QUOD HOMO NON INTERIUS IMMITTATUR IN VERA FIDEI,
ET IN BONA CHARITATIS,
NISI QUANTUM IN ILLIS POTEST TENERI USQUE AD FINEM VITAE.
人間は信仰の真理の中に内的に入れられないこと、
また仁愛の善の中に、それらに中に
生涯の終わりまで保たれることができるかぎりでないなら。
(1) 原文
221. In Christiano orbe notum est, quod Dominus velit omnium salutem, et quoque quod omnipotens sit; quare multi ex eo concludunt, quod unumquemque possit salvare, et quod illos salvet qui implorant misericordiam Ipsius; imprimis illi qui implorant illam per formulam fidei receptae, ut Deus Pater misereatur propter Filium, imprimis si simul implorant ut fidem illam recipiant. Sed quod prorsus aliter sit, videbitur in articulo ultimo hujus transactionis, ubi explicabitur quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas, foret agere contra Divinum Amorem suum et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum; ubi videbitur, quod talis immediata misericordia non dabilis sit, quia salvatio hominis fit per media, secundum quae ducere hominem non potest alius quam qui vult omnium salutem, et simul omnipotens est, ita Dominus. Media per quae homo a Domino ducitur, sunt quae vocantur leges Divinae Providentiae; inter quas etiam est haec, quod homo in vera sapientiae et in bona amoris non interius immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae. Sed ut hoc coram ratione pateat, explicandum est in hoc ordine:―
(i.) Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium et quoque in amorem illarum, et usque non reformari.
(ii.) Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, profanet sancta.
(iii.) Quod plura genera profanationum sint, sed quod hoc genus omnium pessimum sit.
(iv.) Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.
(2) 直訳
In Christiano orbe notum est, quod Dominus velit omnium salutem, et quoque quod omnipotens sit; キリスト教世界の中によく知られている、主がすべての者の救いを欲せられること、そしてまた、全能であられること。
quare multi ex eo concludunt, quod unumquemque possit salvare, et quod illos salvet qui implorant misericordiam Ipsius; それゆえ、多くの者はそのことから結論する、それぞれの者が救われることができること、また彼らを〔主が〕救われること、その方に慈悲を切願する者。
imprimis illi qui implorant illam per formulam fidei receptae, ut Deus Pater misereatur propter Filium, imprimis si simul implorant ut fidem illam recipiant. 特に、彼らは、その者はそのことを受け入れた信仰の定式文句(決まり文句)によって切願する、父なる神が御子のために哀れみを示されますように、特に、もし同時に、その信仰を受け入れるよう切願するなら。
Sed quod prorsus aliter sit, videbitur in articulo ultimo hujus transactionis, ubi explicabitur quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas, foret agere contra Divinum Amorem suum et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum; しかし、まったく異なっていること、この論文の最後の章の中に見られる、そこに説明されている、主がご自分の神的な摂理に反して働くことができないこと、それらに反して働くことは、ご自分の神的な愛に反して、またご自分の神的な知恵に反して、こうしてご自分自身に反して働くことになった〔であろう〕からである☆。
☆ これは本書の最終章の標題です。
ubi videbitur, quod talis immediata misericordia non dabilis sit, quia salvatio hominis fit per media, secundum quae ducere hominem non potest alius quam qui vult omnium salutem, et simul omnipotens est, ita Dominus. そこに見られる、このような直接の慈悲はありえないこと☆、人間の救いは手段によって生じるので、それらにしたがって人間を他の者は導くことができない、すべての者の救いを欲する者以外に、また同時に全能である、したがって、主。
☆ 本書の最終章(iii.)、338番です。
Media per quae homo a Domino ducitur, sunt quae vocantur leges Divinae Providentiae; 手段は、それによって人間が主により導かれる、神的な摂理の法則と呼ばれるものである。
inter quas etiam est haec, quod homo in vera sapientiae et in bona amoris non interius immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae. それらの間に、このこともまたある、人間は知恵の真理の中と愛の善の中に内的に入れられないこと、それらに中に生涯の終わりまで保たれることができるかぎりでないなら。
Sed ut hoc coram ratione pateat, explicandum est in hoc ordine:― しかし、このことが理性の前に明らかであるように、この順序で説明されなくてはならない―
(i.) Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium et quoque in amorem illarum, et usque non reformari. (i.) 人間は霊的な事柄の知恵の中に入れられることができること、それらの愛の中にもまた、またそれでも改心されることが〔でき〕ない。
(ii.) Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, profanet sancta. (ii.) もし人間がその後、それらからそれる(やめる)、また正反対のものの中に出る(変わる、それる)なら、聖なるものを冒涜すること。
(iii.) Quod plura genera profanationum sint, sed quod hoc genus omnium pessimum sit. (iii.) 多くの種類の冒涜があること、しかし、この種類のものはすべての〔ものの中の〕最悪のものであること。
(iv.) Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae. (iv.) それゆえ、主は人間を知恵の真理の中と同時に愛の善の中に内的に入れられないこと、それらに中に生涯の終わりまで保たれることができるかぎりでないなら。
(3) 訳文
221. 主がすべての者の救いを欲せられること、そしてまた全能であられることはキリスト教世界の中によく知られている。それゆえ、多くの者はそのことから、それぞれの者が救われることができる、また主がご自分に慈悲を切願する者を救われる、特に、父なる神が御子のために哀れみを示されますように、とその受け入れた信仰の決まり文句によって切願し、また特に、もし同時に、その信仰もまた受け入れるよう切願するなら救われる、と結論する。
しかし、本書の最後の章の中に見られ、そこに説明されていることとまったく異なっている。すなわち、主がご自分の神的な摂理に反して働くことは、ご自分の神的な愛に、またご自分の神的な知恵に反して、こうしてご自分自身に反して働くことになるであろうから、できないことである。そこには、そのような直接の慈悲はありえないこと、なぜなら、人間の救いは手段によって生じ、すべての者の救いを欲し、同時に全能であられ、したがって、主以外にそれら〔の手段〕にしたがって人間を導くことができないからであり、そのことも見られる〔本書338番〕。人間が主により導かれる手段とは、神的な摂理の法則と呼ばれるものである。それら〔法則〕の間に、人間は知恵の真理の中と愛の善の中に、それらに中に生涯の終わりまで保たれることができないかぎり、内的に入れられないこともある。
しかし、このことが理性の前に明らかであるように、次の順序で説明されなくてはならない―
(i.) 人間は霊的な事柄の知恵の中に、それらの愛の中にも入れられることができ、またそれでも改心されることができないこと。
(ii.) もし人間がその後、それらから去り、また正反対のものの中へそれるなら、聖なるものを冒涜すること。
(iii.) 多くの種類の冒涜があること、しかし、この種類のものはすべての〔ものの中の〕最悪のものであること。
(iv.) それゆえ、主は人間を知恵の真理の中と同時に愛の善の中に、それらに中に生涯の終わりまで保たれることができないかぎり、内的に入れられないこと。