(1) 原文
903. ” Et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni,” significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de Vita secundum praecepta Ipsius.-Quod in fundamentis scripta sint “nomina duodecim Apostolorum Agni,” est quia per “duodecim apostolos” significatur Ecclesia Domini quoad omnia ejus (n. 79, 233, 790), hic quoad omnia doctrinae ejus, quia nomina illorum scripta sunt super “duodecim fundamentis,” per quae significantur omnia doctrinae Novae Hierosolymae (n. 902); per “duodecim nomina” significatur omne quale ejus, et omne quale ejus se refert ad duo in Doctrina et inde in Ecclesia illa, de Domino et de Vita secundum percepta Ipsius; ideo haec significantur. Quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad illa duo, est quia sunt universalia ejus, ex quibus omnia singularia pendent, et sunt essentialia ex quibus omnia formalia procedunt; sunt inde sicut anima et vita omnium doctrinae ejus: sunt quidem duo, sed non potest unum separari ab altero, nam separare illa foret sicut separare Dominum ab homine, et hominem a Domino; et tunc non est Ecclesia. Haec duo conjuncta sunt sicut duae tabulae Legis, quarum una continet illa quae Domini sunt, et altera quae hominis; quare vocantur foedus, et foedus significat conjunctionem. Cogita quid foret cum illis tabulis Legis, si prima solum exstaret et altera avelleretur, vel si altera exstaret et prima avelleretur; annon foret sicut Deus non videret hominem, aut sicut homo non videret Deum, et sicut recederet unus ab altero. Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad amorem in Dominum et ad amorem erga proximum: amor in Dominum est fidem in Dominum habere et facere praecepta Ipsius; et facere praecepta Ipsius est amor erga proximum, quoniam facere praecepta Ipsius est usus facere proximo. Quod illi ament Dominum qui faciunt praecepta Ipsius, Ipse Dominus docet apud Johannem, cap. xiv. 21-24; et quod amor in Deum et amor erga proximum sint duo praecepta ex quibus pendent Lex et Prophetae, Matth. xxii. 35-38; per “Legem et Prophetas,” intelligitur Verbum in toto complexu.
(2) 直訳
903. ” Et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni,” significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de Vita secundum praecepta Ipsius.- 903.「またそれらの中に小羊の使徒の十二の名前が〔書かれていた〕」は、みことばからのすべての教えを意味する、主についてまたその方の戒めにしたがった生活について――
Quod in fundamentis scripta sint “nomina duodecim Apostolorum Agni,” est quia per “duodecim apostolos” significatur Ecclesia Domini quoad omnia ejus (n. 79, 233, 790), hic quoad omnia doctrinae ejus, quia nomina illorum scripta sunt super “duodecim fundamentis,” per quae significantur omnia doctrinae Novae Hierosolymae (n. 902); 土台の中に「小羊の使徒の十二の名前」が書かれていたことは、「十二の使徒」によって、主の教会が、そのすべてのものに関して意味されるからである(79, 233, 790番)、ここにそのすべての教えに関して、その名前が「十二の土台」の上に書かれていた、それによって、新しいエルサレムのすべての教えが意味される(902番)。
per “duodecim nomina” significatur omne quale ejus, et omne quale ejus se refert ad duo in Doctrina et inde in Ecclesia illa, de Domino et de Vita secundum percepta Ipsius; 「十二の名前」によって、そのすべての性質が意味される、またそのすべての性質は教えの中の二つのものに関係する、またここからその教会の中の、主についてとその方の戒めにしたがった生活について。
ideo haec significantur. それゆえ、これらが意味される。
Quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad illa duo, est quia sunt universalia ejus, ex quibus omnia singularia pendent, et sunt essentialia ex quibus omnia formalia procedunt; 新しいエルサレムの教えのすべてのものがそれら二つに関係することは、その普遍的なものであるからである、それらからすべての個々のものがぶら下がる(かかっている)、本質的なものである、それらからすべての形式的なものが発出する。
sunt inde sicut anima et vita omnium doctrinae ejus: ここから、その教えのすべてのものの霊魂といのちのようである。
sunt quidem duo, sed non potest unum separari ab altero, nam separare illa foret sicut separare Dominum ab homine, et hominem a Domino; 確かに二つある、しかし、一つは他のもの(もう一つのもの)から分離されることができない、なぜなら、それらを分離することは、主を人間から分離することのようになるからである、また人間を主から。
et tunc non est Ecclesia. また、その時、教会はない。
Haec duo conjuncta sunt sicut duae tabulae Legis, quarum una continet illa quae Domini sunt, et altera quae hominis; これら二つは律法の二つの〔石〕板のように結合されている、それらの一つはそれらを含む、それらは主のものである、また他のもの(もう一つ)はそれらは人間のもの。
quare vocantur foedus, et foedus significat conjunctionem. それゆえ、契約と呼ばれる、また契約は結合を意味する。
Cogita quid foret cum illis tabulis Legis, si prima solum exstaret et altera avelleretur, vel si altera exstaret et prima avelleretur; 考えよ、何が生じるか、それらの律法の〔石〕板に、もし最初の(第一の)ものだけをさらす(示す)なら、また他の(第二に)ものが引き離される、あるいは他の(第二の)ものをさらす(示す)、また最初の(第一の)ものが引き離される。
annon foret sicut Deus non videret hominem, aut sicut homo non videret Deum, et sicut recederet unus ab altero. 人間を見ていない神のようにならないか、または神を見ていない人間のように、またこのように一方がもう一方から去る。
Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad amorem in Dominum et ad amorem erga proximum: これらが言われた、知られるために、新しいエルサレムの教えが主への愛に、また隣人に対する愛に関係することが。
amor in Dominum est fidem in Dominum habere et facere praecepta Ipsius; 主への愛は主への信仰を持つこととその方の戒めを行なうことである。
et facere praecepta Ipsius est amor erga proximum, quoniam facere praecepta Ipsius est usus facere proximo. またその方の戒めを行なうことは隣人に対する愛である、その方の戒めを行なうことは役立ちを隣人に行なうことであるからである。
Quod illi ament Dominum qui faciunt praecepta Ipsius, Ipse Dominus docet apud Johannem, cap. xiv. 21-24; 彼らが主を愛することは、その者はその方の戒めを行なう、主ご自身が「ヨハネ(福音書)」のもとに教えている、第14章21-24。
et quod amor in Deum et amor erga proximum sint duo praecepta ex quibus pendent Lex et Prophetae, Matth. xxii. 35-38; また、主への愛と隣人に対する愛が二つの戒めであること、それらから律法と預言者が ぶら下がる(かかっている)、マタイ22:35-38。
per “Legem et Prophetas,” intelligitur Verbum in toto complexu. 「律法と預言者」によって、統一体としてのみことばが意味される。
(3) 訳文
903.「それらの中に小羊の使徒の十二の名前が〔書かれていた〕」は、主についてまたその方の戒めにしたがった生活について、みことばからのすべての教えを意味する。
土台の中に「小羊の使徒の十二の名前」が書かれていたことは、「十二の使徒」によって、主の教会が、そのすべてのものに関して意味され(79, 233, 790番)、ここにそのすべての教えに関して、その名前が「十二の土台」の上に書かれていたからである、それによって、新しいエルサレムのすべての教えが意味される(902番)。「十二の名前」によって、そのすべての性質が意味され、そのすべての性質は教えの中の、またここからその教会の中の二つのもの、主についてとその方の戒めにしたがった生活についてに関係する。それゆえ、これらが意味される。
新しいエルサレムの教えのすべてのものがそれら二つに関係するには、その普遍的なものであり、それらから本質的なものであるすべての個々のものがかかっており、それらからすべての形式的なものが発出するからである。ここから、その教えのすべてのものの霊魂といのちのようである。確かに二つある、しかし、一方は他方から分離されることができない、なぜなら、それらを分離することは、主を人間から、また人間を主から分離することのようになるからである。また、その時、教会はない。
これら二つは律法の二つの石板のように結合されている、それらの一つは主のものを、また他方は人間のものを含む。それゆえ、契約と呼ばれ、契約は結合を意味する。
考えよ、それらの律法の石板に何が生じるか、もし第一のものだけが示され、第二のものが引き離されるなら、あるいは第二のものが示され、第一のものが引き離されるなら。人間を見ていない神のように、または神を見ていない人間のように、またこのように一方がもう一方から去るようにならないか。
これらが、新しいエルサレムの教えが主への愛に、また隣人に対する愛に関係することが知られるために言われた。主への愛は主への信仰を持つこととその方の戒めを行なうことである。またその方の戒めを行なうことは隣人に対する愛である、その方の戒めを行なうことは役立ちを隣人に行なうことであるからである。
主を愛する者がその方の戒めを行なう者であることを、主ご自身が「ヨハネ福音書」で教えられている(14:21-24)。また、主への愛と隣人に対する愛が二つの戒めであり、それらに律法と預言者がかかっている(マタイ22:35-38)。「律法と預言者」によって、統一体としての(全体として)みことばが意味される。