(1) 原文
162. (ii.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur per caelum angelicum et ex illo. -Dicitur quod homo a Domino ducatur per caelum angelicum, et ex illo; sed quod per caelum angelicum, est ex apparentia, at quod ex caelo illo, est ex veritate. Quod apparentia sit quod per caelum angelicum, est quia Dominus apparet supra illud caelum ut Sol: quod veritas sit, quod ex caelo, est quia Dominus in illo caelo est sicut anima in homine. Dominus enim est omnipraesens, et non est in spatio, ut prius ostensum est; quare distantia est apparentia secundum conjunctionem cum Ipso; et conjunctio est secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso. Et quia nemo potest conjungi Domino, quemadmodum Ipse est in Se, ideo Ipse apparet angelis ad distantiam sicut Sol: sed usque est in universo caelo angelico sicut anima in homine et similiter in unaquavis societate caeli, et similiter in unoquovis angelo ibi; anima enim hominis non modo est anima totius, sed etiam cujusvis partis. [2.] Sed quia ex apparentia est quod Dominus regat universum caelum, et per hoc mundum, a Sole qui ab Ipso, et ubi Ipse (de quo Sole videatur transactio De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Secunda), et quia licet cuivis homini loqui ex apparentia, nec potest aliter, ideo etiam licet cuivis, qui non in ipsa sapientia est, cogitare, quod Dominus regat omnia et singula ex Sole suo, et quoque quod regat mundum per caelum angelicum: ex tali apparentia etiam cogitant angeli inferiorum caelorum; at angeli superiorum caelorum loquuntur quidem ex apparentia, sed cogitant ex veritate, quae est quod Dominus regat universum ex caelo angelico, quod est ex Se Ipso. [3.] Quod simplices et sapientes similiter loquantur, sed non similiter cogitent, illustrari potest ex sole mundi; de illo omnes loquuntur ex apparentia, ut quod oriatur et occidat; at sapientes, tametsi loquuntur similiter, usque cogitant quod immotus stet; hoc quoque est veritas, et illud apparentia. Idem etiam illustrari potest ex apparentiis in mundo spirituali; apparent enim ibi spatia et distantiae sicut in mundo naturali, sed usque illa sunt apparentiae secundum dissimilitudinem affectionum et inde cogitationum. Simile est cum apparentia Domini in Sole suo.
(2) 直訳
(ii.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur per caelum angelicum et ex illo.- (ii.) 人間は主だけにより導かれ、教えられること、天使の天界を通して、またそれから。
Dicitur quod homo a Domino ducatur per caelum angelicum, et ex illo; 人間は主だけにより導かれ、教えられること、天使の天界を通して、またそれから、と言われる。
sed quod per caelum angelicum, est ex apparentia, at quod ex caelo illo, est ex veritate. しかし、天使の天界を通して〔である〕ことは、外観からである、しかし、その天界からであることは、真理からである。
Quod apparentia sit quod per caelum angelicum, est quia Dominus apparet supra illud caelum ut Sol:
天使の天界を通して〔である〕ことが外観であることは、主がその天界の上に太陽として見られるからである。
quod veritas sit, quod ex caelo, est quia Dominus in illo caelo est sicut anima in homine. 天界から〔である〕ことが、真理であるのは、その天界の中に主がいるからである、人間の中に霊魂が〔ある〕ように。
Dominus enim est omnipraesens, et non est in spatio, ut prius ostensum est; というのは、主は遍在されるから、また空間の中に存在しない、前に示されたように。
quare distantia est apparentia secundum conjunctionem cum Ipso; それゆえ、距離はその方との結合にしたがった外観である。
et conjunctio est secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso. また、結合はその方からの愛と知恵の受け入れにしたがっている。
Et quia nemo potest conjungi Domino, quemadmodum Ipse est in Se, ideo Ipse apparet angelis ad distantiam sicut Sol: また、だれも主と結合されることができないので、本質的にその方であるように、それゆえ、その方は太陽のように天使たちにある距離をおいて(少し離れて)見える。
sed usque est in universo caelo angelico sicut anima in homine et similiter in unaquavis societate caeli, et similiter in unoquovis angelo ibi; しかし、それでも、天使の全天界の中にある、人間の中の霊魂のように、また同様に、天界のそれぞれの社会の中に。
anima enim hominis non modo est anima totius, sed etiam cujusvis partis. というのは、人間の霊魂は〔人間〕全体の霊魂だけでなく、しかしまた、それぞれの部分の〔霊魂である〕から。
[2.] Sed quia ex apparentia est quod Dominus regat universum caelum, et per hoc mundum, a Sole qui ab Ipso, et ubi Ipse (de quo Sole videatur transactio De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Secunda), et quia licet cuivis homini loqui ex apparentia, nec potest aliter, ideo etiam licet cuivis, qui non in ipsa sapientia est, cogitare, quod Dominus regat omnia et singula ex Sole suo, et quoque quod regat mundum per caelum angelicum: [2.] しかし、外観からであるので、主が全天界を支配すること、またこれによって世を、太陽から、それはその方から、またそこにその方(その太陽については論文『神の愛と神の知恵について』第二部の中に見られる)、またそれぞれの人間に外観から話すことが許されているので、〔この外観と〕異なって〔話すこと〕もできない、それゆえまた、それぞれの者に許されている、本質的に知恵の中にいない者、考えることが、主がその太陽からすべてと個々のものを支配すること、また天使の天界によって世を支配することも。
ex tali apparentia etiam cogitant angeli inferiorum caelorum; このような外観から、低い天界の天使たちもまた考える。
at angeli superiorum caelorum loquuntur quidem ex apparentia, sed cogitant ex veritate, quae est quod Dominus regat universum ex caelo angelico, quod est ex Se Ipso. しかし、高い天界の天使たちは確かに外観から話す、しかし、真理から考える、それは主が天使の天界から全世界を支配すること、ご自身からであること。
[3.] Quod simplices et sapientes similiter loquantur, sed non similiter cogitent, illustrari potest ex sole mundi; [3.] 単純な者と賢明な者は同様に話す、しかし、同様に考えないことは、世の太陽から明らかにされることができる。
de illo omnes loquuntur ex apparentia, ut quod oriatur et occidat; それについてすべての者は外観から話す、昇る、また沈むことのように。
at sapientes, tametsi loquuntur similiter, usque cogitant quod immotus stet; しかし、賢明な者は、たとえ同様に話しても、それでも不動であることを考える。
hoc quoque est veritas, et illud apparentia. これ(後者)はまた真理である、またそれ(前者)は外観。
Idem etiam illustrari potest ex apparentiis in mundo spirituali; さらにまた同じことが霊界の中の外観から明らかにされることができる。
apparent enim ibi spatia et distantiae sicut in mundo naturali, sed usque illa sunt apparentiae secundum dissimilitudinem affectionum et inde cogitationum. というのは、そこに空間と距離は、自然界の中のように見えるから、しかし、それでもそれらは情愛とそこからの思考にしたがった外観である。
Simile est cum apparentia Domini in Sole suo. 主の外観も同様である、ご自分の太陽の中に。
(3) 訳文
162. (ii.) 人間は、主だけにより、天使の天界を通して、またそれから導かれ、教えられること。
人間は、主だけにより、天使の天界を通して、またそれから導かれ、教えられることが言われる。しかし、天使の天界を通してであることは、外観からであるが、その天界からであることは真理からである。天使の天界を通してであることが外観であることは、主はその天界の上に太陽として見られるからである。天界からであることが、真理であるのは、人間の中に霊魂が〔ある〕ように、その天界の中に主がいるからである。というのは、前に示されたように、主は遍在し、また空間の中に存在しないから。それゆえ、距離はその方との結合にしたがった外観であり、また、結合はその方からの愛と知恵の受け入れにしたがっている。また、だれも主と、本質的にその方であるようには結合されることができないので、それゆえ、その方は太陽のように天使たちに少し離れて見える。しかし、それでも、人間の中の霊魂のように、天使の全天界の中に、また同様に、天界のそれぞれの社会の中にいる。というのは、人間の霊魂は〔人間〕全体の霊魂だけでなく、しかしまた、それぞれの部分の〔霊魂である〕から。
[2.] しかし、主からのものであり、またそこにその方がいる太陽から(その太陽については論文『神の愛と神の知恵について』第二部の中に見られる)、主が全天界を支配し、またこれによって世を支配することは外観からであるので、またそれぞれの人間に外観から話すことが許されており、〔この外観と〕異なって〔話すこと〕もできないので、それゆえまた、本質的に知恵の中にいないそれぞれの者に、主がその太陽からすべてと個々のものを支配すること、また天使の天界によって世を支配することも、考えることが許されている。このような外観から、低い天界の天使たちもまた考える。しかし、高い天界の天使たちは確かに外観から話すが、しかし、主が天使の天界から、ご自身から全世界を支配するという真理から考える。
[3.] 単純な者と賢明な者は同じように話すが、しかし、同じように考えないことは、世の太陽から明らかにされることができる。その太陽について、すべての者は外観から、例えば、昇る、また沈む、と話す。しかし、賢明な者は、たとえ同じように話しても、それでも不動である、と考える。後者は真理もであるが、前者は外観である。さらにまた同じことが霊界の中の外観から明らかにされることができる。というのは、そこの空間と距離は、自然界の中のように見える、しかし、それでもそれらは情愛とそこからの思考にしたがった外観であるから。ご自分の太陽の中の主の外観も同様である。