原典講読『啓示された黙示録』 937

(1) 原文

937. [Vers. 3.] ” Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi,” significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti.-Per “ullum devotum non erit ibi” significatur quod non aliquod malum aut falsum ex malo, quod separat Dominum, in Nova Hierosolyma erit; et quia malum et falsum non datur nisi in recipiente qui est homo, significatur quod non aliqui separati a Domino ibi erunt; per “devotum” in Verbo intelligitur omne id malum et falsum quod separat et avertit hominem a Domino, tunc enim ille homo fit diabolus et satanas: per quod “Thronus Dei et Agni in illa erit,” significatur quod Ipse Dominus in illa Ecclesia regnaturus sit, per “Thronum” enim hic significatur Regnum, et Regnum Domini est ubi Ipse Solus colitur: per quod “servi Ipsius ministrabunt Ipsi” significatur quod qui in veris per Verbum a Domino sunt, erunt cum Ipso et facient mandata Ipsius, quia conjuncti; quod per “servos Domini” significentur qui in veris ab Ipso sunt, videatur supra (n. 3, 380), et per “ministros” qui in bono ab Ipso sunt (n. 128); inde per “servos qui ministrabunt Ipsi” significantur qui in veris ex bono per Verbum a Domino sunt, et faciunt mandata Ipsius.

[2] Quia Ecclesia hodie non scit quod conjunctio cum Domino faciat Caelum, et quod conjunctio fiat per agnitionem quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius, ideo de his aliquid dicetur:― Qui de his non aliquid scit, potest dicere, Quid conjunctio; quomodo agnitio et vita potest facere conjunctionem; quid his opus est; potest ne salvari unusquisque ex sola misericordia; quid opus alio salvationis medio quam sola Fide; estne Deus misericors et omnipotens. At sciat quod in mundo spirituali cognitio et agnitio faciant omnem praesentiam, et quod affectio quae est amoris faciat omnem conjunctionem; spatia enim ibi non aliud sunt quam apparentiae secundum similitudinem animorum, hoc est, affectionum et inde cogitationum; quare cum aliquis cognoscit alterum vel ex fama, vel ex commercio cum illo, vel ex conversatione, vel ex affinitate, dum ex idea cognitionis istius de illo cogitat, sistitur ille praesens, tametsi procul foret ad mille stadia ad apparentiam; et si aliquis alterum quem cognoscit etiam amat, habitat cum illo in una societate, et si intime amat in una domo. Hic status est omnium in toto mundo spirituali; et ille status omnium trahit originem ex eo, quod Dominus unicuivis sit praesens secundum Fidem, et conjunctus secundum Amorem. Fides et inde praesentia Domini datur per cognitiones veritatum ex Verbo, imprimis de Ipso Domino ibi. Amor autem et inde conjunctio datur per vitam secundum praecepta Ipsius; nam dicit Dominus,

 

Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; et amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24).

 

[3] Sed quomodo hoc fit, etiam dicetur:― Dominus amat unumquemvis, et vult conjungi illis; sed non potest conjungi quamdiu homo in jucundo mali est, prout in jucundo odendi et vindicandi, in jucundo adulterandi et scortandi, in jucundo depraedandi seu furandi sub aliqua specie, in jucundo blasphemandi et mentiendi, inque concupiscentiis amoris sui et mundi; omnis enim qui in illis est, in consortio est cum diabolis qui in Inferno sunt. Dominus quidem amat illos etiam ibi, sed non potest conjungi illis, nisi removeantur jucunda malorum istorum; et ea non possunt removeri a Domino, nisi homo exploret se, ut sciat sua mala, agnoscat et confiteatur illa coram Domino, ac velit desistere ab illis, et sic paenitentiam agere. Hoc faciet homo sicut a se, quia non sentit quod faciat aliquid a Domino; et hoc datum est homini, quia conjunctio, ut sit conjunctio, erit reciproca hominis cum Domino, et Domini cum homine. Quantum itaque sic removentur mala cum illorum jucundis, tantum intrat amor Domini, qui, ut dictum, est universalis erga omnes, et tunc abducitur homo ab Inferno, ac inducitur in Caelum. Hoc faciet homo in mundo; nam qualis homo est in mundo quoad spiritum, talis manet in aeternum, cum sola differentia, quod status ejus fiat perfectior, si bene vixit, quia tunc non est circumvelatus materiali corpore, sed vivit spiritualis in spirituali corpore.

 

(2) 直訳

937. [Vers. 3.] ” Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi,” significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti.- 927(第3節)「またそこに呪いは何もない。神と小羊の王座があり、その方のしもべたちがその方に仕える」は、教会の中に、それは新しいエルサレム、主から分離された何らかの者がいないであろうことを意味する、主ご自身がそこに支配するであろうからである、また彼らは、その者はみことばを通してその方からの真理の中にいる、またその方の命令を行なう、その方とともにいることになる、結合されたので――

Per “ullum devotum non erit ibi” significatur quod non aliquod malum aut falsum ex malo, quod separat Dominum, in Nova Hierosolyma erit; 「そこに呪いは何もない」によって、何らかの悪または悪からの虚偽は、それは主を分離する、新しいエルサレムの中に、ないであろうことが意味される。

et quia malum et falsum non datur nisi in recipiente qui est homo, significatur quod non aliqui separati a Domino ibi erunt; また、悪と虚偽は受け入れるものの中でないなら存在しないので、それは人間である、主から分離されただれかがそこにいないであろうことが意味される。

per “devotum” in Verbo intelligitur omne id malum et falsum quod separat et avertit hominem a Domino, tunc enim ille homo fit diabolus et satanas: みことばの中の「呪い」によって、その悪と虚偽(の)すべてのものが意味される、それは人間を主から分離する、また背かせる、というのは、その時、その人間は悪魔とサタンになるから。

per quod “Thronus Dei et Agni in illa erit,” significatur quod Ipse Dominus in illa Ecclesia regnaturus sit, per “Thronum” enim hic significatur Regnum, et Regnum Domini est ubi Ipse Solus colitur: 「神と小羊の王座があるであろう」ことによって、主ご自身がその教会の中で支配することになることが意味される、というのは、「王座」によって、ここに王国が意味されるから、また主の王国はそこにその方だけが礼拝される〔ところ〕である。

per quod “servi Ipsius ministrabunt Ipsi” significatur quod qui in veris per Verbum a Domino sunt, erunt cum Ipso et facient mandata Ipsius, quia conjuncti; 「その方のしもべたちがその方に仕えるであろう」ことによって、主からみことばを通して真理の中にいる者が、その方とともにいるであろうことが意味される、またその方の命令を行なう、結合されているので。

quod per “servos Domini” significentur qui in veris ab Ipso sunt, videatur supra (n. 3, 380), et per “ministros” qui in bono ab Ipso sunt (n. 128); 「主のしもべ」によって、その方から真理の中にいる者が意味されることは、上に見られる(3, 380番)、また「仕える者たち」によって、その方から善の中にいる者が(128番)。

inde per “servos qui ministrabunt Ipsi” significantur qui in veris ex bono per Verbum a Domino sunt, et faciunt mandata Ipsius. ここから、「しもべたちその者はその方に仕える」によって、主からみことばを通して善からの真理の中にいる者が意味される、またその方の命令を行なう。

[2] Quia Ecclesia hodie non scit quod conjunctio cum Domino faciat Caelum, et quod conjunctio fiat per agnitionem quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius, ideo de his aliquid dicetur:― [2] 今日の教会は知らないので、主との結合が天界をつくること、また結合は認知によって生じること、その方が天地の神であること、また同時にその方の戒めにしたがった生活によって、それゆえ、これらについて何らかのものをが言われる(未来)――

Qui de his non aliquid scit, potest dicere, Quid conjunctio; これらについて何らかのものを知らない者は、言うことができる、「何が結合か?

quomodo agnitio et vita potest facere conjunctionem; どのように、認知と生活が結合をつくることができるのか?

quid his opus est; 何がこれらに必要とされる☆のか?

☆ opus est で「必要とされる」という意味です(非人称構文)。

potest ne salvari unusquisque ex sola misericordia; それぞれの者が慈悲のみから救われることができないか?

quid opus alio salvationis medio quam sola Fide; 何が必要か、信仰のみ以外に、他の救いの手段が?

estne Deus misericors et omnipotens. 神は慈悲深い、また全能でないのか?

At sciat quod in mundo spirituali cognitio et agnitio faciant omnem praesentiam, et quod affectio quae est amoris faciat omnem conjunctionem; しかし、知らなければならない、霊界の中で知識と認知がすべての臨在をつくること、また情愛が、それは愛のものである、すべての結合をつくること。

spatia enim ibi non aliud sunt quam apparentiae secundum similitudinem animorum, hoc est, affectionum et inde cogitationum; というのは、そこに空間はアニムス(心)の似ていることしたがった外観以外の他のものではないから、すなわち、情愛とここからの思考。

quare cum aliquis cognoscit alterum vel ex fama, vel ex commercio cum illo, vel ex conversatione, vel ex affinitate, dum ex idea cognitionis istius de illo cogitat, sistitur ille praesens, tametsi procul foret ad mille stadia ad apparentiam; それゆえ、ある者が他の者を知るとき、あるいはうわさから、あるいは彼との交際から、あるいは社交から、あるいは親族関係(親近感)から、その知識の観念から彼について考えている時、彼の臨在(現在)が見せられる、たとえ遠くにいたにしても、外観へ(向けて)千スタディオンまで〔も〕。

et si aliquis alterum quem cognoscit etiam amat, habitat cum illo in una societate, et si intime amat in una domo. また、もしある者が他の者を、その者を知っている、さらにまた愛するなら、彼と一つの社会の中に住む、またもし深く愛するなら、一つの家の中に。

Hic status est omnium in toto mundo spirituali; これが、全霊界の中のすべての者の状態である。

et ille status omnium trahit originem ex eo, quod Dominus unicuivis sit praesens secundum Fidem, et conjunctus secundum Amorem. またそのすべての状態は起源をそのことから得ている、主がそれぞれの者に信仰にしたがって臨在すること、また愛にしたがって結合する。

Fides et inde praesentia Domini datur per cognitiones veritatum ex Verbo, imprimis de Ipso Domino ibi.信仰とここからの主の臨在は、みことばからの〝真理〟の認知によって与えられる(存在する)、特にそこに主ご自身について。

Amor autem et inde conjunctio datur per vitam secundum praecepta Ipsius; けれども、愛とここからの結合は、その方の戒めにしたがって生活によって与えられる(存在する)。

nam dicit Dominus, なぜなら、主は言う、

Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; わたしの戒めを持つ、またそれを行なう者は、彼である、その者はわたしを愛する。

et amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24). また、わたしは彼を愛する、また彼のもとに住まいをつくる」(ヨハネ14:21-24)。

[3] Sed quomodo hoc fit, etiam dicetur:― [3] しかし、どのようにこのことが生じるか、さらにまた言われる――

Dominus amat unumquemvis, et vult conjungi illis; 主はそれぞれの者を愛する、また彼らと結合されることを欲する。

sed non potest conjungi quamdiu homo in jucundo mali est, prout in jucundo odendi et vindicandi, in jucundo adulterandi et scortandi, in jucundo depraedandi seu furandi sub aliqua specie, in jucundo blasphemandi et mentiendi, inque concupiscentiis amoris sui et mundi; しかし、結合されることができない、人間が悪の快さの中にいるかぎり、例えば、憎むまた復讐する快さの中に、姦淫するまた淫行する快さの中に、何らかの姿の下に略奪するまたは盗む快さの中に、冒涜するまた偽る快さの中に、そして自己愛と世俗愛の欲望の中に。

omnis enim qui in illis est, in consortio est cum diabolis qui in Inferno sunt. というのは、すべての者は、その者はそれらの中にいる、悪魔との交わりの中にいるから、その者は地獄の中にいる。

Dominus quidem amat illos etiam ibi, sed non potest conjungi illis, nisi removeantur jucunda malorum istorum; 確かに、主はそこにもまた彼らを愛する、しかし、彼らと結合されることができない、それらの悪の快さが遠ざけられないなら。

et ea non possunt removeri a Domino, nisi homo exploret se, ut sciat sua mala, agnoscat et confiteatur illa coram Domino, ac velit desistere ab illis, et sic paenitentiam agere. また、それらは主により遠ざけられることができない、人間が自分自身を調べないなら、自分の悪を知るために、主の前にそれらを認める、また告白する、そしてそれらから離れることを欲する、またこのように悔い改めを行なうこと。

Hoc faciet homo sicut a se, quia non sentit quod faciat aliquid a Domino; このことを人間は自分自身からのように行なわなければならない、何かを主から行なっていることを感じないからである。

et hoc datum est homini, quia conjunctio, ut sit conjunctio, erit reciproca hominis cum Domino, et Domini cum homine. また、このことは人間に与えられている、結合が、結合があるために、人間に主との交互のものとなる〔ために〕、また主に、人間との。

Quantum itaque sic removentur mala cum illorum jucundis, tantum intrat amor Domini, qui, ut dictum, est universalis erga omnes, et tunc abducitur homo ab Inferno, ac inducitur in Caelum. そこで、どれだけこのように悪がそれらの快さとともに遠ざけられるか〔によって〕、それだけ主の愛が入ってくる、それは、言われたように、すべての者に対する普遍的なものである、また、その時、人間は地獄から導き出される、そして、天界の中に導き入れられる。

Hoc faciet homo in mundo; このことを人間は世の中で行なわなければならない。

nam qualis homo est in mundo quoad spiritum, talis manet in aeternum, cum sola differentia, quod status ejus fiat perfectior, si bene vixit, quia tunc non est circumvelatus materiali corpore, sed vivit spiritualis in spirituali corpore. なぜなら、人間が世の中で霊に関して、どのようであるか〔によって〕、そのように永遠にとどまるからである、単に相違とともに、彼の状態がさらに完全になる、もし善く生きたなら、その時、物質的な身体でまわりをおおわれていないからである、しかし、霊的な身体で霊的なものが生きる。

 

(3) 訳文

 927(第3節)「またそこに呪いは何もない。神と小羊の王座があり、その方のしもべたちがその方に仕える」は、新しいエルサレムである教会の中に、主から分離された何らかの者がいないであろうことを意味する、主ご自身がそこで支配し、また彼らは、その者はみことばを通してその方からの真理の中にいる、またその方の命令を行なう者は、結合されたので、その方とともにいることになるからである。

 「そこに呪いは何もない」によって、主を分離する何らかの悪または悪からの虚偽は、新しいエルサレムの中にないであろうことが意味される。また、悪と虚偽は、人間である受け入れるものの中でないなら存在しないので、主から分離されただれかがそこにいないであろうことが意味される。みことばの中の「呪い」によって、人間を主から分離し、背かせるその悪と虚偽のすべてのものが意味される、というのは、その時、その人間は悪魔とサタンになるから。「神と小羊の王座があるであろう」ことによって、主ご自身がその教会の中で支配することになることが意味される、というのは、「王座」によって、ここに王国が意味されるから、主の王国はそこにその方だけが礼拝されるところである。「その方のしもべたちがその方に仕えるであろう」ことによって、主からみことばを通して真理の中にいる者が、その方とともにいる、また結合されているので、その方の命令を行なうことが意味される。「主のしもべ」によって、その方から真理の中にいる者が意味されることは、前に見られる(3, 380番)、また「仕える者たち」によって、その方から善の中にいる者が(128番)。ここから、「しもべたちその者はその方に仕える」によって、主からみことばを通して善からの真理の中にいる者が、またその方の命令を行なう者が意味される。

 [2] 今日の教会は、主との結合が天界をつくること、また結合はその方が天地の神であることの認知によって、また同時にその方の戒めにしたがった生活によって生じることを知らないので、それゆえ、これらについて何らかのものをが言わなければれならない――

 これらについて何らかのものを知らない者は、言うことができる、「何が結合か? 認知と生活が、どのように結合をつくることができるのか? これらに何が必要とされるのか? だれもが慈悲のみから救われることができないか? 信仰のみ以外に、他の救いの何の手段が必要か? 神は慈悲深く、全能でないのか?」

 しかし、霊界の中で、知識と認知がすべての臨在をつくること、また愛のものである情愛が、すべての結合をつくることを知らなければならない。というのは、そこの空間はmアニムス(心)の、すなわち、情愛とここからの思考の似ていることしたがった外観でしかないから。それゆえ、ある者が他の者を、あるいはうわさから、あるいは彼との交際から、あるいは社交から、あるいは親族関係(親近感)から知るとき、その知識の観念から彼について考えている時、たとえ、外観からは千スタディオンも遠くにいるにしても、彼の臨在(居合わせること)が見せられる。また、もしある者が、他の者を知っている、さらにまた愛するなら、彼と一つの社会の中に、またもし深く愛するなら、一つの家の中に住む。

 これが、全霊界の中のすべての者の状態である。またそのすべての状態は起源を、主がそれぞれの者に信仰にしたがって臨在し、愛にしたがって結合することから得ている。

信仰とここからの主の臨在は、みことばからの〝真理〟の、特にそこに主ご自身についての認知によって与えられる。

 けれども、愛とここからの結合は、その方の戒めにしたがって生活によって与えられる。なぜなら、主は言われているからである、

 

 わたしの戒めを持ち、それを行なう者は、わたしを愛する者である。わたしは彼を愛し、彼のもとに住まいをつくる」(ヨハネ14:21-24)。

 

 [3] しかし、どのようにこのことが生じるか、さらにまた言われなかればならない――

 主はだれをも愛し、彼らと結合されることを欲されている。しかし、人間が悪の快さの中に、例えば、憎むまた復讐する快さの中に、姦淫するまた淫行する快さの中に、何らかの姿の下に略奪するまたは盗む快さの中に、冒涜するまた偽る快さの中に、そして自己愛と世俗愛の欲望の中にいるかぎり、結合されることができない。というのは、それらの中にいるすべての者は、地獄の中にいる悪魔との交わりの中にいるから。

 確かに、主はそこでもまた彼らを愛する、しかし、それらの悪の快さが遠ざけられないなら、彼らと結合されることができない。また、それらは、人間が、自分の悪を知り、主の前にそれらを認め、告白し、そしてそれらから離れることを、またこのように悔い改めを行なうこと欲して、自分自身を調べないなら、主により遠ざけられることができない。

 このことを人間は自分自身からのように行なわなければならない、主から何かを行なっている、とを感じないからである。また、このことは人間に与えられている、結合が、結合があるために、人間に主との、また主に人間との交互のものとなるためである。

 そこで、どれだけこのように悪がそれらの快さとともに遠ざけられるかによって、それだけ主の愛が入ってくる、それは、言われたように、すべての者に対する普遍的なものであり、また、その時、人間は地獄から導き出され、そして、天界の中に導き入れられる。

 このことを人間は世で行なわなければならない。なぜなら、人間が世で霊に関して、どのようであるか〔によって〕、単に彼の状態がさらに完全になるという相違とともに、そのように永遠にとどまるからである、〔それは〕もし善く生きたなら、その時、物質的な身体でまわりをおおわれていないで、霊的な身体で霊的なものが生きるからである。

原典講読『啓示された黙示録』 938

(1) 原文

938. [Vers. 4.] ” Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum,” significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem.- Quod per “videre Faciem” Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; quare illi angeli vocati sunt “angeli,” et quoque “Jehovah;” fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. [2] At per “videbunt Faciem Ipsius” hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. Quod per “videre Faciem Domini” significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. Per “Nomen Domini in frontibus illorum” significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; per “Nomen Domini” significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (n. 81, 584); et per “frontem” significatur amor (n. 347, 605); et per “scriptum in fronte” significatur amor Domini in illis (n. 729); ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. [3] Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; inde est in communi sermone, ut “habeant Deum jugiter ante oculos.” Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 129-144): et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272).

 

(2) 直訳

938. [Vers. 4.] ” Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum,” significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem.- 938(第4節)「その方の顔を見る、その方の名前が彼らの額の中に〔ある〕」は、彼らが自分自身を主へ向けることを意味する、また主がご自身を彼らに、愛によって結合されているからである――

Quod per “videre Faciem” Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; 神のまた小羊の、すなわち、主の「顔を見ること」によって、その方の顔を見ることが意味されない、だれもその方の顔を見ることができないからである、ご自分の神的真理の中にまたご自分の神的知恵の中にあるような、また生きることは〔できない〕、というのは、天界のまた全霊界の太陽であるから。

nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. なぜなら、その方の顔を見ることは、ご自身の中にあるような、だれかが太陽の中に入るようになるからである、その火から瞬間に焼き尽くされる。

At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; しかし、主はご自分の太陽の外に、ご自分を時々、見るように見せる(~にする)。

sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; しかし、その時、ご自分をおおう、またご自分を彼らの視覚に見せる(~にする)、そのことは天使〔となること〕によって生じる(行なわれる)。

ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; 世の中でもまた行なわれたように、アブラハムの前に、ハガイ、ロト、ギデオン、ヨシュア、また他の者〔の前〕に。

quare illi angeli vocati sunt “angeli,” et quoque “Jehovah;” それゆえ、それらの天使たちは「天使たち」と、そしてまた「エホバ」と呼ばれた。

fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. というのは、彼らの中に遠方からエホバの臨在があったから。

[2] At per “videbunt Faciem Ipsius” hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. [2] しかし、「その方の顔を見るであろう」によって、ここに、そのようにその方の顔を見ることもまた意味されない、しかし、真理を見ることが、それはその方からのみことばの中にある、また、それらによってその方を知ることと認めることが。

Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; というのは、みことばの神的真理が光をつくるからである、それは太陽としての主から発出する、その中に天使たちがいる。

et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. また、光をつくるので、鏡のようである、それらの中に主の顔が見られる。

Quod per “videre Faciem Domini” significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. 「主の顔を見ること」によって、その方へ自分自身を向きを変えることが意味されることが、下に言われる。

Per “Nomen Domini in frontibus illorum” significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; 「彼らの額の中の主の名前」によって、主が彼らを愛する、また彼らをご自分へ向けることが意味される。

per “Nomen Domini” significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (n. 81, 584); 「主の名前」によって、主ご自身が意味される、その方のすべての性質が意味されるからである、それによって知られる、またそれにしたがって礼拝される(81, 584番)。

et per “frontem” significatur amor (n. 347, 605); 「額」によって、愛が意味される(347, 605番)。

et per “scriptum in fronte” significatur amor Domini in illis (n. 729); また「額の中に書かれた」によって、彼らの中の主への愛が意味される(729番)。

ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. これらから、何が正しくそれらのことばによって意味されているか明らかにすることができる。

[3] Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; [3] けれども、彼らが自分自身を主へ向きを変えることが意味されることは、また主ご自身が彼らに、主がすべての者に、その者は愛によってその方に結合されている、額の中で(向かって)眺める(見る)、またこのように彼らをご自身へ向けるからである。

quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; それゆえ、天界の中の天使たちは、他の者に顔を向けない、主と太陽へ以外に、またこのことは彼らの身体のすべての方向転換の中で生じる、それは驚くべきことである。

inde est in communi sermone, ut “habeant Deum jugiter ante oculos.” ここからである、通常の談話の中で、「神を常に目の前に持っている」こと。

Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; 同様のことが人間の霊に生じている、その者は世の中で生きる、また愛によって主に結合されている。

sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 129-144): しかし、主へ顔を〔向きを〕変えること(方向転換)これについて、多くのメモラビリア(注目すべき出来事)が『神的愛と神的知恵について天使の知恵』の中に見られる(129-144番)。

et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272). またロンドンで1758年に出版の『天界と地獄』についての著作の中に(17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272番)。

 

(3) 訳文

938(第4節)「その方の顔を見る、その方の名前が彼らの額の中に〔ある〕」は、愛によって結合されているので、彼らは自分自身を主へ向け、主はご自身を彼らに向けられることを意味する(938, 939番)。

 神の、小羊の、すなわち、主の「顔を見ること」によって、その方の顔を見ることが意味されない、というのは、だれも、ご自分の神的真理の中にまたご自分の神的知恵の中にあるような、その方の顔を見て、生きることができないからである、というのは、〔主は〕天界のまた全霊界の太陽であるから。なぜなら、ご自身の中にあるような、その方の顔を見ることは、だれかが太陽の中に入り、その火から瞬間に焼き尽くされるようになるからである。

 しかし、主はご自分の太陽の外に、ご自分を時々、見られるにする。しかし、その時、ご自分をおおって、ご自分を彼らの視覚に見せ、そのことは天使〔となること〕によって行なわれる。世でもまた、アブラハム、ハガイ、ロト、ギデオン、ヨシュア、また他の者の前に行なわれたように。それゆえ、それらの天使たちは、「天使たち」そしてまた「エホバ」と呼ばれた。というのは、彼らによって遠方にエホバの臨在があったから。

 [2] しかし、「その方の顔を見るであろう」によって、ここに、そのようにその方の顔を見ることは意味されない、しかし、その方からのみことばの中にある真理を見ることが、また、それらによってその方を知ることと認めることが意味される。

 というのは、みことばの神的真理が太陽としての主から発出する光をつくり、その中に天使たちがいるからである。また、光をつくるので、鏡のようであり、それらの中に主の顔が見られる。

 「主の顔を見ること」によって、その方へ向きを変えることが意味されることが、後で言われる。

 「彼らの額の中の主の名前」によって、主が彼らを愛し、彼らをご自分へと向けることが意味される。「主の名前」によって、主ご自身が意味される、その方のすべての性質が意味され、それによって知られ、またそれにしたがって礼拝されるからである(81, 584番)。「額」によって、愛が意味される(347, 605番)。また「額の中に書かれた」によって、彼らの中の主への愛が意味される(729番)。これらから、何が正しくそれらのことばによって意味されているか明らかにすることができる。

 [3] けれども、彼らが自分自身を主へ向きを変えることが意味されるのは、また主ご自身が彼らに、主が愛によってご自分に結合されているすべての者に、額に向かけて見る、またこのように彼らをご自身へ向けるからである。それゆえ、天界の中の天使たちは、顔を主と太陽へ以外に他の者に向けない、またこのことは彼らの身体のすべての方向転換の中で生じ、これは驚くべきことである。通常の談話の中で、「神を常に目の前に持っている」ことは、ここからである。

 同様のことが世で生き、愛によって主に結合されている人間の霊に生じている。しかし、主へ顔〔に向きを〕を変えるこのことについて、多くのメモラビリア(注目すべき出来事)が『神の愛と知恵』の中に(129-144番)、またロンドンで1758年に出版の著作『天界と地獄』の中に(17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272番)、見られる。

原典講読『啓示された黙示録』 939(原文と直訳)

(1) 原文

939. Quod per “videre Facies Domini” non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:

 

“Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae” (Esaj. i. 11, 12);

“Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero” (Psalm. xxvii. 8):

“Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; veniemus ante Facies Ipsius in confessione” (Psalm. xcv. 1. 2);

“Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius” (Psalm. xlii. 3, 6 [B.A. 2, 5]);

“Non videbuntur Facies Meae vacue” (Exod. xxiii. 15);

“Venire ad deprecandum Facies Jehovae” (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9);

“Illumina Facies Tuas super servum Tuum” (Psalm. xxxi. 17 [B.A. 16]);

“Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah” (Psalm. iv. 7 [B.A. 6]);

“Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 [B.A. 15]):

“Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur” (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 [B.A. 3, 7, 9]);

“Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis” (Psalm. lxvii. 2 [B.A. 1]);

“Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem” (Num. vi.{3} 24-26):

“Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum” (Psalm. xxxi. 21 [B.A. 20]);

“Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum” (Psalm. xc. 8);

Locutus Jehovah ad Mosem, “Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc” (Exod. xxxiii. 14, 15):

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt “Panes Facierum” (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7).

 

[2] Saepius etiam dicitur, quod “Jehovah occultaverit,” tum quod “averterit facies;” ut in his:

 

“Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis” (Jer. xxxiii. 5{6};Ezech. vii. 22);

“Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis” (Esaj. lix. 2);

“Facies Jehovae non addet respicere illos” (Thren. iv. 16):

“Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua” (Mich. iii. 4);

“Abscondisti Facies Tuas” (Psalm. xxx. 8 [B.A. 7]; Psalm. xliv. 25, [B.A. 24]; Psalm. civ. 29);

“Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt” (Deutr. xxxi. 17, 18).

(Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 [B.A. 1]: Psalm. xxii. 25 [B.A. 24]; Psalm. [xxvii.] 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} [B.A. 17]; Psalm. lxxxviii. 15 [B.A. 14]; Psalm. cii. 3 [B.A. 2]; Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.)

 

[3] In opposito sensu per “facies Jehovae” significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:

 

“Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum” (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11);

“Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum” (Ezech. xiv. 7, 8);

“Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos” (Ezech. xv. 7);

“Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam” (Levit. xvii. 10);

“Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt” (Psalm. lxxx. 17 [B.A. 16]);

“Facies Jehovae contra facientes malum” (Psalm. xxxiv. 17 [B.A. 16]);

“Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram” (Exod. xxiii. 20, 21);

“Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis” (Num. x.{9} 35);

“Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra” (Apoc. xx. 11).

 

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:

 

Dixit Jehovah ad Mosen “Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet” (Exod. xxxiii. 18-23).

 

 Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genes. xxxii. 31 [B.A. 30]; Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi.

@1 nostrae pro “meae” @2 Tuas pro “suas” @3 vi. pro “xxvi.” @4 eos pro “nos” @5 xxv. pro “xx.” @6 5 pro “1” @7 18 pro “19” @8 Jerem. pro “Esaj.” @9 x. pro “ix.” @10 23 pro “29”

 

(2) 直訳

939. Quod per “videre Facies Domini” non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; 939.「主の顔を見ること」によって、その方の顔を見ることが意味されないこと、しかしその方を知ることと認めること、その方の神的な属性に関してどんなものであるか、それらは多くのものである。

et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis: また、彼らは、その者はその方と愛によって結合している、その方を知る、またこのようにその方の顔を見ること〔が意味される〕、]続く箇所から明らかにすることができる――

“Quid Mihi multitudo sacrificiorum; 「いけにえの多数は、わたしにとって何か。

quando veneritis ad videndum Facies Jehovae” (Esaj. i. 11, 12); あなたがたが、エホバの顔を見るためにやって来る時」(イザヤ1:11, 12)。

“Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; 「言った、私の心は、わたしの顔を求めよ。

Facies Tuas, Jehovah, quaero” (Psalm. xxvii. 8): あなたの顔を、エホバよ、私は求める」(詩篇27:8)。

“Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; 「私たちは私たちの救いの岩を歓呼しょう。

veniemus ante Facies Ipsius in confessione” (Psalm. xcv. 1. 2); 私たちはその方の顔の前に告白の中にやって来よう」(詩篇95:1, 2)。

“Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; 「私の霊魂は生ける神を渇望する、いつ私がやって来るのか、私が神の顔で(を)見る(未来)ために。

adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius” (Psalm. xlii. 3, 6 [B.A. 2, 5]); 今でも(依然として)私はその方を告白する、あなたの顔の救いを」(詩篇42:2, 5)。

“Non videbuntur Facies Meae vacue” (Exod. xxiii. 15); 「手ぶらで(〔捧げ物を〕何も持たないで)わたしの顔が見られてはならない」(出エジプト記23:15)。

“Venire ad deprecandum Facies Jehovae” (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9); 「エホバの顔をなだめるためにやって来い」(ゼカリヤ8:21, 22、マラキ1:9)。

“Illumina Facies Tuas super servum Tuum” (Psalm. xxxi. 17 [B.A. 16]); 「あなたの顔をあなたのしもべの上に照らせ」(詩篇31:16)。

“Quis ostendit nobis bonum: 「だれが、私たちに善を示すのか。

tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah” (Psalm. iv. 7 [B.A. 6]); 私たちの上にあなたの顔の光を上げよ、エホバよ」(詩篇4:7)。

“Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 [B.A. 15]): 「エホバよ、あなたの顔の光の中を、彼らは歩くであろう」(詩篇89:15)。

“Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur” (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 [B.A. 3, 7, 9]); 「神よ、光り輝くことをせよ、あなたの顔☆を、私たちが救われるために」(詩篇83:3, 7, 9)。

☆ 珍しくここにミスプリがありました。初版ではもちろん「Facies」です。

“Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis” (Psalm. lxvii. 2 [B.A. 1]); 「神が、私たちに哀れみを示す(接続)、また私たちを祝福する(接続)、私たちに、ご自分の顔を光り輝かす(接続)」(詩篇67:1)。

“Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem” (Num. vi.{3} 24-26): 「エホバがあなたに祝福する、また、あなたを守る、エホバがご自分の顔をあなたの上に照らす、またあなたに哀れみを示す、エホバがご自分の顔をあなたの上に上げる、またあなたに平和を与える(すべて未来形)」(民数記6:24-26)。

☆ これは、ジェネラルチャーチの礼拝での最後の祝祷です。

“Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum” (Psalm. xxxi. 21 [B.A. 20]); 「あなたは彼らをあなたの顔の隠れ場の中に隠す」(詩篇31:20)。

“Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum” (Psalm. xc. 8); 「あなたは、私たちの隠されたものをあなたの顔の光の中に置いた」(詩篇90:8)。

Locutus Jehovah ad Mosem, “Facies Meae ibunt; エホバはモーセに話した、「わたしの顔が行くであろう。

dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc” (Exod. xxxiii. 14, 15): モーセは言った、もし、あなたの顔が行かないなら、ここから私たちを降ることをあなたはしないように」(出エジプト記22:14, 15)。

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt “Panes Facierum” (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7). 幕屋の中の机の上のパンは「顔のパン」と言われた(出エジプト記25:30、民数記4:7)。

[2] Saepius etiam dicitur, quod “Jehovah occultaverit,” tum quod “averterit facies;” [2] さらにまた、しばしば言われた「エホバは〔顔を〕隠した」こと、なおまた「顔を背けた」こと。

ut in his: 例えば、これらの中に――

“Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis” (Jer. xxxiii. 5{6};Ezech. vii. 22); 「彼らの悪意のために、わたしはわたしの顔を彼らから隠した」(エレミヤ33:5、エゼキエル7:22)。

“Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis” (Esaj. lix. 2); 「あなたがたの罪があなたがたから神の顔を隠した」(イザヤ59:2)。

“Facies Jehovae non addet respicere illos” (Thren. iv. 16): 「エホバの顔は彼らを振り返って見ることを繰り返さなかった」(哀歌4:16)。

“Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua” (Mich. iii. 4); 「エホバはご自分の顔を隠すであろう、~のように、悪がその働きを戻す」(ミカ3:4)。

“Abscondisti Facies Tuas” (Psalm. xxx. 8 [B.A. 7]; Psalm. xliv. 25, [B.A. 24]; Psalm. civ. 29); 「あなたはあなたの顔を隠した」(詩篇30:7、詩篇44:24、詩篇104:29)。

“Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt” (Deutr. xxxi. 17, 18). 「わたしは彼らを見捨てよう、またわたしはわたしの顔を彼らから隠そう、わたしの顔を隠しに隠そう、すべての悪のために、それを彼らが行なった」(申命記31:17, 18)。

(Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 [B.A. 1]: Psalm. xxii. 25 [B.A. 24]; Psalm. [xxvii.] 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} [B.A. 17]; Psalm. lxxxviii. 15 [B.A. 14]; Psalm. cii. 3 [B.A. 2]; Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.) (ほかに他の箇所に、例えば、イザヤ8:17、エゼキエル34:23, 28, 29、詩篇13:1、詩篇22:24、詩篇27:8, 9、詩篇59:17、詩篇88:14、詩篇102:2、詩篇143:7、申命記32:20)。

[3] In opposito sensu per “facies Jehovae” significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; [3] 正反対の意味の中で「エホバの顔」によって、怒りと離反が意味される、理由から、悪い人間は主から自分自身を背かせるからである。

et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis: また、人間が自分自身を背かせるとき、彼に、主が自分自身を背かせるように見える、また怒る、これらの箇所から明らかであるように――

“Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum” (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11); 「わたしはわたしの顔をこの都に対して置いた、悪の中で(によって)」(エレミヤ21:10、第44章11)。

“Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum” (Ezech. xiv. 7, 8); 「わたしはわたしの顔をその男の前に置く、またわたしは彼を荒らす」(エゼキエル14:7, 8)。

“Dabo Facies Meas contra illos; 「わたしはわたしの顔を彼らに対して与える。

et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos” (Ezech. xv. 7); また、火が彼らを食い尽す、わたしがわたしの顔を彼らに対して置いたとき」(エゼキエル15:7)。

“Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam” (Levit. xvii. 10); 「どれも血を食べる(未来完了)者は、わたしはわたしの顔をその霊魂に対して与える」(レビ記17:10)。

“Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt” (Psalm. lxxx. 17 [B.A. 16]); 「あなたの顔の叱責により、彼らは滅びた」(詩篇80:16)。

“Facies Jehovae contra facientes malum” (Psalm. xxxiv. 17 [B.A. 16]); 「エホバの顔は悪を行なう者に対抗している」(詩篇34:16)。

“Mitto Angelum coram te; 「わたしは、あなたの前に天使を送る(遣わす)。

caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram” (Exod. xxiii. 20, 21); あなたがたにその顔から警戒せよ、彼はあなたがたのそむきの罪を耐えないからである」(出エジプト記23:20, 21)。

“Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis” (Num. x.{9} 35); 「あなたの敵が追い散らされる(接続)、またあなたの顔の前からあなたの(を)憎む者が逃げ去る(接続)」(民数記10:35)。

“Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra” (Apoc. xx. 11). 「私は王座の上に座られている方を見た、その方の顔から天と地は逃げ去った」(黙示録20:11)。

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his: だれも主を見ることができないこと、本質的に~のようである、上に言われたように、これらから明らかである――

Dixit Jehovah ad Mosen “Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet” (Exod. xxxiii. 18-23). エホバはモーセに言った、「あなたはわたしの顔を見ることができない、人間は、わたしを見るであろう、また生きないであろうからである」(出エジプト記33:18-23)。

Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genes. xxxii. 31 [B.A. 30]; Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi. それでも見られた、また生きたことは、天使を通して〔であった〕からである、「創世記」32:30から明らかである、士師記13:22, 23、また他の箇所に。

@1 nostrae pro “meae” 注1 「meae」の代わりに mostrae

@2 Tuas pro “suas” 注2 「suas」の代わりに Tuas

@3 vi. pro “xxvi.”  注3 「xxvi.」の代わりに vi.

@4 eos pro “nos” 注4 「nos」の代わりに eos

@5 xxv. pro “xx.”  注5 「xx.」の代わりに xxv.

@6 5 pro “1” 注6 「1」の代わりに 5

@7 18 pro “19” 注7 「19」の代わりに 18

@8 Jerem. pro “Esaj.“  注8 「Esaj.」の代わりに Jerem.

@9 x. pro “ix.”  注9 「ix.」の代わりに x.

@10 23 pro “29” 注10 「29」の代わりに 23

原典講読『啓示された黙示録』 939(訳文)

(3) 訳文

 939.「主の顔を見ること」によって、その方の顔を見ることが意味されず、その方の神的な属性に関してどんなものであるか、がそれらは多くのものであるが、その方を知ることと認めること、また、その方と愛によって結合している者が、その方を知り、このようにその方の顔を見ることが意味される、このことを続く箇所から明らかにすることができる――

 

 「あなたがたが、エホバの顔を見るためにやって来る時、多くのいけにえは、わたし〔エホバ〕にとって何なのか」(イザヤ1:11, 12)。

 「〔あなたに代わって〕私の心は言った、わたしの顔を求めよ。あなたの顔を、エホバよ、私は求める」(詩篇27:8)。

 「私たちは私たちの救いの岩を歓呼しょう。私たちはその方の顔の前に告白にやって来よう」(詩篇95:1, 2)。

 「私の霊魂は生ける神を渇望する、私が神の顔を見るために、いつ私はやって来るのか。今でも、私はその方を、あなたの顔の救いを告白している」(詩篇42:2, 5)。

 「わたしの顔が手ぶらで見られてはならない」(出エジプト記23:15)。

 「エホバの顔をなだめるために、やって来い」(ゼカリヤ8:21, 22、マラキ1:9)。

 「あなたの顔をあなたのしもべの上に照らしてくだい」(詩篇31:16)。

 「だれが、私たちに善を示すのか。私たちの上にあなたの顔の光を上げてください、エホバよ」(詩篇4:7)。

 「エホバよ、彼らは、あなたの顔の光の中を歩くでしょう」(詩篇89:15)。

 「神よ、あなたの顔を光り輝かせてください、私たちが救われるために」(詩篇83:3, 7, 9)。

 「神が、私たちに哀れみを示し、私たちを祝福し、私たちに、ご自分の顔を光り輝かしてくださるように」(詩篇67:1)。

 「エホバがあなたを祝福し、あなたを守りますように。エホバが御顔をあなたに照らし、あなたに哀れみを示しますように。エホバが御顔をあなたに上げ、あなたに平和を与えますように」(民数記6:24-26)。

 「あなたは、彼らをあなたの顔の隠れ場の中に隠される」(詩篇31:20)。

 「あなたは、私たちの隠されたものをあなたの顔の光の中に置かれた」(詩篇90:8)。

 エホバはモーセに話した、「わたしの顔が行くであろう。モーセは言った、もし、あなたの顔が行かないなら、あなたは、ここから私たちが降ることをさせないでください」(出エジプト記22:14, 15)。

 幕屋の中の机の上のパンは「顔のパン」と言われた(出エジプト記25:30、民数記4:7)。

 

 [2] さらにまた、しばしば「エホバは顔を隠した」こと、なおまた「顔を背けた」ことが言われた。例えば、これらの中に――

 

 「彼らの悪意のために、わたしはわたしの顔を彼らから隠した」(エレミヤ33:5、エゼキエル7:22)。

 「あなたがたの罪があなたがたから神の顔を隠した」(イザヤ59:2)。

 「エホバの顔は、彼らを振り返って見ることを繰り返さなかった」(哀歌4:16)。

 「エホバは、悪がその働きを戻すのように、ご自分の顔を隠すであろう」(ミカ3:4)。

 「あなたはあなたの顔を隠された」(詩篇30:7、詩篇44:24、詩篇104:29)。

 「わたしは彼らを見捨てよう、またわたしはわたしの顔を彼らから隠そう、彼らが行なったすべての悪のために、わたしの顔を隠しに隠そう」(申命記31:17, 18)。

 (ほかに他の箇所に、例えば、イザヤ8:17、エゼキエル34:23, 28, 29、詩篇13:1、詩篇22:24、詩篇27:8, 9、詩篇59:17、詩篇88:14、詩篇102:2、詩篇143:7、申命記32:20)。

 

 [3] 正反対の意味で「エホバの顔」によって、怒りと離反が意味される、その理由は、悪い人間は主から背くからであり、人間が背くとき、彼に、主が背き、怒るように見えるからである、これらの箇所から明らかであるように――

 

 「わたしはわたしの顔をこの都に対して、〔その〕悪によって置いた」(エレミヤ21:10、44:11)。

 「わたしはわたしの顔をその男の前に置き、わたしは彼を荒らす」(エゼキエル14:7, 8)。

 「わたしはわたしの顔を彼らに対して与える。わたしがわたしの顔を彼らに対して置いたとき、火が彼らを食い尽す」(エゼキエル15:7)。

 「どれでも血を食べる者は、わたしはわたしの顔をその霊魂に対して与える」(レビ記17:10)。

 「あなたの顔の叱責により、彼らは滅びた」(詩篇80:16)。

 「エホバの顔は悪を行なう者に対抗している」(詩篇34:16)。

 「わたしは、あなたの前に天使を遣わす。あなたがたはその顔に警戒せよ、彼はあなたがたのそむきの罪を耐えないからである」(出エジプト記23:20, 21)。

 「あなたの敵が追い散らされ、あなたの顔の前からあなたを憎む者が逃げ去りましように」(民数記10:35)。

 「私は王座の上に座られている方を見た、その方の顔から天と地は逃げ去った」(黙示録20:11)。

 

  前に言われたように、だれも本質的が主を見ることができないことは、これらから明らかである――

 

 エホバはモーセに言った、「あなたはわたしの顔を見ることができない、人間は、わたしを見た〔なら〕、生きないであろうからである」(出エジプト記33:18-23)。

 

 それでも見られ、生きたのは、天使を通して〔であった〕からである、〔これは〕「創世記」32:30、士師記13:22, 23、また他の箇所から明らかである。

原典講読『啓示された黙示録』 940

(1) 原文

940. [Vers. 5.] ” Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus [Deus] illustrat illos,” significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erunt in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino.-Per “nox non erit ibi” significatur simile quod supra, cap. xxi., ubi haec:

 

“Portae ejus non claudentur interdiu, non enim nox erit ibi” (vers. 25);

 

per quae significatur quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei (n. 922): per “non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos” simile significatur quod supra, cap. xxi., ubi haec:

 

“Urbs non opus habet sole et luna, ut luceant in ea, quia gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus” (vers. 23);

 

per quae significatur quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a solo Domino in luce spirituali (n. 919): sed pro “luna” ibi, hic dicitur “lucerna;” et pro “sole” ibi, hic dicitur “lux solis:” ac per “lunam” sicut per “lucernam” significatur lumen naturale ex propria intelligentia, et per “lucem solis” significatur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Sed paucis explicabitur quid lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. [2] Datur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu, et quoque ex non fastu; lumen ex gloria oriunda ex fastu est illis qui in amore sui sunt, et inde in malis omnis generis; quae si non faciunt ex timore jacturae famae, et quoque si damnant quia contra moralitatem et contra bonum publicum, usque illa non reputant ut peccata; hi in lumine naturali sunt ex gloria oriunda ex fastu, nam amor sui in voluntate fit fastus in intellectu, et hic fastus ex illo amore elevare potest intellectum usque in lucem Caeli: hoc datum est homini, ut sit homo, ac ut possit reformari. Vidi et audivi plures summe diabolos, qui intellexerunt arcana sapientiae angelicae cum audiverunt et legerunt illa, sicut ipsi angeli; sed actutum cum redierunt ad amorem suum et inde fastum suum, non modo nihil de illis intellexerunt, sed etiam viderunt contraria ex luce confirmationis falsi apud se. At lumen naturale ex gloria a non fastu, est apud illos qui in jucundo usuum ex genuino amore erga proximum sunt: illorum lumen naturale est quoque lumen rationale in quo intus est lux spiritualis a Domino; gloria apud illos est ex splendore lucis influentis ex Caelo ubi omnia splendida et harmonica sunt, omnes enim usus in Caelo splendent; ex his amoenitas in cogitationum ideis apud illos percipitur ut gloria; intrat per voluntatem et ejus bona in intellectum et ejus vera, et in his sistitur.

 

(2) 直訳

940. [Vers. 5.] ” Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus [Deus] illustrat illos,” significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erunt in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino.- 940(第5節)「またそこに夜はなく、明かりと太陽の光を必要としない、〔神である〕主が彼らを照らすからである」は、新エルサレムの中に何らかの信仰の虚偽がないであろうことを意味する、また人間が主についての認識(知識)の中に、そこにいないであろうこと、自然的な光から、それは自己知性からである、また高慢から出てくる栄光(称賛)から、しかし霊的な光の中にいるであろう、主おひとりからのみことばからの――

Per “nox non erit ibi” significatur simile quod supra, cap. xxi., ubi haec: 「そこに夜はないであろう」によって、同様のものが意味される、それは上の、第21章、そこにこれら――

“Portae ejus non claudentur interdiu, non enim nox erit ibi” (vers. 25); 「その門は昼間に閉ざされない、というのは、そこに夜はであろうから」(25節)。

per quae significatur quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei (n. 922): それによって意味される、新しいエルサレムの中に常に(絶えず)受け入れられること、その者は主からの愛の善からの真理の中にいる、そこに信仰の虚偽はないからである(922 番)。 

per “non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos” simile significatur quod supra, cap. xxi., ubi haec: 「明かりと太陽の光を必要としない、神〔である〕主が彼らを照らすからである」によって、同様のものが意味される、それは上の、第21章、そこにこれら――

“Urbs non opus habet sole et luna, ut luceant in ea, quia gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus” (vers. 23); 「都は太陽と月を必要としない、その中で光を放つ(輝く)ために、神の栄光がそれを照らすからである、また小羊がその明かり〔である〕」(23節)。

per quae significatur quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a solo Domino in luce spirituali (n. 919): それらによって意味される、その教会の人間が自己愛の中にまた自己知性の中にいないであろうことが、またここから自然的な光だけの中に、しかし、主だけからのみことばの神的真理から、霊的な光の中に〔いる〕(919番)。

sed pro “luna” ibi, hic dicitur “lucerna;” しかし、そこに「月」の代わりに、ここに「明かり」が言われている。

et pro “sole” ibi, hic dicitur “lux solis:” また、そこに「太陽」の代わりに、ここに「太陽の光」が言われている。

ac per “lunam” sicut per “lucernam” significatur lumen naturale ex propria intelligentia, et per “lucem solis” significatur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. そして、「月」によって、「明かり」によってのように、自己知性からの自然的な光が意味される、また「太陽の光」によって、高慢から出てくる栄光(称賛)からの自然的な光が意味される。

Sed paucis explicabitur quid lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. しかし、簡単に説明される(未来)、何が、高慢から出てくる栄光(称賛)からの自然的な光か。

[2] Datur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu, et quoque ex non fastu; [2] 高慢から出てくる栄光(称賛)からの自然的な光が存在する、そしてまた高慢からでない。

lumen ex gloria oriunda ex fastu est illis qui in amore sui sunt, et inde in malis omnis generis; 高慢から出てくる栄光(称賛)からの自然的な光が彼らにある、その者は自己愛の中にいる、またここからすべての種類の悪の中に。

quae si non faciunt ex timore jacturae famae, et quoque si damnant quia contra moralitatem et contra bonum publicum, usque illa non reputant ut peccata; それら〔悪〕をもし彼らが名声を失う恐れから行なわないなら、そしてまた、もし批難するなら、道徳に反するまた公共の善に反するからと、それでもそれら〔悪〕を彼らは罪として思わない。

hi in lumine naturali sunt ex gloria oriunda ex fastu, nam amor sui in voluntate fit fastus in intellectu, et hic fastus ex illo amore elevare potest intellectum usque in lucem Caeli: これらの者は高慢から出てくる栄光(称賛)からの自然的な光の中に〔いる〕、なぜなら、意志の中の自己愛は理解力の中で高慢となるから、またその愛からのこの高慢は理解力を天界の光の中にまで高揚することができるからである。

hoc datum est homini, ut sit homo, ac ut possit reformari. これ〔理解力〕が人間に与えられている、人間であるように、そして改心されることができるため(よう)に。

Vidi et audivi plures summe diabolos, qui intellexerunt arcana sapientiae angelicae cum audiverunt et legerunt illa, sicut ipsi angeli; 私は、多くの最高度の悪魔を見た、また聞いた、その者は天使の知恵のアルカナを理解した、それらを聞いたまた読んだとき、天使自身のように。

sed actutum cum redierunt ad amorem suum et inde fastum suum, non modo nihil de illis intellexerunt, sed etiam viderunt contraria ex luce confirmationis falsi apud se. しかし、直ちに、自分の愛にまたここから自分の高慢に戻ったとき、それらについて何も理解していなかっただけでなく、しかし、自分のもとの虚偽の確信の光から正反対ものもまた見た。

At lumen naturale ex gloria a non fastu, est apud illos qui in jucundo usuum ex genuino amore erga proximum sunt: しかし、高慢からでない栄光(称賛)からの自然的な光は、彼らのもとにある、その者は隣人に対する本物の愛からの快さの中にいる。

illorum lumen naturale est quoque lumen rationale in quo intus est lux spiritualis a Domino; 彼らの自然的な光は理性的な光でもある、その内部の中に主からの霊的な光がある。

gloria apud illos est ex splendore lucis influentis ex Caelo ubi omnia splendida et harmonica sunt, omnes enim usus in Caelo splendent; 彼らのもとの栄光(称賛)は天界から流入している光の輝きからである、そこにすべてのものは光り輝き、調和している、というのは、天界の中で役立ちは輝いているから。

ex his amoenitas in cogitationum ideis apud illos percipitur ut gloria; 彼らのもとの思考の観念の中のこれら〔役立ち〕から、楽しさが栄光(称賛)として知覚される。

intrat per voluntatem et ejus bona in intellectum et ejus vera, et in his sistitur. 意志とその善を通して理解力とその真理の中に入る、またこれら(後者)の中で示される。

 

(3) 訳文

 940(第5節) 「またそこに夜はなく、明かりと太陽の光を必要としない、〔神である〕主が彼らを照らすからである」は、新しいエルサレムの中に何らかの信仰の虚偽がないこと、また自己知性から、また高慢から出てくる称賛からの自然的な光から、人間は主についての認識(知識)の中にいない、しかし、主おひとりからのみことばからの霊的な光の中にいることを意味する。

 「そこに夜はないであろう」によって、前の第21章のこれらと同様のものが意味される――

 

 「その門は昼間に閉ざされない、というのは、そこに夜はであろうから」(25節)。

 

 それによって、主からの愛の善からの真理の中にいる者が新しいエルサレムの中に常に受け入れられることが意味される、そこに信仰の虚偽はないからである(922 番)。「明かりと太陽の光を必要としない、神〔である〕主が彼らを照らすからである」によって、前の第21章のこれらと同様のものが意味される――

 

 「都は、その中で輝くために太陽と月を必要としない、神の栄光がそれを照らし、小羊がその明かりであるからである」(23節)。

 

 それらによって、その教会の人間が自己愛の中にまた自己知性の中にいない、ここから自然的な光だけの中にいない、しかし、主だけからのみことばの神的真理から、霊的な光の中にいることが意味される(919番)。しかし、そこの「月」の代わりに、ここに「明かり」が言われている。また、そこの「太陽」の代わりに、ここに「太陽の光」が言われている。そして、「月」によって、「明かり」によってのように、自己知性からの自然的な光が意味され、また「太陽の光」によって、高慢から出てくる称賛からの自然的な光が意味される。

 しかし、高慢から出てくる称賛からの自然的な光が何か、簡単に説明しよう。

 [2] 高慢から出てくる、そしてまた高慢からでない称賛からの自然的な光が存在する。高慢から出てくる称賛からの自然的な光が自己愛の中にいる、またここからすべての種類の悪の中にいる者にある。それら〔悪〕を、彼らが名声を失う恐れから行なわなくても、そしてまた、道徳に反するまた公共の善に反するからと批難しても、それでも彼らはそれら〔悪〕を罪として思わない。これらの者は高慢から出てくる称賛からの自然的な光の中にいる、なぜなら、意志の中の自己愛は理解力の中で高慢となるから、またその愛からのこの高慢は理解力を天界の光の中にまで高揚することができるからである。これ〔理解力〕が人間に、人間であるために、そして改心することができるために与えられている。

 私は、多くの極度(きわめつき)の悪魔を見た、また聞いた、その者は天使の知恵のアルカナを、聞き、読んだとき、天使自身のように理解した。しかし、自分の愛にまたここから自分の高慢に戻るとすぐに、それらについて何も理解していなかっただけでなく、自分のもとの虚偽の確信の光から正反対ものを見た。

 しかし、高慢からでない称賛からの自然的な光が、隣人に対する本物の愛からの快さの中にいる者にある。彼らの自然的な光は理性的な光でもあり、その内部に主からの霊的な光がある。彼らのもとの称賛は天界から流入している光の輝きからである、そこのすべてのものは光り輝き、調和している、というのは、天界の中で役立ちは輝いているから。彼らのもとの思考の観念の中のこれら〔役立ち〕から、楽しさが称賛として知覚される。〔この称賛が〕意志とその善を通して理解力とその真理の中に入り、これら(後者=理解力)の中で示される。