(1) 原文
913. Quod “aurum” significet bonum amoris, est quia metalla aeque ac omnia et singula quae apparent in mundo naturali, correspondent; aurum bono amoris, argentum veris sapientiae, cuprum seu aes bono charitatis, ac ferrum veris fidei. Inde est, quod haec metalla etiam sint in Mundo spirituali, quoniam omnia quae ibi apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quae in se spiritualia sunt. Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum amoris, constare potest ex his locis:
“Suadeo tibi emere a Me Aurum exploratum igne, ut ditatus sis” (Apoc. iii. 18):
“Quomodo obscuratum est Aurum, mutatum est Obryzum Optimum; effusi sunt Lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis aestimati pares Auro puro” (Thren. iv. 1,2);
“Animas pauperum servabit, et dabit illis ex Auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13,{1} 15);
“Pro aere adducam Aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam” (Esaj. lx. 17);
“Ecce sapiens tu, ullum occultum non latuit te; in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi Aurum et argentum in thesauris tuis: in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, et Aurum” (Ezech. xxviii. 3, 4, 13);
“Turma camelorum obtegent te, omnes e Scheba venient, Aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt” (Esaj. lx. 6, 9; Matth. [ii. 11];
“Implebo Domum hanc gloria, Mihi Argentum et Mihi Aurum, magna erit gloria Domus hujus posterioris prae prioris” (Hagg. ii. [7,] 8, 9);
“Filiae Regum inter pretiosas tuas, constitit Regina ad dextram tuam in Auro optimo Ophiris, de implexis Auri vestis ejus” (Psalm. xlv. 10, 14 [B. A. 9, 13]; Ezech. xvi. 13);
“Accepisti vasa ornatus tui ex Auro Meo, et ex Argento Meo, quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi” (Ezech. xvi. 17);
“Argentum Meum et Aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra” (Joel iv. 5 [B. A. iii. 5]).
[2] Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo cum
Belshazar cum magnatibus biberet vinum e vasis Auri eductis e Templo Hierosolymae, et simul laudaret deos Auri, argenti, aeris et ferri, scriptum est in pariete, et ille ea nocte occisus est (Dan. v. 2, seq.).
(Praeter multis aliis in locis.)
[3] Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo
Arca, in qua erat Lex, obducta erat Auro intra et extra (Exod. xxv. 11);
Et ideo Propitiatorium et Cherubi super Arca erant ex puro Auro (Exod. xxv. [17,] 18);
Altare suffitus erat ex puro Auro (Exod. xxx. 3);
Pariter Candelabrum cum lucernis (Exod. xxv. 31, 38);
Et Mensa super qua panes facierum obducta fuit Auro (Exod. xxv. 23, 24).
Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, “argentum” Verum sapientiae, “aes” Bonum amoris naturalis qui amor vocatur charitas, et “ferrum” Verum fidei, ideo antiqui vocabant successiones temporum ab antiquissimis usque ad ultima, saecula aurea, argentea, aerea et ferrea. Similia significantur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam,
Cujus caput erat Aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum, ex parte argilla (Dan. ii. 32, 33);
per haec significantur successivi status Ecclesiae in hoc mundo ab antiquissimis temporibus usque ad hodiernum. Status Ecclesiae hodiernus ita describitur:
“Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla” (Dan. ii. 43);
per “ferrum” significatur Verum fidei, ut dictum est; sed cum non Verum fidei est, sed Fides absque vero, tunc est “ferrum mixtum cum argilla luti,” quae non cohaerent: per “semen hominis,” cum quo se illa commiscebunt, significatur Verum Verbi: hic status est Ecclesiae hodie. Quid postea futurum sit, describitur ibi paucis, vers. 45; sed pluribus, cap. vii. 13-18, 27.
@1 13 pro “14”
(2) 直訳
913. Quod “aurum” significet bonum amoris, est quia metalla aeque ac omnia et singula quae apparent in mundo naturali, correspondent; 913.「金」が愛の善を意味することは、金属がすべてのものと個々のものと等しく、それらは自然界の中に見られる、対応するからである。
aurum bono amoris, argentum veris sapientiae, cuprum seu aes bono charitatis, ac ferrum veris fidei. 金は愛の善に、銀は知恵の真理に、銅または青銅は仁愛の善に、そして鉄は信仰の真理に。
Inde est, quod haec metalla etiam sint in Mundo spirituali, quoniam omnia quae ibi apparent, sunt correspondentiae; ここからである、これらの金属もまた霊界の中にあること、すべてのものは、それらはそこに見られる、対応するものであるからである。
correspondent enim affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quae in se spiritualia sunt. というのは、天使の情愛に、またここから思考に対応するから、それらは本質的に霊的なものである。
Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum amoris, constare potest ex his locis: 「金」が対応から愛の善を意味することは、これらの箇所から明らかにすることができる――
“Suadeo tibi emere a Me Aurum exploratum igne, ut ditatus sis” (Apoc. iii. 18): 「わたしはあなたに勧める、わたしから火で試された金を買うことを、あなたが豊かになるために」(黙示録3:18)。
“Quomodo obscuratum est Aurum, mutatum est Obryzum Optimum; 「どのように金は曇らされたか、混ぜもののない(純粋な)最良のものは変えられた。
effusi sunt Lapides sanctitatis in capite omnium platearum: 聖なる石が、すべての街路の頭に、まき散らされた。
filii Zionis aestimati pares Auro puro” (Thren. iv. 1,2); シオンの息子たちは純金に等しく(par)評価された」(哀歌4:1, 2)。
“Animas pauperum servabit, et dabit illis ex Auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13,{1} 15); 「彼は貧しい者の霊魂を救う、また彼らにシェバの金から与える」(詩篇72:13, 15)。
“Pro aere adducam Aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; 「わたしは青銅の代わりに金をもたらす、また鉄の代わりに銀を、また木材のかわりに青銅を、また石の代わりに鉄を。
et ponam censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam” (Esaj. lx. 17); また、わたしはあなたの財産を平和にする、またあなたの監督を公正とする」(イザヤ60:17)。
“Ecce sapiens tu, ullum occultum non latuit te; 「見よ、あなたは賢い、何も隠されたものはあなたに隠れていない。
in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi Aurum et argentum in thesauris tuis: あなたの知恵の中で(として)、またあなたの知性の中で(として)、あなたにつくった、金と銀をあなたの宝庫の中に。
in Eden horto fuisti; あなたはエデンの園の中にいた。
omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, et Aurum” (Ezech. xxviii. 3, 4, 13); すべての宝石はあなたのおおい、また金は」(エゼキエル28:3, 4, 13)。
“Turma camelorum obtegent te, omnes e Scheba venient, Aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt” (Esaj. lx. 6, 9; Matth. [ii. 11]; 「ラクダの群れがあなたをおおう、シェバからやって来るすべての者が、金と乳香を運ぶ、またエホバの賛美を宣べ伝える」(イザヤ60:6, 9、マタイ2:11)。
“Implebo Domum hanc gloria, Mihi Argentum et Mihi Aurum, magna erit gloria Domus hujus posterioris prae prioris” (Hagg. ii. [7,] 8, 9); 「わたしはこの家を栄光で満たす、銀はわたしのものまた金はわたしのもの、この家の後の栄光は前のものよりも大きくなる」(ハガイ2:7, 8, 9)。
“Filiae Regum inter pretiosas tuas, constitit Regina ad dextram tuam in Auro optimo Ophiris, de implexis Auri vestis ejus” (Psalm. xlv. 10, 14 [B. A. 9, 13]; Ezech. xvi. 13); 「王の娘たちがあなたの貴重な者の中に〔いた〕、王妃はあなたの右にオフィルの最良の金の中に立った、その衣服は金の織り合わせから〔できていた〕」(詩篇45:9, 13、エゼキエル16:13)。
“Accepisti vasa ornatus tui ex Auro Meo, et ex Argento Meo, quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi” (Ezech. xvi. 17); 「あなたは装飾の器受けた、わたしの金から、また私の銀から、それらをわたしはあなたに与えた、またあなたはあなたに男の像をつくった」(エゼキエル16:17)。
“Argentum Meum et Aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra” (Joel iv. 5 [B. A. iii. 5]). 「あなたがたはわたしの銀とわたしの金を取った、またわたしの好ましい財産をあなたがたの神殿に持ち込んだ(infero)」(ヨエル3:5)。
[2] Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo cum [2] 「金」は愛の善を意味するので、それゆえ~のときに
Belshazar cum magnatibus biberet vinum e vasis Auri eductis e Templo Hierosolymae, et simul laudaret deos Auri, argenti, aeris et ferri, scriptum est in pariete, et ille ea nocte occisus est (Dan. v. 2, seq.). ベルシャザルが高官たちとエルサレムの神殿から引き出した金の器からブドウ酒を飲んだ、また同時に、金の神々を称賛した、銀の、青銅と鉄の、壁の中に書かれた、また彼はその夜に殺された」(ダニエル5:2以降)。
(Praeter multis aliis in locis.) (ほかに他の多くの箇所の中に)。
Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo 「金」は愛の善を意味するので、それゆえ
Arca, in qua erat Lex, obducta erat Auro intra et extra (Exod. xxv. 11); 箱は、その中に律法があった、内側にと外側に金でかぶせられた(出エジプト記25:11)。
Et ideo Propitiatorium et Cherubi super Arca erant ex puro Auro (Exod. xxv. [17,] 18); また、それゆえ、箱の上のあがないのふたとケルビムは純金からであった(出エジプト記25:17, 18)。
Altare suffitus erat ex puro Auro (Exod. xxx. 3);)香(を焚くため)の祭壇は純金からであった(出エジプト記30:3)。
Pariter Candelabrum cum lucernis (Exod. xxv. 31, 38); 同じく、燭台は明かりとともに(出エジプト記30:31, 38)。
Et Mensa super qua panes facierum obducta fuit Auro (Exod. xxv. 23, 24). また、机は、その上に顔のパン、金でかぶせられた(出エジプト記25:23, 24)。
[3] Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, “argentum” Verum sapientiae, “aes” Bonum amoris naturalis qui amor vocatur charitas, et “ferrum” Verum fidei, ideo antiqui vocabant successiones temporum ab antiquissimis usque ad ultima, saecula aurea, argentea, aerea et ferrea. [3] 「金」は愛の善を意味するので、「銀」は知恵の真理を、「青銅」は自然的な愛の善を、それは仁愛と呼ばれる愛、また「鉄」は信仰の真理を、それゆえ、古代人は最古代から最後のものまで連続する時代を、金の、銀の,青銅のまた鉄の世代と呼んだ。
Similia significantur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam, 同様のものがネブカデネザルに夢の中で見られた像によって意味されている、
Cujus caput erat Aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum, ex parte argilla (Dan. ii. 32, 33); その頭はよい金であった、胸と腕は銀、腹と腿は青銅(銅)、足は部分から鉄、部分から粘土(ダニエル2:32, 33)。
per haec significantur successivi status Ecclesiae in hoc mundo ab antiquissimis temporibus usque ad hodiernum. これらによって、この世界の中で最古代の時から今日まで、教会の連続する状態が意味される。
Status Ecclesiae hodiernus ita describitur: 今日の教会の状態がその(この)ように描かれている(述べられている)――
“Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla” (Dan. ii. 43); 「あなたは泥だらけの粘土と混ぜられた鉄を見た、人間の種によってそれ自体混ぜられた、しかし、あるものは他のものと密着しなかった、鉄が粘土と混ぜられないように」(ダニエル2:43)。
per “ferrum” significatur Verum fidei, ut dictum est; 「鉄」によって、信仰の真理が意味される、言われたように。
sed cum non Verum fidei est, sed Fides absque vero, tunc est “ferrum mixtum cum argilla luti,” quae non cohaerent: しかし、信仰の真理でないとき、しかし、真理なしの信仰、その時、「泥だらけの粘土と混ぜられた鉄」である、それは密着しない。
per “semen hominis,” cum quo se illa commiscebunt, significatur Verum Verbi: 「人間の種」によって、それと、それら自体を混ぜた、みことばの真理が意味される。
hic status est Ecclesiae hodie. これが教会の状態である、今日。
Quid postea futurum sit, describitur ibi paucis, vers. 45; 何がその後、あることになるか、そこにわずかに述べられている、45節。
sed pluribus, cap. vii. 13-18, 27. しかし、多くのもので、第7章13-17, 27。
@1 13 pro “14” 注1 「14」の代わりに 13
(3) 訳文
913.「金」が愛の善を意味するには、金属が自然界の中に見られるすべてのものと個々のものと同じく、金は愛の善、銀は知恵の真理、銅または青銅は仁愛の善、そして鉄は信仰の真理に対応するからである。
ここから、これらの金属もまた霊界の中にある、そこに見られるすべてのものは対応するものであるからである。というのは、天使の情愛に、またここから思考に対応し、それらは本質的に霊的なものであるからである。
「金」が対応から愛の善を意味することは、これらの箇所から明らかにすることができる――
「わたしはあなたに、あなたが豊かになるために、わたしから火で試された金を買うことを勧める」(黙示録3:18)。
「どのように金は曇らされたか、混ぜもののない最良のものは変えられた。聖なる石が、すべての街路の頭に、まき散らされた。シオンの息子たちは純金に等しく評価された」(哀歌4:1, 2)。
「彼は貧しい者の霊魂を救い、彼らにシェバの金から与える」(詩篇72:13, 15)。
「わたしは青銅の代わりに金を、また鉄の代わりに銀を、また木材のかわりに青銅を、また石の代わりに鉄をもたらす。また、わたしはあなたの財産を平和にし、あなたの監督を公正とする」(イザヤ60:17)。
「見よ、あなたは賢い、隠されたものは何もあなたに隠れていない。あなたの知恵として、あなたの知性として、あなたに、金と銀をあなたの宝庫の中につくった。あなたはエデンの園の中にいた。すべての宝石は、また金は、あなたのおおいである」(エゼキエル28:3, 4, 13)。
「ラクダの群れがあなたをおおう、シェバからやって来るすべての者が、金と乳香を運び、エホバの賛美を宣べ伝える」(イザヤ60:6, 9、マタイ2:11)。
「わたしはこの家を栄光で満たす、銀はわたしのものまた金はわたしのもの、この家の後の栄光は前のものよりも大きくなる」(ハガイ2:7, 8, 9)。
「王の娘たちがあなたの貴重な者の中に〔いた〕、王妃はあなたの右にオフィルの最良の金の中に立った、その衣服は金の織り合わせから〔できていた〕」(詩篇45:9, 13、エゼキエル16:13)。
「あなたは、わたしの金から、また私の銀から装飾の器受けた、それらをわたしはあなたに与えた、またあなたはあなたに男の像をつくった」(エゼキエル16:17)。
「あなたがたはわたしの銀とわたしの金を取った。わたしの好ましい財産をあなたがたの神殿に持ち込んだ」(ヨエル3:5)。
[2] 「金」は愛の善を意味するので、それゆえ、ベルシャザルが高官たちとエルサレムの神殿から引き出した金の器からブドウ酒を飲んだ、また同時に、金、銀、青銅と鉄の神々を称賛したとき、、壁の中に書かれた。彼はその夜に殺された」(ダニエル5:2以降)。(ほかに他の多くの箇所の中に)。
「金」は愛の善を意味するので、それゆえ、箱は、その中に律法があった、内側にと外側に金でかぶせられた(出エジプト記25:11)。また、それゆえ、箱の上のあがないのふたとケルビムは純金からであった(出エジプト記25:17, 18)。香(を焚くため)の祭壇は純金からであった(出エジプト記30:3)。同じく、燭台は明かりとともに(出エジプト記30:31, 38)。また、その上に供えのパンがあった机は、金でかぶせられた(出エジプト記25:23, 24)。
[3] 「金」は愛の善を、「銀」は知恵の真理を、「青銅」は自然的な愛の善を、それは仁愛と呼ばれる愛、また「鉄」は信仰の真理を意味するので、それゆえ、古代人は最古代から最後のものまで連続する時代を、金、銀,銅、鉄の時代と呼んだ。
同様のものがネブカデネザルに夢の中で見られた像によって意味されている、
その頭はよい金、胸と腕は銀、腹と腿は青銅、足は一部は鉄、一部は粘土であった(ダニエル2:32, 33)。
これらによって、この世界の中で最古代の時から今日まで、教会の連続する状態が意味されている。
今日の教会の状態がこのように述べられている――
「あなたはどろどろの粘土と混ぜられた鉄を、人間の種が混ぜられたものを見た、しかし、鉄が粘土と混ぜられないように互いに密着しなかった」(ダニエル2:43)。
「鉄」によって、言われたように、信仰の真理が意味される。しかし、信仰の真理でなく、真理なしの信仰である時、「どろどろの粘土と混ぜられた鉄」であり、それは密着しない。それらに混ぜられた「人間の種」によって、みことばの真理が意味される。今日、これが教会の状態である。
その後、何があることになるか、そこにわずかに述べられている、45節。しかし、第7章13-17, 27で、多くのものが述べられる。