(1) 原文
949. [Vers. 12.] ” Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit,” significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et Felicitas vitae aeternae, cuique secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius.-”Ecce venio cito” significat quod certe venturus sit, hoc est, ad faciendum judicium, et ad condendum Novum Caelum, et Novam Ecclesiam; quod “cito” sit certo, videatur n. 4, 943, 944, 947: “merces Mea cum Me” significat quod ipse Dominus sit Caelum et Felicitas vitae aeternae; quod “merces” sit Caelum et felicitas aeterna, videatur n. 526; quod Ipse Dominus sit, videbitur infra: “reddens unicuique secundum opus ejus” significat secundum conjunctionem cum Domino per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; quod haec significentur, est quia per bona opera significantur charitas et fides in internis, et simul illarum effectus in externis; et quia charitas et fides sunt a Domino et secundum conjunctionem cum Ipso, patet quod illa significentur; ita quoque haec cum prioribus cohaerent: quod bona opera sint charitas et fides in internis, et simul effectus illarum in externis, videatur supra (n. 641, 868, 871). [2] Quod charitas et fides non sint ab homine, sed a Domino, notum est; et quia a Domino, sunt secundum conjunctionem cum Ipso, et conjunctio cum Ipso fit per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; per fidem in Ipsum intelligitur fiducia quod Ipse salvet, et haec fiducia est illis qui Ipsum immediate adeunt, et fugiunt mala ut peccata; apud alios non dabilis est. Dictum est quod “merces Mea cum Me” significet quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, “merces” enim est beatitudo intrinseca, quae vocatur pax, et inde gaudium externum; haec unice sunt a Domino, et quae a Domino sunt non modo sunt ab Ipso, sed etiam sunt Ipse, nam Dominus non potest aliquid a Se emittere, nisi Ipse sit: est enim Omnipraesens apud unumquemvis hominem secundum conjunctionem; et conjunctio [est] secundum receptionem, et receptio secundum amorem et sapientiam; aut si velitis secundum charitatem et fidem, et charitas et fides secundum vitam, et vita secundum aversationem mali et falsi, ac aversatio mali et falsi secundum cognitionem quid malum et falsum, et tunc secundum paenitentiam et simul intuitionem ad Dominum. [3] Quod “merces” non modo sit a Domino, sed etiam Ipse Dominus, patet a locis in Verbo, ubi dicitur quod qui conjuncti sunt Ipsi sint in Ipso et Ipse in illis
(Ut constare potest apud Johannem xiv. 20-24; cap. xv. 4, 5, seq.; cap. xvii. 19, 21, 22, 26; et alibi),
(videatur supra, n. 883); et quoque ubi dicitur quod Spiritus Sanctus sit in illis, et Spiritus Sanctus est Dominus, est enim Divina Ipsius Praesentia; et quoque cum oratur ut Deus habitet in illis, doceat illos, ducat illos, linguam ad praedicandum, et corpus ad faciendum quod bonum est, praeter similia alia: est enim Dominus Ipse Amor et Ipsa Sapientia; haec duo non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur, et secundum quale receptionis: ast hoc arcanum non potest intelligi, nisi ab illis qui in sapientia sunt ex receptione lucis e Caelo a Domino; pro his sunt quae scripta sunt in binis Operibus, uno de Divina Providentia, altero de Divino Amore et Divina Sapientia, in quibus demonstratum est, quod Ipse Dominus sit in hominibus secundum receptionem, et non aliquod Divinum separatum ab Ipso. Angeli in hac idea sunt, dum in idea de Omnipraesentia Divina, et non dubito quin etiam aliqui Christiani in simili possint esse.
(2) 直訳
949. [Vers. 12.] ” Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit,” significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et Felicitas vitae aeternae, cuique secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius.- 949(第12節)「また『見よ、わたしはすぐに来る。わたしの報酬がわたしとともにあり、それぞれの者もその働きに応じて戻している』」は、主が確かにやって来ることになることを意味する、またその方は天界の永遠のいのちの幸福であること、そしてその者に、その方へ信仰にしたがって、またその方の戒めにしたがって――
“Ecce venio cito” significat quod certe venturus sit, hoc est, ad faciendum judicium, et ad condendum Novum Caelum, et Novam Ecclesiam; 「見よ、わたしはすぐに来る」によって、確かにやって来ることになることが意味される、すなわち、審判を行なうために、また新しい天界をつくるために、また新しい教会を。
quod “cito” sit certo, videatur n. 4, 943, 944, 947: 「すぐに」が、確かに、であることは、4, 943, 944, 947番に見られる――
“merces Mea cum Me” significat quod ipse Dominus sit Caelum et Felicitas vitae aeternae; 「わたしの報酬がわたしとともに〔ある〕」は、主ご自身が天界と永遠のいのちの幸福であることを意味する。
quod “merces” sit Caelum et felicitas aeterna, videatur n. 526; 「報酬」が、天界と永遠の幸福であることは、526番に見られる。
quod Ipse Dominus sit, videbitur infra: 主ご自身であることは、下に見られる――
“reddens unicuique secundum opus ejus” significat secundum conjunctionem cum Domino per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; 「それぞれの者もその働きに応じて戻している」は、主との結合にしたがって、を意味する、その方への信仰によって、またその方の戒めにしたがった生活によって。
quod haec significentur, est quia per bona opera significantur charitas et fides in internis, et simul illarum effectus in externis; これらが意味されることは、善の働きによって、内部の(内なるものの)中の仁愛と信仰が意味されるからである、また同時に、外部の(外なるものの)中のそれらの結果が。
et quia charitas et fides sunt a Domino et secundum conjunctionem cum Ipso, patet quod illa significentur;
また、仁愛と信仰は、主から、またその方との結合にしたがっているので、それらが意味されることが明らかである。
ita quoque haec cum prioribus cohaerent: そのように、これらもまた前のものと密着する(密接に関連する、首尾一貫する)――
quod bona opera sint charitas et fides in internis, et simul effectus illarum in externis, videatur supra (n. 641, 868, 871). 善の働きが内部の(内なるものの)中の仁愛と信仰であることが、また同時に、外部の(外なるものの)中のそれらの結果、上に見られる(641, 868, 871番)。
[2] Quod charitas et fides non sint ab homine, sed a Domino, notum est; [2] 仁愛と信仰が人間からではないことが、しかし、主から、よく知られている。
et quia a Domino, sunt secundum conjunctionem cum Ipso, et conjunctio cum Ipso fit per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; また、主から〔である〕ので、その方との結合にしたがっている、また、その方との結合はその方への信仰によって、またその方の戒めにしたがった生活によって生じる。
per fidem in Ipsum intelligitur fiducia quod Ipse salvet, et haec fiducia est illis qui Ipsum immediate adeunt, et fugiunt mala ut peccata; その方への信仰によって、信頼が意味される、その方が救うこと、またこの信頼が彼らにある、その者はその方に直接に近づく、また悪を罪として避ける。
apud alios non dabilis est. 他の者のもとにありえない。
Dictum est quod “merces Mea cum Me” significet quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, “merces” enim est beatitudo intrinseca, quae vocatur pax, et inde gaudium externum; 「わたしの報酬がわたしとともに〔ある〕」、その方が天界と永遠のいのちの幸福であることを意味する、ことが言われる、というのは、「報酬」は内部の至福であるから、それは平和と呼ばれる、またここから外なる楽しさ(うれしさ)〔がある〕。
haec unice sunt a Domino, et quae a Domino sunt non modo sunt ab Ipso, sed etiam sunt Ipse, nam Dominus non potest aliquid a Se emittere, nisi Ipse sit: これらは、ひとえに主からである、また主からのものはその方からだけでない、しかし、その方である、なぜなら、主はご自分から何らかのものを送り出す(発する)ことができないから、その方〔のもの〕でないなら。
est enim Omnipraesens apud unumquemvis hominem secundum conjunctionem; というのは、それぞれの者の人間のもとの遍在は結合にしたがっているからである。
et conjunctio [est] secundum receptionem, et receptio secundum amorem et sapientiam; また、結合は受け入れにしたがっている、また愛と知恵にしたがって受け入れ。
aut si velitis secundum charitatem et fidem, et charitas et fides secundum vitam, et vita secundum aversationem mali et falsi, ac aversatio mali et falsi secundum cognitionem quid malum et falsum, et tunc secundum paenitentiam et simul intuitionem ad Dominum. すなわち〔←この意味もあります〕、もしあなたがたが欲する(接続)なら、仁愛と信仰にしたがって、生活にしたがって仁愛と信仰が、また悪と虚偽〔へ〕の反感(嫌悪)にしたがって生活が、そして、何が悪と虚偽かの思考にしたがって悪と虚偽〔へ〕の反感(嫌悪)が、またその時、悔い改めとまた同時に主への注視(熟慮)にしたがって☆。
☆ ここに、したがって「~する」のか、書いてありませんが、その前の「遍在される主が(あなたがたと)結合される」が省かれているのでしょう。
[3] Quod “merces” non modo sit a Domino, sed etiam Ipse Dominus, patet a locis in Verbo, ubi dicitur quod qui conjuncti sunt Ipsi sint in Ipso et Ipse in illis [3] 「報酬」が主からだけでないことは、しかし主ご自身である、みことばの中の箇所から明らかである、そこに、その方と結合された者がその方の中に、またその方が彼の中に
(Ut constare potest apud Johannem xiv. 20-24; cap. xv. 4, 5, seq.; cap. xvii. 19, 21, 22, 26; et alibi), (「ヨハネ(福音書)」のもとに明らかにすることができるように、14:20-24、第15章4, 5以降、第17章19, 21, 22, 26、また他の箇所に)、
(videatur supra, n. 883); (上の883番に見られる)。
et quoque ubi dicitur quod Spiritus Sanctus sit in illis, et Spiritus Sanctus est Dominus, est enim Divina Ipsius Praesentia; そしてまた、そこに言われている〔箇所からも明らかである〕聖霊が彼らの中にいること、また聖霊は主である、というのは、その方の神的臨在であるから。
et quoque cum oratur ut Deus habitet in illis, doceat illos, ducat illos, linguam ad praedicandum, et corpus ad faciendum quod bonum est, praeter similia alia: そしてまた祈るとき、神が彼らの中に住むように、彼らを教える、舌を説教する(伝道する)ことへ向けて、また身体を善であることを行なうことへ向けて、ほかに同様の他のことを――
est enim Dominus Ipse Amor et Ipsa Sapientia; というのは、主は愛そのものと知恵そのものであるから。
haec duo non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur, et secundum quale receptionis: これら二つは場所の中にない、しかし、受け入れられるところにある、また受け入れの性質にしたがって。
ast hoc arcanum non potest intelligi, nisi ab illis qui in sapientia sunt ex receptione lucis e Caelo a Domino; しかし、このアルカナは理解されることができない、彼らからでないなら、その者は主から天界からの光の受け入れから知恵の中にいる。
pro his sunt quae scripta sunt in binis Operibus, uno de Divina Providentia, altero de Divino Amore et Divina Sapientia, in quibus demonstratum est, quod Ipse Dominus sit in hominibus secundum receptionem, et non aliquod Divinum separatum ab Ipso. これらの者のために、それら書かれたものがある、二つの著作の中に、一つは『神的摂理』について、もう一つは『神的愛と神的知恵』について、それらの中に示されている、主ご自身が人間の中に、受け入れにしたがって存在すること、またその方から分離した何らかの神性はない。
Angeli in hac idea sunt, dum in idea de Omnipraesentia Divina, et non dubito quin etiam aliqui Christiani in simili possint esse. 天使たちはこの観念の中にいる、神的な偏在についての観念の中に〔いる〕とき、また私は疑わない、むしろあるキリスト教徒たちもまた、同様のもの〔観念〕の中いることができること。
(3) 訳文
949(第12節)「また『見よ、わたしはすぐに来る。わたしの報酬がわたしとともにあり、それぞれの者もその働きに応じて戻している』」は、主が確かにやって来ることまたその方は天界の永遠のいのちの幸福であること、そして、その方への信仰にしたがって、またその方の戒めにしたがって、その者に〔それが〕あることを意味する。
「見よ、わたしはすぐに来る」によって、確かにやって来ること、すなわち、審判を行なうために、また新しい天界と新しい教会をつくるために、やって来ることが意味される。「すぐに」が、確かに、であることは、4, 943, 944, 947番に見られる――「わたしの報酬がわたしとともに〔ある〕」は、主ご自身が天界と永遠のいのちの幸福であられることを意味する。「報酬」が、天界と永遠の幸福であることは、526番に見られる。主ご自身であることは、以下に見られる――「それぞれの者もその働きに応じて戻している」は、主との結合にしたがって、その方への信仰によって、またその方の戒めにしたがった生活によって、を意味する。これらが意味されるのは、善の働きによって、内部の仁愛と信仰が、また同時に、外部のそれらの結果が意味されるからである。また、仁愛と信仰は、主から、またその方との結合にしたがっているので、それらが意味されることが明らかである。そのように、これらもまた前のものと密接に関連する――善の働きが内部の仁愛と信仰であり、同時に、外部のそれらの結果であることが前に見られる(641, 868, 871番)。
[2] 仁愛と信仰が人間からではなく、主からであることは、よく知られている。また、主から〔である〕ので、その方との結合にしたがっている、また、その方との結合はその方への信仰によって、またその方の戒めにしたがった生活によって生じる。その方への信仰によって、その方が救われるという信頼が意味され、またこの信頼がその方に直接に近づき、悪を罪として避ける者にある。他の者にありえない。
「わたしの報酬がわたしとともに〔ある〕」は、その方が天界と永遠のいのちの幸福であることを意味することが言われている、というのは、「報酬」は内部の至福であり、それは平和と呼ばれ、ここから外なる楽しさがあるからである。これらは、ひとえに主からであり、主からのものはその方からのものだけでなく、その方である、なぜなら、主はご自分から、ご自分のものでないなら、何らかのものを発することができないからである。というのは、それぞれの者の人間のもとの遍在は結合にしたがっているからである。また、結合は受け入れにしたがっている、また愛と知恵にしたがって受け入れられるからである。すなわち、もしあなたがたが欲するなら、仁愛と信仰にしたがって、生活にしたがって仁愛と信仰が、また悪と虚偽への反感にしたがって生活が、そして、何が悪と虚偽かの思考にしたがって悪と虚偽への反感が、またその時、悔い改めとまた同時に主への注視にしたがって〔主はあなたがたと結合される〕。
[3] 「報酬」が主からのものだけでなく、主ご自身であるいことは、みことばの中の主と結合された者がその方の中に、またその方が彼の中にいる箇所から明らかである(例えば「ヨハネ福音書」14:20-24、15:4, 5以降、17:19, 21, 22, 26、また他の箇所で明らかにすることができる)、(前の883番に見られる)。そしてまた、そこに聖霊が彼らの中にいることが言われている〔箇所からも明らかである〕、聖霊は主である、というのは、その方の神的臨在であるから。そしてまた、神が自分たち中に住み、自分たちを教えように、説教する(伝道する)ことへ向けて舌を、また善であることを行なうことへ向けて身体を、ほかに同様の他のことを祈るときである――というのは、主は愛そのものと知恵そのものであられ、これら二つ〔愛と知恵〕は場所の中になく、受け入れられるところに、受け入れの性質にしたがってあるからである。しかし、このアルカナは、主から天界からの光の受け入れから知恵の中にいる者からでないなら、理解されることができない。これらの者のために、二つの著作の中に、それらの書かれたものがある、一つは『神の摂理』、もう一つは『神の愛と知恵』であり、それらの中に、主ご自身が人間の中に、受け入れにしたがって存在すること、またその方から分離した何らかの神性はないことが示されている。
天使たちは、神的な偏在についての観念の中に〔いる〕とき、この観念の中にいる、私は、(むしろ)あるキリスト教徒たちもまた、同様の観念の中いることができることを疑っていない。