(1) 原文
12. Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu. Conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium. Hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt. Usus in effectibus illis sunt amoris seu boni; media ad usus sunt intellectus seu veri. Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu.
(2) 直訳
Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu. しかし、善と真理の結婚は原因の中に存在する、また善と真理の結婚は原因から結果の中に存在する。
Conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; 原因の中の善と真理の結婚は、意志と理解力の結婚である、すなわち、愛と知恵の〔結婚〕。
in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium. すべてのものの中に、人間が意志し、また考えること、またここから結論する、そして意図する(心を向ける)こと、その結婚が存在する。
Hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: この結婚は結果の中に入る、またそれ〔結果〕をつくる(生ずる)、しかし、つくっている中でそれら二つは区別されたものに見える、その時、同時に存在するものが継続するものをつくる(生ずる)ので。
ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; 例えば、人間が意志し、考える時、食物を与えられること、着せられること、住むこと、仕事または行ない(働き)をすること、交わること、その時、前もって同時に意志し、また考える、あるいは結論し、また意図する(心を向ける)。
cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt. それらが結果の中で決定(確定)したとき、その時、あるものが他のものの後に続く、しかしそれでも、絶えず意志と思考の中で一つになっている。
Usus in effectibus illis sunt amoris seu boni; 役立ちは、これらの結果の中で、愛と善のものである。
media ad usus sunt intellectus seu veri. 役立ちのための手段は、理解力と真理のものである。
Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu. これらの普遍的なもの〔真理〕を特殊な例によって、だれも確信することができる、単に区別して(明確に)知覚する〔だけで〕、何が愛の善に関係するか、また何が知恵の真理に〔関係するか〕、また区別して(明確に)どのように原因の中で関係するか、またどのように結果の中で。
(3) 訳文
12. しかし、善と真理の結婚は原因の中に存在し、善と真理の結婚は原因から結果の中に存在する。原因の中の善と真理の結婚は、意志と理解力の、すなわち、愛と知恵の結婚である。人間が意志し、考えること、またここから結論し、そして意図することすべてのものの中に、その結婚が存在する。この結婚は結果の中に入り、また結果を生ずる、しかし、つくっている中で、その時、同時に存在するものが継続するものを生ずるので、それら二つは区別されたものに見える。例えば、人間が、食物、着物、住まい、仕事または働き、交わりを意志し、考える時、前もって同時に意志し、考えるあるいは結論し、意図する。それらが結果の中に定まる時、あるものが他のものの後に続く、しかしそれでも、絶えず意志と思考の中で一つになっている。これらの結果の中で、役立ちは、愛と善に属し、役立ちのための手段は、理解力と真理に属する。これらの普遍的な真理を特別な例によって、何が愛の善に関係し、また何が知恵の真理に関係するか、またどのように原因の中で関係し、またどのように結果の中で関係するか、ただ明確に知覚するだけで、だれもが確信することができる。