原典講読『啓示された黙示録』 906

(1) 原文

906. ” Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo,” significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma.-Per “longitudinem” urbis Hierosolymae significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” ejus significatur verum Ecclesiae; quod per “latitudinem” significetur verum, supra (n. 861) ex Verbo ostensum est. Quod per “longitudinem” significetur bonum, hic bonum Ecclesiae, est ex eadem causa ex qua “latitudo” significat verum; causa est, quia extensio Caeli ab oriente in occidentem intelligitur per “longitudinem,” et extensio Caeli a meridie in septentrionem intelligitur per “latitudinem;” et angeli qui in oriente et occidente Caeli habitant in bono amoris sunt, et angeli qui in meridie et septentrione Caeli in veris sapientiae sunt (videatur supra, n. 901). [2] Simile est cum Ecclesia in terris; nam omnis homo qui in bonis et veris Ecclesiae ex Verbo est, consociatus est angelis Caeli, et cum illis quoad interiora mentis cohabitat; illi qui in bono amoris sunt, in oriente et occidente Caeli; et illi qui in veris sapientiae sunt, in meridie et septentrione Caeli. Hoc quidem nescit homo; sed tamen unusquisque post mortem in suum locum venit. Inde nunc est quod per “longitudinem,” cum de Ecclesia, significetur bonum ejus, et per “latitudinem” verum ejus: quod de Ecclesia non possit praedicari longum et latum, sed quod de urbe per quam significatur Ecclesia possit, patet. Quod significetur quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma, est quia dicitur quod “longitudo ejus tanta sit quanta et latitudo;” et per “longitudinem” significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” verum ejus, ut dictum est: quod unum faciant sicut essentia et forma, est quia verum est forma boni, et bonum est essentia veri, ac essentia et forma unum faciunt.

 

(2) 直訳

906. ” Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo,” significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma.- 906.「またその長さはそれだけである、どれだけ幅と」は、その教会の中の善と真理が一つのものとなっていることを意味する、本質と形のように――

Per “longitudinem” urbis Hierosolymae significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” ejus significatur verum Ecclesiae; エルサレムの都の「長さ」によって、教会の善が意味される、またその「幅」によって、教会の真理が意味される。

quod per “latitudinem” significetur verum, supra (n. 861) ex Verbo ostensum est. 「幅」によって真理が意味されることは、上に(861番)、みことばから示されている。

Quod per “longitudinem” significetur bonum, hic bonum Ecclesiae, est ex eadem causa ex qua “latitudo” significat verum; 「長さ」によって善が意味されることは、ここに教会の善が、同じ理由からである、それから「幅」が意味される。

causa est, quia extensio Caeli ab oriente in occidentem intelligitur per “longitudinem,” et extensio Caeli a meridie in septentrionem intelligitur per “latitudinem;” 理由がある、東から西へ(向かって)の天界の拡大(範囲)は「長さ」によって意味される、また南から北へ(向かって)の天界の拡大(範囲)は「幅」によって意味されるからである。

et angeli qui in oriente et occidente Caeli habitant in bono amoris sunt, et angeli qui in meridie et septentrione Caeli in veris sapientiae sunt (videatur supra, n. 901). また、天使たちは、その者は天界の東と西の中に住んでいる、愛の善の中にいる、また天使たちは、その者は天界の南と北の中に〔住んでいる〕、知恵の真理の中にいる(上に見られる、901番)。

[2] Simile est cum Ecclesia in terris; [2] 地の中の教会に同様である。

nam omnis homo qui in bonis et veris Ecclesiae ex Verbo est, consociatus est angelis Caeli, et cum illis quoad interiora mentis cohabitat; なぜなら、すべての人間は、その者はみことばからの教会の善と真理の中にいる、天界の天使と仲間となっているからである、また、彼らと心の内的なものに関して一緒に住んでいる。

illi qui in bono amoris sunt, in oriente et occidente Caeli; 彼らは、その者は愛の善の中にいる、天界の東と西の中に〔一緒に住んでいる〕。

et illi qui in veris sapientiae sunt, in meridie et septentrione Caeli. また、彼らは、その者は知恵の真理の中にいる、天界の南と北の中に〔一緒に住んでいる〕。

Hoc quidem nescit homo; このことを確かに人間は知らない。

sed tamen unusquisque post mortem in suum locum venit. しかしそれでも、それぞれの者は、死後、自分の場所の中にやって来る。

Inde nunc est quod per “longitudinem,” cum de Ecclesia, significetur bonum ejus, et per “latitudinem” verum ejus:  さて、ここからである、「長さ」によって、教会について〔である〕とき、その善が意味されること、また「幅」によって、その真理が。

quod de Ecclesia non possit praedicari longum et latum, sed quod de urbe per quam significatur Ecclesia possit, patet. 教会について長さと幅が述べられることができない、しかし、都について、それによって教会が意味される、〔述べられることが〕できることは、明らかである。

Quod significetur quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma, est quia dicitur quod “longitudo ejus tanta sit quanta et latitudo;” その教会の中の善と真理が本質と形のように一つのものとなっていることを意味することは、言われているからである、「その長さはそれだけである、どれだけ幅と」こと。

et per “longitudinem” significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” verum ejus, ut dictum est: また、「長さ」によって教会の善が意味される、また「幅」によってその真理が、言われたように。

quod unum faciant sicut essentia et forma, est quia verum est forma boni, et bonum est essentia veri, ac essentia et forma unum faciunt. 本質と形のように一つのものとなっていることは、真理は善の形である、また、善は真理の本質であるからである、そして本質と形は一つのものとなっている。

 

(3) 訳文

 906.「その長さはそれだけの幅である」は、その教会の中の善と真理が、本質と形のように一つのものとなっていることを意味する。

 エルサレムの都の「長さ」によって、教会の善が意味され、その「幅」によって、教会の真理が意味される。「幅」によって真理が意味されることは、前に、みことばから示されている(861番)。

「長さ」によって善が、ここに教会の善が意味されるのは、それから「幅」が意味されのと同じ理由からである。その理由は、天界の東から西への拡大は「長さ」によって意味され、また天界の南から北への拡大は「幅」によって意味され、天界の東と西の中に住んでいる天使たちは、愛の善の中にいる、また天界の南と北の中に住んでいる天使たちは、知恵の真理の中にいるからである(前に見られる、901番)。

[2] 地上の教会も同様である。なぜなら、みことばからの教会の善と真理の中にいるすべての人間は、天界の天使と仲間となっていて、彼らと心の内的なものに関して一緒に住んでいるからである。愛の善の中にいる者は、天界の東と西の中に〔一緒に住んでいる〕。また、知恵の真理の中にいる者は、天界の南と北の中に〔一緒に住んでいる〕。

 確かに人間はこのことを知らない。しかしそれでも、それぞれの者は、死後、自分の場所の中にやって来る。

さて、ここから、「長さ」によって、教会について〔である〕とき、その善が、また「幅」によって、その真理が意味される。教会について長さと幅が述べられることができない、しかし、教会が意味される都について、述べられることが〕できることは、明らかである。

 その教会の中の善と真理が本質と形のように一つのものとなっていることを意味するのは、「その長さはそれだけの幅である」と言われ、また、言われたように、「長さ」によって教会の善が、また「幅」によってその真理が意味されているからである。本質と形のように一つのものとなっているのは、真理は善の形であり、また善は真理の本質であり、そして本質と形は一つのものとなっているからである。

コメントを残す