原典講読『啓示された黙示録』 892

(1) 原文

892. ” Et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus,” significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis.-Quid per quatuor praecepta Decalogi, quae sunt “Non occides,” “Non adulteraberis,” “Non furaberis,” et “Non false testaberis,” in triplici Sensu, naturali, spirituali, et caelesti, significatur, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 62-91); quare non opus est illa hic iterum explicare. Sed pro septimo praecepto, quod est “Non furaberis,” nominantur hic “incantatores et idololatrae;” et per “incantatores” significantur qui inquirunt vera, quae falsificant, ut per illa confirment falsa et mala, sicut faciunt illi qui assumunt hoc verum, Quod nemo possit facere bonum a se, et per id confirmant solam Fidem; hoc enim est species furti spiritualis: quid porro incantatio, videatur supra (n. 462): per “idololatras” significantur qui non ex Verbo, ita non ex Domino, sed ex propria intelligentia instituunt cultum, aut in cultu sunt (n. 459); ut quoque fecerunt, qui ex unico dicto Pauli false intellecto, et non ex ullo Verbo Domini, doctrinam universalem Ecclesiae fabricaverunt, quod etiam est species furti spiritualis: per “mendaces” significantur qui in falsis sunt ex malo (n. 924).

 

(2) 直訳

892. ” Et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus,” significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis.- 892「また殺人者に、また淫行者に、また魔法使い(呪文を唱える者)に、また偶像崇拝者に、またうそをつくすべての者に」は、すべての彼らを意味する、その者は十戒の戒めを何も行なわない、また何らかの悪を避けいない、そこに罪として名前を挙げられている、またそれゆえそれらの中に生きる――

Quid per quatuor praecepta Decalogi, quae sunt “Non occides,” “Non adulteraberis,” “Non furaberis,” et “Non false testaberis,” in triplici Sensu, naturali, spirituali, et caelesti, significatur, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 62-91); 十戒の四つの戒めによって、それらは「(あなたは)殺すな(未来)」、「(あなたは)姦淫するな(未来)」、「(あなたは)盗むな(未来)」、また「(あなたは)偽って証言するな(未来)」であり、自然的な、霊的なまた天的な三重の意味の中で意味される〔ものが〕、『新しいエルサレムのための、生活の教え』の中に見られる(62-91番)。

quare non opus est illa hic iterum explicare. それゆえ、それらがここに再び説明する必要はない。

Sed pro septimo praecepto, quod est “Non furaberis,” nominantur hic “incantatores et idololatrae;” しかし、第七の戒めの代わりに、それは「(あなたは)盗むな(未来)」である、ここに「魔法使い(呪文を唱える者)と偶像崇拝者」が名前を挙げられている。

et per “incantatores” significantur qui inquirunt vera, quae falsificant, ut per illa confirment falsa et mala, sicut faciunt illi qui assumunt hoc verum, Quod nemo possit facere bonum a se, et per id confirmant solam Fidem; 「魔法使い(呪文を唱える者)」によって、真理を捜し求める、それを虚偽化する者が意味される、それらによって虚偽と悪を確信するために、彼らがつくるように、その者はこの真理「だれも自分自身からでは善を行なうことできない」を選ぶ(採用する)、またそれによって、信仰のみを確信する。

hoc enim est species furti spiritualis: というのは、このことは霊的な盗みの種類であるから。

quid porro incantatio, videatur supra (n. 462): さらに、何が魔術(呪文を唱えること)か、上に見られる(462番)。

per “idololatras” significantur qui non ex Verbo, ita non ex Domino, sed ex propria intelligentia instituunt cultum, aut in cultu sunt (n. 459); 「偶像崇拝者」によって、みことばからでない、そのように主からでない、しかし、自己知性から礼拝を制定する者が意味される、または〔その〕礼拝の中にいる(459番)。

ut quoque fecerunt, qui ex unico dicto Pauli false intellecto, et non ex ullo Verbo Domini, doctrinam universalem Ecclesiae fabricaverunt, quod etiam est species furti spiritualis: そのようにもまた行なった、パウロの言った唯一のものから、〔それを〕誤まって理解して、何も主のみことばからでなく、教会の普遍的な教えをつくり上げた者は、そのこともまた霊的な盗みの種類である。

per “mendaces” significantur qui in falsis sunt ex malo (n. 924). 「うそをつく者」によって、悪からの虚偽の中にいる者が意味される(924番)。

 

(3) 訳文

 892「殺人者、淫行者、魔法使い、偶像崇拝者、またうそをつくすべての者」は、十戒の戒めを何も行なわない、そこに罪として名前を挙げられている何らかの悪を避けない、またそれゆえ、それらの中に生きるすべての者を意味する。

  十戒の「殺してはならない」、「姦淫してはならない」、「盗んではならない」、また「偽って証言してはならない」の四つの戒めによって、自然的な、霊的なまた天的な三重の意味の中で意味されるものが『新しいエルサレムのための、生活の教え』の中に見られる(62-91番)。それゆえ、それらがここに再び説明する必要はない。

 しかし、第七の戒め「盗んではならない」の代わりに、ここに「魔法使いと偶像崇拝者」が名前を挙げられている。「魔法使い」によって、真理を捜し求め、それらによって虚偽と悪を確信するためにそれを虚偽化する者が意味される、この真理「だれも自分自身からでは善を行なうことできない」を選び取り、それによって、信仰のみを確信する者がするように。というのは、このこと一種の霊的な盗みであるから。さらに、何が魔術か、前に見られる(462番)。「偶像崇拝者」によって、みことばからでない、そのように主からでない、しかし、自己知性から礼拝を制定する、または〔その〕礼拝の中にいる者が意味される(459番)。パウロの言った唯一のものから、〔それを〕誤まって理解して、何も主のみことばからでなく、教会の普遍的な教えをつくり上げた者はそのようにもまた行なった、そのこともまた一種の霊的な盗みである。「うそをつく者」によって、悪からの虚偽の中にいる者が意味される(924番)。

原典講読『啓示された黙示録』 893

(1) 原文

893. ” Pars illorum in stagno ardente igne et sulphure.”―Quod significet illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt, patet a supra explicatis (n. 835, 872{1}), ubi similia verba.

@1 872 pro “873”

 

(2) 直訳

893. ” Pars illorum in stagno ardente igne et sulphure.”― 893.「彼らの部分が火と硫黄の燃える池の中に〔ある〕」――

Quod significet illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt, patet a supra explicatis (n. 835, 872{1}), ubi similia verba. このことが、彼らに〔ある〕地獄を意味する〔ことは〕、そこに虚偽への愛と悪への欲望がある、上の説明(835, 872番)から明らかである、そこに同様のことばが〔ある〕。

@1 872 pro “873” 注1 「873」の代わりに 872

 

(3) 訳文

 893.「彼らの部分が火と硫黄の燃える池の中に〔ある〕」――これがそこに虚偽への愛と悪への欲望がある彼らの地獄を意味することは、前の説明(835, 872番)から明らかである、そこに同様のことばが〔ある〕。

原典講読『啓示された黙示録』 894

(1) 原文

894. ” Quae est altera mors.”―Quod significet damnationem, patet etiam ab explicatis supra (n. 853, 873).

 

(2) 直訳

 894. ” Quae est altera mors.”― 894「それは第二の死である」――

Quod significet damnationem, patet etiam ab explicatis supra (n. 853, 873). このことが断罪を意味する〔ことは〕上に説明されたもの(835, 873番)からもまた明らかである。

 

(3) 訳文

894.「それは第二の死である」――これが断罪を意味することは前に説明されたものから明らかである(835, 873番)。

原典講読『啓示された黙示録』 895

(1) 原文

895. [Vers. 9.] ” Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem,” significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino.-Per “unum septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum,” intelligitur Dominus ex intimo Caeli influens, et per intimum Caelum loquens, hic manifestans illa quae sequuntur; quod per hunc Angelum intelligatur Dominus, patet ab explicatione capitis xv., ubi haec sunt:

 

“Post haec vidi, cum ecce apertum est Templum Tabernaculi in Caelo, et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas” (vers. 5 et 6);

 

quod per illa significetur quod visum sit intimum Caeli,ubi Dominus in Sua sanctitate, et in Lege quae Decalogus est, videatur supra (n. 669, 670); tum etiam ab explicatione capitis xvii., ubi haec sunt:

 

“Et venit unus ex Angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens, Veni ostendam tibi judicium Meretricis magnae” (vers.1);

 

quod per illa significetur influxus et revelatio a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano, videatur supra (n. 718, 719): inde patet, quod per “venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum dicens,” intelligatur Dominus ex intimo Caeli influens; et quod per “veni, ostendam tibi” significetur manifestatio; et quod per “Sponsam Agni Uxorem” significetur Nova Ecclesia, quae per Verbum conjuncta erit Domino (ut n. 881): Ecclesia illa vocatur “Sponsa” quando instauratur, et “Uxor” quando instaurata est; hic “Sponsa Uxor” quia pro certo instauranda.

 

(2) 直訳

895. [Vers. 9.] ” Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem,” significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino.- 895(9節) 「また、私に七人の天使のひとりがやって来た、最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている、また、私に話した、言って。来い、私はあなたに花嫁を小羊の妻を見せる」は、新しい教会について主による最内部の天界からの流入と明示を意味する、それは、みことばによって主の結合があるであろう――

Per “unum septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum,” intelligitur Dominus ex intimo Caeli influens, et per intimum Caelum loquens, hic manifestans illa quae sequuntur; 「最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている七人の天使のひとり、また、私に話した」によって、最内部の天界から流入している、また最内部の天界を通して話している主が意味される、ここにそれらを明らかにしている(示している)、それらが続けられる。

quod per hunc Angelum intelligatur Dominus, patet ab explicatione capitis xv., ubi haec sunt: この天使によって主が意味されることは、第15章の説明から明らかである、そこにこれらがある――

 

“Post haec vidi, cum ecce apertum est Templum Tabernaculi in Caelo, et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas” (vers. 5 et 6); 「この後、私は見た、見よ、天の中の幕屋の神殿が開かれたとき、また七つの災害を持っている七つの天使たちが出た」(5と6節)。

quod per illa significetur quod visum sit intimum Caeli,ubi Dominus in Sua sanctitate, et in Lege quae Decalogus est, videatur supra (n. 669, 670); それらによって、天界の最内部が開かれたことが意味される、そこに主がご自分の神聖さの中に〔いる〕、また律法の中に、それは十戒である、そのことが上に見られる(669, 670番)。

tum etiam ab explicatione capitis xvii., ubi haec sunt: なおまた(加えて)さらにまた、第17章の説明から、そこにこれらがある――

“Et venit unus ex Angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens, Veni ostendam tibi judicium Meretricis magnae” (vers.1); 「また、七つの鉢を持っている天使たちのひとりがやって来た、また私に言って、話した、来い、私はあなたに大淫婦のさばきを見せる(未来)」(1節)。

quod per illa significetur influxus et revelatio a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano, videatur supra (n. 718, 719): それらによって、ローマカトリックの宗教的信念について、最内部の天界からの主による流入と啓示が意味されることが、上に見られる(718, 719番)。

inde patet, quod per “venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum dicens,” intelligatur Dominus ex intimo Caeli influens; ここから明らかである、「私に七人の天使のひとりがやって来た、最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている、また、私に話した、言って」によって、最内部から流入する主が意味されること。

et quod per “veni, ostendam tibi” significetur manifestatio; また、「来い、私はあなたに見せる」によって、明示が意味されること。

et quod per “Sponsam Agni Uxorem” significetur Nova Ecclesia, quae per Verbum conjuncta erit Domino (ut n. 881): また「花嫁を小羊の妻を」によって、新しい教会が意味される、それはみことばによって主と結合される(881番のように)。

Ecclesia illa vocatur “Sponsa” quando instauratur, et “Uxor” quando instaurata est; その教会は「花嫁」と呼ばれる、設立される(接続)時、また「妻」と、設立された時。

hic “Sponsa Uxor” quia pro certo instauranda. ここに「花嫁、妻」と、確かに、設立される(動形容詞☆)からである。

☆ 動形容詞は未来受動分詞とも言われ、「行なわれようとしている、行なわれるべき」ことを意味します。

 

(3) 訳文

895(9節)「また、最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている七人の天使のひとりが私にやって来て、私に、言って、話した。来い、私はあなたに花嫁を小羊の妻を見せよう」は、みことばによって主の結合があるであろう新しい教会について、主による最内部の天界からの流入と明示を意味する。

 「最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている七人の天使のひとりが、私に話した」によって、最内部の天界から流入している、また最内部の天界を通して話している、ここにそれらを明らかに示している主が意味され、それらが続けられる。この天使によって主が意味されることは、第15章の説明から明らかである、そこにこれらがある――

 

 「この後、私は見た、見よ、天の中の幕屋の神殿が開かれたとき、七つの災害を持っている七つの天使たちが出て来た」(5と6節)。

 

 それらによって、天界の最内部が開かれ、そこに主がご自分の神聖さの中に、また十戒である律法の中に〔いる〕ことが意味される、そのことが前に見られる(669, 670番)。なおさらにまた第17章の説明から、そこにこれらがある――

 

 「また、七つの鉢を持っている天使たちのひとりがやって来て、私に言って、話した、来い、私はあなたに大淫婦のさばきを見せよう」(1節)。

 

 それらによって、ローマカトリックの宗教的信念について、最内部の天界からの主による流入と啓示が意味されることが、前に見られる(718, 719番)。ここから、「最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている七人の天使のひとりが私にやって来た、また、私に言って、話した」によって、最内部から流入する主が意味されること、また、「来い、私はあなたに見せよう」によって、明示が意味されることが明らかである。また「花嫁、小羊の妻」によって、みことばによって主と結合される新しい教会が意味されること(881番のように)。

 その教会は設立される時、「花嫁」、また設立された時、「妻」と呼ばれる。ここに「花嫁、妻」と呼ばれる、確かに、設立されるからである。