(1) 原文
956. ” Et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, et volens accipiet aquam vitae gratis,” significat quod qui scit aliquid de Adventu Domini et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera.-Per “audiens dicat Veni” significatur qui audit et inde scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; per “sitiens” dicat “veniat” significatur qui desiderat Regnum Domini, et tunc vera, oret ut Dominus cum luce veniat; per “volens accipiet aquam vitae gratis” significatur qui ex amore vult discere vera et appropriare sibi illa, accepturus sit illa a Domino absque sua opera; per “velle” significatur amare, quia quod homo ex corde vult hoc amat, et quod amat hoc ex corde vult; per “aquam vitae” significantur Divina vera per Verbum ex Domino (n. 932); et per “gratis” significatur absque sua opera. Similia per haec quae in hoc versu significantur per haec in Oratione Dominica:
“Veniat Regnum Tuum, fiat Voluntas Tua, sicut in Caelo etiam in Terra” (n.839):
“Regnum” Domini est Ecclesia quae unum facit cum Caelo; quare nunc dicitur, “Audiens dicat Veni, et sitiens veniat.” [2] Quod “sitire” significet desiderare vera constat ex his:
“Effundam aquas super Sitientem, effundam spiritum Meum super semen tuum” (Esaj. xliv. 3);
“Omnis Sitiens ite ad aquas: emite sine argento vinum et lac” (Esaj. lv. 1);
“Jesus clamavit, dicens, Si quis Sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38);
“Sitit anima mea ad Deum vivum” (Psalm. xlii. 3 [B. A. 2]);
“Deus, Deus meus Tu; Sitit anima mea Tibi, lassus sine aquis” (Psalm. lxiii. 2 [B. A. 1]);
“Beati qui Sitiunt justitiam” (Matth. v. 6);
“Ego Sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
per quae significatur quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt. [3] Quod per “sitim” et “sitire” etiam significetur ex defectu veri perire, constat ex his:
“Exulabit populus Meus ob non agnitionem, multitudo ejus sicca Siti” (Esaj. v. 13);
“Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem, et [ad evacuandum] animam [esurientis, et] potum Sitientis deficere facit” (Esaj. xxxii. 6);
“Pauperes et egeni aquam quaerentes, sed non; lingua eorum Siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos” (Esaj. xli. 17);
“Contendite cum matre vestra, ne exuam eam nudam, et occidam eam per Sitim” (Hosch. ii. [2,] 3);
“mater” ibi est Ecclesia.
“Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem neque Sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae: in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes Siti” (Amos viii. 11, 13).
At non defectum veri habere significatur per “non sitire,” in his:
“Jesus dixit, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo, non Sitiet in aeternum” (Joh. iv. 13-15);
“Jesus dixit, Qui credit in Me, non Sitiet unquam” (Joh. vi. 35);
“Redemit Jehovah Jacobum; tunc non Sitient, aquas e Petra effluere faciet illis” (Esaj. xlviii. 20, 21).
(2) 直訳
956. ” Et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, et volens accipiet aquam vitae gratis,” significat quod qui scit aliquid de Adventu Domini et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; 956.「また聞いている者は、『来てください』と言いなさい、渇いている者は来なさい、欲している者はいのちの水をただで受け取りなさい」は、主の来臨について、また新しい天界についてまた新しい教会について、そのように主の王国について、何らかのものを知る者が、やって来るように祈る(未来)ことを意味する。
et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; また、真理を望む者が、主が光とともにやって来るように祈る(未来)ことを。
et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera.- また、真理を愛する者が、その時、それらを主から自分の働きなしに受けるようになる――
Per “audiens dicat Veni” significatur qui audit et inde scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; 「聞いている者は、『来てください』と言いなさい」によって、聞くまたここから知っている者が意味される、主の来臨について、また新しい敵会についてと新しい教会について、そのように主の王国について何らかのものを、来るように祈る(未来)。
per “sitiens” dicat “veniat” significatur qui desiderat Regnum Domini, et tunc vera, oret ut Dominus cum luce veniat; 「渇いている者」は「来てください」と言いなさい☆、によって、主の王国を望む者が意味される、またその時、真理を、主が光とともにやって来るように祈る(未来)。
☆ この訳となりますが見てのとおり「みことば」そのものには djcat がありません。なのでこの部分は「渇いている者は来なさい」とし、「注」を付ければよいかと思います。
per “volens accipiet aquam vitae gratis” significatur qui ex amore vult discere vera et appropriare sibi illa, accepturus sit illa a Domino absque sua opera; 「欲している者はいのちの水をただで受け取りなさい」によって、愛から、真理を学ぶことまたそれらを自分自身に自分のものとすることを欲する者が、それらを主から自分の働きなしに受けることになる、が意味される。
per “velle” significatur amare, quia quod homo ex corde vult hoc amat, et quod amat hoc ex corde vult; 「欲する(意志する)こと」によって、愛することが意味される、人間は心から愛するもの、これを愛するからである、また愛するもの、これを心から欲する。
per “aquam vitae” significantur Divina vera per Verbum ex Domino (n. 932); 「いのちの水」によって、主からみことばを通しての神的真理が意味される(932番)。
et per “gratis” significatur absque sua opera. また「ただで」によって、自分の働きなしにが意味される。
Similia per haec quae in hoc versu significantur per haec in Oratione Dominica: 同様のものがこれらによって、それはこの節の中に意味される、主の祈りの中のこれらによって――
“Veniat Regnum Tuum, fiat Voluntas Tua, sicut in Caelo etiam in Terra” (n.839): 「あなたの王国が来ますように、あなたの意志(みこころ)が行なわれますように、天界の中でのように、地の中でもまた」(839番)。
“Regnum” Domini est Ecclesia quae unum facit cum Caelo; 主の「王国」は教会である、それは天界と一つのものとなっている。
quare nunc dicitur, “Audiens dicat Veni, et sitiens veniat.” それゆえ、今や、言われる、「聞いている者は、『来てください』と言いなさい、渇いている者は来なさい」
[2] Quod “sitire” significet desiderare vera constat ex his: [2] 「渇くこと」が真理を望むことを意味することは、これらから明らかである――
“Effundam aquas super Sitientem, effundam spiritum Meum super semen tuum” (Esaj. xliv. 3); 「わたしは渇いている者の上に水を注ぐ(未来)、わたしの霊をあなたのすえの上に」(イザヤ44:3)。
“Omnis Sitiens ite ad aquas: 「渇いているすべての者は水へ行け。
emite sine argento vinum et lac” (Esaj. lv. 1); 銀なしでブドウ酒と乳を買え」(イザヤ55:1)。
“Jesus clamavit, dicens, Si quis Sitiverit, venito ad Me et bibito; 「イエスは叫んだ、言って、もしだれかが渇くなら、わたしへやって来い、また飲め。
quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38); だれでもわたしを信じる者は、流れ(川)が彼の腹から生ける水が流れ出る」(ヨハネ7:37, 38)。
“Sitit anima mea ad Deum vivum” (Psalm. xlii. 3 [B. A. 2]); 「私の霊魂は生ける神へ(=を求めて)渇く」(詩篇42:2)。
“Deus, Deus meus Tu; 「神よ、あなたは私の神。
Sitit anima mea Tibi, lassus sine aquis” (Psalm. lxiii. 2 [B. A. 1]); 私の霊魂はあなたに渇く、水なしで疲れている」(詩篇63:1)。
“Beati qui Sitiunt justitiam” (Matth. v. 6); 「義(公正)に渇く者は幸いだ」(マタイ5:6)。
“Ego Sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6); 「わたしは、渇く者にいのちの水の泉からただで与える☆」(黙示録21:6)。
☆ (余計かもしれませんが)(新改訳聖書では)「飲ませる」としてますが、ギリシャ原文も「与える」です。
per quae significatur quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt. それらによって、主が彼らに、その者は何らかの霊的な役立ちから真理を望んでいる、ご自分から与えるであろうことが意味される、みことばを通してすべてのものを、それらはその役立ちに役立つ(益する、貢献する)。
[3] Quod per “sitim” et “sitire” etiam significetur ex defectu veri perire, constat ex his: [3] 「渇き」と「渇くこと」によって、真理の欠乏から滅びることもまた意味されることは、これらから明らかである――
“Exulabit populus Meus ob non agnitionem, multitudo ejus sicca Siti” (Esaj. v. 13); 「わたしの民は〔神を☆〕認めることがないために追放されるであろう、その群衆が乾いた、渇いた者である」(イザヤ5:13)。
☆ 何を認めるか書いてありませんが、神とするのが一般的で、一番よいような気がします。
“Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem, et [ad evacuandum] animam [esurientis, et] potum Sitientis deficere facit” (Esaj. xxxii. 6); 「愚かな者が愚かなことを話している、またその心は不法を行なう、また〔空しくすることへ〕〔飢えている〕霊魂を、飲み物を、渇いている者に、なくなる(衰える)ことをする」(イザヤ32:6)。
“Pauperes et egeni aquam quaerentes, sed non; 「貧しい者と乏しい者が水を求めている者〔である〕、しかし、〔水は〕ない。
lingua eorum Siti deficit; 彼らの舌は渇いて衰える。
Ego Jehovah exaudiam eos” (Esaj. xli. 17); わたし、エホバは、彼らを聞き取るであろう」(イザヤ41:17)。
“Contendite cum matre vestra, ne exuam eam nudam, et occidam eam per Sitim” (Hosch. ii. [2,] 3); 「あなたがたの母と争え、わたしが彼女を裸を〔脱がせて〕裸にしないように、また彼女を渇きで殺さないように」(ホセア2:2, 3)。
“mater” ibi est Ecclesia. 「母」はそこに教会である。
“Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram; 「見よ、日がやって来る、その日に、わたしは飢饉を地の中に送る。
non famem ad panem neque Sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae: パンのための飢饉ではない、水のための渇きでもない、しかし、エホバのことばを聞くための。
in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes Siti” (Amos viii. 11, 13). その日の中で、美しい処女と若者は渇きで衰える」(アモス8:11, 13)。
At non defectum veri habere significatur per “non sitire,” in his: しかし、真理の欠乏を持たないことは、「渇かないこと」によって意味される、これらの中で――
“Jesus dixit, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo, non Sitiet in aeternum” (Joh. iv. 13-15); 「イエスは言った、水から飲む者は、それをわたしが与える、永遠に渇かない」(ヨハネ4:13-15)。
“Jesus dixit, Qui credit in Me, non Sitiet unquam” (Joh. vi. 35); 「イエスは言った、わたしを信じる者は、決して渇かない」(ヨハネ6:35)。
“Redemit Jehovah Jacobum; 「エホバはヤコブをあがなった。
tunc non Sitient, aquas e Petra effluere faciet illis” (Esaj. xlviii. 20, 21). その時(そのとき)、彼らは乾かないであろう、〔その方は〕水を岩から流れ出ることを彼らに行なうであろう」(イザヤ48:20, 21)。