(1) 原文
Quod in spirituum coelo, conspiratio me suffocandi facta, et quid videatur significare
458. Quum in lectum dormiturus irem, praedicebatur, quod conspirarent spiritus quidam contra me, animo me interimendi, sed quia securus eram{1}, id nihil curans, sicut alias eorum minas, indormiebam, in nocte circiter post mediam expergefactus sensi, quod non respirarem ex me, sed, ut credebam, ex{2} coelo, quod manifeste percipiebam, sic ut respiratio non esset mea, dicebatur tunc mihi clare, quod spirituum coelum totum conspiraverit contra me, animo me suffocandi, [et]{3} statim dum conatus suos efficere vellent, quod tunc respiratio coelestis existeret, et sic a conatu suo desistere debebant; dicebatur quod totum coelum spirituum esset, (quinam iis praeerant, etiam nominati sunt, sed eos nominare non licet, exceptis duobus, qui repraesentabant charitatem, et fructus charitatis, qui quidem{4} aderant, sed non consentiebant), sed usque quia putabant totum coelum spirituum ab eorum partibus esse-quia{5} eos, qui veniebant, in partes suas alliciebant, dicendo, quod admitti in coelum nequirent, quos intromittere se posse dicebant, nisi ego prius necatus essem-inde{6} facta conspiratio, quae in irritum cessit, bini isti qui repraesentabant charitatem et fructum charitatis, recedebant, et quidem ad dextram, illud factum est ad sinistram; sed dum poenam conspirantes luerent, tunc abacti sunt ii, praeter duces eorum, et male tractate, remanentibus ex mandato coelorum, ducibus; quo significari mihi videbatur, quod interiora doctrinae hodie receptae ita conspirarent contra intimiora, ac intima, quibus nullam fidem adhibere voluerint, sed quod Deus Messia sustineat vitam intimiorum ac intimorum, quae significatur per respirationem{7} a coelo in me continuatam, nequaquam a me, sed a coelis, proinde a Deo Messia, Qui Solus{8} est Coeli. Postea antesignanus eorum, sicut videbatur, tametsi is praesens non esse putabatur, tentabat intrare mei corpori viscera, et penetrare ad cor, quod per phantasias adhuc se putat possidere, ut sic intimiora infestet, seu ut dixit, cum iis scortari vellet. 1748, die 8 Jan.
@1 sic J.F.l. Tafel; ms. erat
@2 ms. credebam ex
@3 pro et forte deletum in ms.
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. quidam
@5 ms. esse, quia
@6 ms. esset (sic!); inde〔essem に訂正したが、原文と異なるので「!」で強調している〕
@7 ms. respiratione
@8 ms. sol Sulus
☆この段落は標題の後半を含めて交差線で抹消されています。
459. Cum in intimiora corporis admittebatur, in statum quendam{1} coelestem missus sum, sic ut non repellere eos hospites, minus vindicare injuriam mihi factam vellem, quod etiam intellexit, dicens, quod hoc pacificum esset, sed usque velut ratione suâ orbatus, usque vindictam spirans, conatus suos perficere usque instabat, et adhuc instat.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quondam vel quandam
☆この段落は交差線で抹消されています。
(2) 直訳
Quod in spirituum coelo, conspiratio me suffocandi facta, 霊たちの天界の中で私を窒息させようとする陰謀が行なわれたこと、
et quid videatur significare また何を意味することが見られるか(思える)
458. Quum in lectum dormiturus irem, praedicebatur, quod conspirarent spiritus quidam contra me, animo me interimendi, 私が床の中で眠りに入ろうとしていたとき、予言された、ある霊たちが私に対して共謀していること、私を殺そうとするつもりで、
sed quia securus eram{1}, id nihil curans, sicut alias eorum minas, indormiebam, しかし、私は心配でなかった(確信していた)ので、そのことを何も気にかけないで、彼らの他のおどしのように、私は寝入った、
in nocte circiter post mediam expergefactus sensi, quod non respirarem ex me, およそ真ん中の後の夜の中で、私は目覚めを感じた、私から呼吸がないこと、
sed, ut credebam, ex{2} coelo, quod manifeste percipiebam, sic ut respiratio non esset mea, しかし、私が信じるように、天界から、そのことを私ははっきりと知覚した、そのように呼吸が私のものでなかった、
dicebatur tunc mihi clare, quod spirituum coelum totum conspiraverit contra me, animo me suffocandi, [et]{3} statim dum conatus suos efficere vellent, その時、私にはっきりと言われた、霊たちの全天界が私に対して共謀したこと、私を窒息させるつもりで、〔また〕直ちに自分たちの試み(努力)を実行することを欲した時、
quod tunc respiratio coelestis existeret, et sic a conatu suo desistere debebant; その時、天界の呼吸が起こった、また自分たちの試み(努力)からやめる(断念する)ことにした。
dicebatur quod totum coelum spirituum esset, 言われた、霊たちの全天界であったこと、
(quinam iis praeerant, etiam nominati sunt, sed eos nominare non licet, exceptis duobus, (だれかが彼らに(を)支配した、さらにまた名前が挙げられた、しかし、名前を挙げることは許されていない、ふたりを除いて(excipio)、
qui repraesentabant charitatem, et fructus charitatis, qui quidem{4} aderant, sed non consentiebant), その者は仁愛を表象した、また仁愛の実を、確かに、その者は居合わせた、しかし、同意しなかった)、
sed usque quia putabant totum coelum spirituum ab eorum partibus esse- しかしそれでも、彼らは霊たちの全天界を彼らの側からであることを思っていたからである――
quia{5} eos, qui veniebant, in partes suas alliciebant, dicendo, quod admitti in coelum nequirent, quos intromittere se posse dicebant, nisi ego prius necatus essem- なぜなら、彼らを、その者はやって来た、自分の側の中に引き寄せたからである、言って、天界の中へ入れられることができないこと、その者を自分たちに入れることができることを言った、私が以前に死んでいないなら――
inde{6} facta conspiratio, quae in irritum cessit, ここから陰謀が行なわれた、それはむだの中に終わった、
bini isti qui repraesentabant charitatem et fructum charitatis, recedebant, et quidem ad dextram, それらのふたりは、その者は仁愛を表象した、また仁愛の実を、去った、実際に右へ、
illud factum est ad sinistram; そのことは左へ(=で)行なわれた。
sed dum poenam conspirantes luerent, tunc abacti sunt ii, praeter duces eorum, et male tractate, remanentibus ex mandato coelorum, ducibus; しかし、共謀者たちが罰を受けているとき、その時、彼らは追い払われた、彼らは、彼らの指導者を除いて、また悪く扱われて、天界の命令から残っている者たちに、指導者たちに。
quo significari mihi videbatur, quod interiora doctrinae hodie receptae ita conspirarent contra intimiora, ac intima, quibus nullam fidem adhibere voluerint, そのことから意味されることが私に見られた、今日の受け入れられた教えの内的なものが、さらに内的なものに、そして最内部のものに対して共謀していること、それらで何も信仰を適用することを欲しない、
sed quod Deus Messia sustineat vitam intimiorum ac intimorum, しかし、神メシアは内的な〔さらに最内部の〕そして最内部のいのちを維持すること、
quae significatur per respirationem{7} a coelo in me continuatam, nequaquam a me, sed a coelis, proinde a Deo Messia, Qui Solus{8} est Coeli. それらが、天界から私の中に続けられた呼吸によって意味される、決して私からでなく、しかし、天界から、それゆえに神メシアから、その方だけが天界である。
Postea antesignanus eorum, sicut videbatur, tametsi is praesens non esse putabatur, tentabat intrare mei corpori viscera, et penetrare ad cor, その後、彼らの指導者が、そのように見られる、それでも彼らに居合わすことがないと思われている、私の身体の内臓に入ることを試みた、また心臓まで(内部に)届くこと、
quod per phantasias adhuc se putat possidere, ut sic intimiora infestet, seu ut dixit, cum iis scortari vellet. そのことを幻想によって依然として思いのままにする(所有する)ことを自分自身に思っている、そのようにさらに内的なものを悩ますように、すなわち、言われたように、それらと淫行することを欲する。
1748, die 8 Jan. 1748年1月8日に。
459. Cum in intimiora corporis admittebatur, in statum quendam{1} coelestem missus sum, 〔彼が私の〕身体のさらに内部の中に入れられたとき、私はある種の天界の状態の中に送られた(入れられた)、
sic ut non repellere eos hospites, minus vindicare injuriam mihi factam vellem, 彼を訪問者を追い払うことがないような、まして私に行なわれた危害を私が復讐すること欲しない、
quod etiam intellexit, dicens, quod hoc pacificum esset, さらにまた彼が理解したこと、言って、これが平和な(穏やかな)ものであったこと、
sed usque velut ratione sua orbatus, usque vindictam spirans, conatus suos perficere usque instabat, et adhuc instat. しかしそれでも、あたかも自分の理性を奪われたかのように、それでも復讐をしたがる、自分の試み(努力)をなし遂げることをそれでも(やはり)主張した(固執した)、また依然として主張(固執)している。