(1) 原文
908. Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, non videri potest, et inde nec sciri, nisi demonstretur. Quod non sciatur quia non videtur, est quia bonum non intrat cogitationem hominis sicut verum; verum enim in cogitatione videtur, quia est ex luce Caeli, at bonum modo sentitur, quia est ex calore Caeli; et raro aliquis, dum reflectit super illa quae cogitat, attendit ad illa quae sentit, sed quae videt: haec causa est quod eruditi attribuerint cogitationi omnia et non affectioni, et quod Ecclesia attribuerit fidei omnia et non amori; cum tamen verum, quod hodie in Ecclesia vocatur fidei vel fides, est modo forma boni quod est amoris (videatur supra, n. 875). Nunc quia homo non videt bonum in cogitatione sua, bonum enim ut dictum est modo sentitur, et sentitur sub varia specie jucundi, et quia homo non attendit ad ea quae in cogitatione sentit, sed quae ibi videt, ideo omne id vocat bonum quod ex jucundo sentit; et ex jucundo sentit malum, quia hoc ingeneratum est ex nativitate, et procedit ex amore sui et mundi. Haec causa est, quod nesciatur quod bonum amoris sit omne Caeli et Ecclesiae, et quod hoc in homine non sit nisi a Domino, et quod non influat a Domino apud alium quam qui fugit mala cum jucundis eorum ut peccata. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba, quod Lex et Prophetae pendeant a duobus mandatis his,
“Amabis Deum” super omnia, “et proximum sicut te ipsum” (Matth. xxii. 35-40{1});
et asseverare possum, quod non detur granum veri quod in se verum est, apud hominem, nisi quantum id est ex bono amoris a Domino; et inde nec granum fidei quae in se est fides, hoc est viva, salutifera et spiritualis, nisi quantum id est ex charitate quae a Domino. Quoniam bonum amoris est omne Caeli et Ecclesiae, ideo universum Caelum et universa Ecclesia a Domino ordinata sunt secundum affectiones amoris, et non secundum aliquid cogitationis separatae ab illis; cogitatio enim est affectio in forma, sicut loquela est sonus in forma.
@1 35-40 pro “35 ad 38”
(2) 直訳
908. Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, non videri potest, et inde nec sciri, nisi demonstretur. 908.天界と教会のすべてのものは愛の善からであること、また愛の善は主から、見られることができない、また、ここから知られることが、示され(証明され)ないなら。
Quod non sciatur quia non videtur, est quia bonum non intrat cogitationem hominis sicut verum; 知られないことは、見られないので、善は人間の思考の中に入らないからである、真理のように。
verum enim in cogitatione videtur, quia est ex luce Caeli, at bonum modo sentitur, quia est ex calore Caeli; というのは、真理は思考の中で見られるから、天界の光からであるので、しかし、善は単に感じられる、天界の熱からであるからである。
et raro aliquis, dum reflectit super illa quae cogitat, attendit ad illa quae sentit, sed quae videt: またまれに、ある者は、それらについて熟考する時、それらを考える、それらに留意(注意)する、それらを感じる、しかし、それらを見る。
haec causa est quod eruditi attribuerint cogitationi omnia et non affectioni, et quod Ecclesia attribuerit fidei omnia et non amori; これが理由である、学者は思考にすべてのものを帰している、また情愛に〔帰さ〕ないこと、また教会は信仰にすべてのものを帰している、また愛に〔帰さ〕ないこと。
cum tamen verum, quod hodie in Ecclesia vocatur fidei vel fides, est modo forma boni quod est amoris (videatur supra, n. 875). そのときそれでも、真理は、それは今日、教会の中で信仰のものあるいは信仰と呼ばれている、単に善の形である、それは愛のものである(上に見られる、875番)。
Nunc quia homo non videt bonum in cogitatione sua, bonum enim ut dictum est modo sentitur, et sentitur sub varia specie jucundi, et quia homo non attendit ad ea quae in cogitatione sentit, sed quae ibi videt, ideo omne id vocat bonum quod ex jucundo sentit; さて、人間は自分の思考の中に善を見ないので、というのは、善は、言われたように、単に感じられる、また、いろいろな種類の快さの下で感じられる、また人間はそれに留意(注意)しないので、それを思考の中で感じる、それをそこに見る、それゆえ、すべてのものを、それを善と呼ぶ、それを快さから感じる。
et ex jucundo sentit malum, quia hoc ingeneratum est ex nativitate, et procedit ex amore sui et mundi. また、快さから悪を感じる、これは出生から(出生から)伝えられている、また自己愛と世俗愛から発出しているからである。
Haec causa est, quod nesciatur quod bonum amoris sit omne Caeli et Ecclesiae, et quod hoc in homine non sit nisi a Domino, et quod non influat a Domino apud alium quam qui fugit mala cum jucundis eorum ut peccata. これが理由である、知られないこと、愛の善が天界と教会のすべてのものであること、またこれが人間の中に、主からでないなら、ないこと、また主から他の者のもとに以外に流入しないこと、その者は悪を避ける、その快さとともに罪として。
Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba, quod Lex et Prophetae pendeant a duobus mandatis his, これらである、それらは主のことばによって意味されている、律法と預言者はこれらの二つの命令にかかっている、
“Amabis Deum” super omnia, “et proximum sicut te ipsum” (Matth. xxii. 35-40{1}); すべてのものにまさって「あなたは神を愛する(未来)」、「また隣人を、あなた自身のように」(マタイ22:35-40)。
et asseverare possum, quod non detur granum veri quod in se verum est, apud hominem, nisi quantum id est ex bono amoris a Domino; また、私は断言することができる、真理の種(穀粒)が存在しないこと、それは本質的に真理である、人間のもとに、それが~のかぎりでないなら、主から、愛の善からである。
et inde nec granum fidei quae in se est fides, hoc est viva, salutifera et spiritualis, nisi quantum id est ex charitate quae a Domino. またここから、信仰の種(穀粒)もない、それは本質的に信仰である、すなわち、生きたもの、救うものと霊的なもの、それが~のかぎりでないなら、仁愛からである、それは主から。
Quoniam bonum amoris est omne Caeli et Ecclesiae, ideo universum Caelum et universa Ecclesia a Domino ordinata sunt secundum affectiones amoris, et non secundum aliquid cogitationis separatae ab illis; 愛の善が天界と教会のすべてのものであるので、それゆえ、全天界と全教会は主により、愛の情愛にしたがって秩序づけられている(配列されている)、またそれらから分離した何らかの思考にしたがってでない。
cogitatio enim est affectio in forma, sicut loquela est sonus in forma. というのは、思考は形の中の情愛であるから、話すことが形の中の音声であるように。
@1 35-40 pro “35 ad 38″ 注1 「35 ad 38」の代わりに 35-40
(3) 訳文
908.天界と教会のすべてのものは愛の善からであり、愛の善は主から、見られることができず、また、ここから証明されないなら知られることができない。
知られないのは、見られないからであり、善は、真理のように。人間の思考の中に入らないからである。というのは、真理は天界の光からであるので思考の中で見られる、しかし、善は天界の熱からであるので感じられるだけものであるからである。また、考えるものについて熟考する時、感じるものに注意する者はまれであり、見るものについて熟考する(=してしまう)。これが、学者は思考にすべてのものを帰し、情愛に〔帰さ〕ないこと、また教会は信仰にすべてのものを帰し、愛に〔帰さ〕ないことの理由である。そのときそれでも、真理は、それは、今日、教会の中で信仰のものあるいは信仰と呼ばれている、単に善の形であり、それは愛のものである(前に見られる、875番)。
さて、人間は自分の思考の中に善を見ないので、というのは、善は、言われたように、感じられるだけであり、いろいろな種類の快さの下で感じられ、また人間は思考の中で感じるものに注意しないで、そこに見るものに注意し、それゆえ、快さから感じるすべてのものを善と呼んでいる。また、快さから悪を感じる、これは出生から伝えられ、自己愛と世俗愛から発出しているからである。
これが、愛の善が天界と教会のすべてのものであること、またこれが人間の中に、主からでないなら、ないこと、また、悪を、その快さとともに罪として避ける者外の他の者のもとに主から流入しないことが知られないことも理由である。
これらが、律法と預言者は次の二つの命令にかかっているという主のことばによって意味されている、
すべてのものにまさって「あなたは神を愛し」、「あなた自身のように隣人を愛さなければならない」(マタイ22:35-40)。
また、私は断言することができる、人間のもとに、主から、愛の善からでないかぎり、本質的に真理である一粒の真理も存在しないこと。またここから、本質的に信仰である、すなわち、生きたもの、救うものと霊的なものは、主から、仁愛からのものでないかぎり、一粒の信仰もないこと。
愛の善が天界と教会のすべてのものであるので、それゆえ、全天界と全教会は主により、愛の情愛にしたがって、またそれらから分離した何らかの思考にしたがってでなく、秩序づけられている。というのは、話すことが音声の形であるように、思考は情愛の形であるから。