真理の霊であるが、みことばの文字通りの個々の意味の中の内部にあるから。その聖なるものが、みことばが虚偽化され、不善化される時、傷つけられる。このことが冒涜であることは明らかである。