原典講読『啓示された黙示録』 875(直訳[3]まで)

(2) 直訳

875. His adjiciam haec MEMORABILIA: ― 875 これらに私はこのメモラビリアを付け加える――

Quodam mane experrectus a somno vidi duos angelos descendentes e Caelo, unum e meridie Caeli, et alterum ex oriente Caeli, utrumque in curribus quibus alligati erant equi albi. ある朝、眠りから目覚めて、私はふたりの天使たちが天界から降って来るのを見た、ひとりは南の天界から、またもうひとりは東の天界から、両方とも馬車の中に、それらに白い馬が結びつけられていた。

Currus in quo vectus est angelus e meridie Caeli, splendebat sicut ex argento; 馬車は、その中に南の天界からの天使が乗っていた、銀からのように輝いた。

et currus in quo vectus est angelus ex oriente Caeli, splendebat sicut ex auro; また馬車は、その中に東の天界からの天使が乗っていた、金からのように輝いた。

et habenae quas tenebant manibus fulgebant sicut ex luce flammea aurorae. また手綱は、それを手で握った、暁の炎のような光からのように輝いた。

Ita mihi visi sunt bini illi angeli e longinquo; そのように私に見られた、そのふたりの天使たちは遠方から。

sed e propius veniebant, non apparebant in curru, sed in sua forma angelica quae est humana. しかし、さらに近くから(=に)やって来たとき、馬車の中に見られなかった、しかし、天使のその形の中に、それは人間のものである。

Ille qui ab oriente Caeli venit, in veste splendente purpurea, et ille qui a meridie Caeli, in veste splendida hyacinthina. 彼は、その者は東の天界からやって来た、☆光り輝く紫色の衣服であった、また彼は、その者は南の天界からやって来た、☆光り輝く青い色の衣服であった。

Hi cum sub Caelis in inferioribus erant, accurrebat unus ad alterum, sicut aemularentur quis prior, et se mutuo amplexi et osculati sunt. これらの者は天界の下方のより低いところの中にいた、ひとりがもうひとりに走り寄った、だれが先か張り合うように、またお互いに抱擁した、またキスした。

Audivi quod bini illi angeli, dum in mundo vixerunt, fuerint amicitia interiore conjuncti; 私は聞いた、それらのふたりの天使たちは、世の中で生きた時、内的な友情が結びついていた。

sed nunc unus in Caelo orientali, alter in Caelo meridionali. しかし、今や、ひとりは東の天界の中に、もうひとりは南の天界の中に。

In Caelo orientali sunt qui a Domino in amore sunt; 東の天界の中に主からの愛の中にいる者がいる。

in Caelo autem meridionali qui a Domino in sapientia sunt. けれども、南の天界の中に、主からの知恵の中にいる者が。

[2] Illi postquam aliquamdiu locuti sunt de magnificis in Caelis suis, venit in sermonem illorum hoc, Num Caelum in sua essentia sit Amor, vel num Sapientia. [2] 彼らは、しばらくの間、自分の天界の中の荘厳なものについて話した、彼らの会話の中でこれにやって来た、天界はその本質の中で愛であるのか、あるいは知恵〔である〕のか。

Conveniebant illico quod unum sit alterius, sed Cujus ab origine ventilabant. すぐさま一致した、一つはもう一つのものであること、しかし、その起源から議論した。

Ille Angelus qui e Caelo sapientiae erat, quaesivit alterum “Quid Amor;” その天使は、その者は知恵の天界からであった、他の者に質問した、「愛とは何か?」

et respondit quod amor oriundus a Domino ut Sole, sit calor vitae angelorum et hominum, ita vita eorum; また答えた、太陽としての主から起こる(生じる)愛は、天使と人間のいのちの熱である、そのように彼らのいのち☆。

et quod derivationes amoris dicantur affectiones; また、愛の派生物は情愛と言われること

et quod per has producantur perceptiones et sic cogitationes “ex quo fluit, quod sapientia ex origine sua sit amor: またそれによって知覚とこのように思考が生み出されること「そこから流れ出る(~になる)、知恵はその起源から☆愛であること。

☆ このままでは意味が汲み取りづらいです。意訳します。次の文も。

consequenter quod Cogitatio in origine sua sit affectio illius amoris: したがって、思考はその起源から☆その愛の情愛であること。

et quod videri possit ex derivationibus in suo ordine lustratis, quod cogitatio non aliud sit quam forma affectionis; また、見られることができること、順序正しい考察の中の派生物から、思考は何らかのものでないこと、情愛の形以外の。

et quod hoc nesciatur, quia cogitationes in luce sunt, sed affectiones in calore, et quod ideo super cogitationes reflectatur, non autem super affectiones; また、このことが知られていない、思考は光の中にあるので、しかし、情愛は熱の中に、またそれゆえ、思考について熟考される、けれども、情愛について〔熟考され〕ない。

similiter ut fit cum sono et cum loquela. 同様にそのように音声にまた話すことに生じる。

Quod cogitatio non sit aliud quam forma affectionis, etiam illustrari potest per loquelam, quod haec non aliud sit quam forma soni; 思考は何らかのものではないこと、☆情愛の形以外の、さらにまた話すことによって説明されることができる、これは何らかのものではないこと、音の形以外の。

simile etiam est, quia sonus correspondet affectioni, et loquela cogitationi, quare affectio sonat, et cogitatio loquitur. さらにまた同様である、音は情愛に対応するので、また話すことは思考に、それゆえ、情愛は音がする、また思考は話す。

Hoc etiam potest perspicuum fieri, cum dicitur, `Aufer sonum a loquela, num detur aliquid loquelae; このこともまた明白なものを生じることができる、言われるとき、「音を話すことから取り去れ、何らかの話すことは存在するのか?

similiter aufer affectionem a cogitatione, num detur aliquid cogitationis.’ 同様に、情愛を取り去れ、思考から、何らかの思考は存在するのか?」

Inde nunc patet, quod amor sit omne sapientiae, consequenter quod essentia Caelorum sit amor, et quod existentia illorum sit sapientia; ここから、今や、明らかである、愛は知恵のすべてのものであること、したがって、天界の本質は愛であること、またその存在は知恵であること。

seu idem, quod Caeli sint ex Divino Amore, et quod existant ex Divino Amore per Divinam Sapientiam; または同じこと〔であるが〕、天界は神的な愛からであること、また神的な愛から神的な知恵によって存在するようになること。

quare, ut prius dictum est, unum est alterius.” それゆえ、前に言われたように、一つはもう一つのものである」。

[3] Tunc apud me erat novitius spiritus, qui audiens haec interrogabat, num simile est cum charitate et inde, quia charitas est affectionis et fides cogitationis. [3] その時、私のもとに新参の霊がいた、その者はこれらを聞いて質問した、仁愛と信仰について(の場合)同様であるかどうか、仁愛は情愛のものであるので、また信仰は思考のもの。

Et respondit Angelus, “Est prorsus simile; また、天使は答えた、「まったく同様である。

fides non est aliud quam forma charitatis, plane sicut loquela{1} est forma soni{2} 信仰は何らかのものではない、仁愛の形以外の、まったく話すことが音の形であるように。

Formatur etiam fides a charitate, sicut formatur loquela a sono. さらにまた、信仰は仁愛から形作られる、話すことが音から形作られるように。

Formationis modum etiam novimus in Caelo, sed non vacat illam hic exponere.” 形成の方法もまた私たちは天界の中で知っている、しかし、ここにそれらを説明することは時間がない」。

Adjecit, “Per fidem intelligo fidem spiritualem, in qua spiritus et vita unice est ex charitate, nam haec spiritualis est, et per illam fides; 加えた、「信仰によって、私は霊的な信仰を意味する、その中に☆霊といのちがもっぱら☆仁愛によってある、なぜなら、これは霊的なものであるから、またそれらによって信仰が〔霊的となる〕。

quare fides absque charitate est fides mere naturalis, et haec fides est fides mortua; それゆえ、仁愛なしの信仰は単なる自然的な信仰である、またこの信仰は死んだものである。

conjungit etiam se cum affectione mere naturali, quae non aliud est quam concupiscentia.” さらにまたそれ自体を単なる自然的な情愛に結合させる、それは何らかのものではない、欲望以外の」。

Angeli de his loquebantur spiritualiter, ac spiritualis loquela complectitur millia, quae loquela naturalis non potest exprimere, et quod mirum, quae ne quidem possunt in ideas cogitationis naturalis cadere. 天使たちはこれらについて霊的に話した、そして霊的な話し方は数百万のものを含む、それらを自然的な話し方は表現することができない、また、驚くべきことに、それらは決して自然的な思考の中に落ち込むことができない。

Retinete haec, quaeso, et quando e luce naturali in lucem spiritualem venitis, quod fit post mortem, inquirite tunc quid fides et quid charitas, et videbitis clare quod fides sit charitas in forma, et inde quod charitas sit omne fidei; これらを心に留めよ、またあなたが自然的な光から霊的な光の中へやって来る時、それは死後に生じる、その時、質問せよ(探求せよ)、何が信仰か、また何が仁愛か、またあなたははっきりと見るであろう、信仰が価値の中の仁愛であること、またここから仁愛が信仰のすべてのものであること。

consequenter quod sit anima, vita et essentia fidei, prorsus sicut affectio est cogitationis, et sicut sonus est loquelae: したがって、〔仁愛が〕信仰の霊魂、いのちまた本質であること、まったく情愛が思考の〔それら〕であるように、また音声が話しの〔それら〕であるように。

et si desideraveritis, visuri estis formationem fidei a charitate similem formationi loquelae ex sono, quia correspondent. また、もし、あなたが望むなら、あなたは仁愛からの思考の形成を見ることになるであろう、音声からの話しの形成と同様のものを、〔それらは〕対応するからである。

Postquam angeli haec et illa locuti sunt, abiverunt, et cum recesserunt, quisque ad suum Caelum, apparebant stellae circum capita illorum; 天使たちがこれらやそれらを話した後、去った、また去った(引き下がった)とき、それぞれが自分の天界へ、彼らの頭のまわりに星が見られた

et cum ad distantiam a me elongati sunt, visi sunt iterum in curribus, ut prius. また私から隔たりへと移されたとき、再び馬車の中に見られた、前のように。

原典講読『啓示された黙示録』 875(直訳[4]~[8]まで)

[4] Postquam bini illi angeli extra meum conspectum fuerunt, vidi quendam hortum a latere dextro, ubi erant oleae, vites, ficus, laurus, et palmae, in ordine secundum correspondentiam positae. [4] そのふたりの天使たちが私の視野の外にあった後、私は右側からある庭園を見た、そこにオリーブの木、イチジクの木、月桂樹とシュロの木があった、対応する位置にしたがって順序正しく。

Illuc prospexi, et inter arbores vidi angelos et spiritus vadentes et colloquentes; 私はその場所を眺めた、また木々の間に天使と霊たちを見た、歩いているまた会話している。

et tunc ad me respexit unus spiritus angelicus. またその時、ひとりの天使的な霊が私を眺めた。

Spiritus angelici vocantur, qui in mundo spirituum praeparantur ad Caelum, et postea fiunt angeli. 天使的な霊と呼ばれる、その者は霊たちの世界の中で天界へ準備されている、また、その後、天使になる。

Ille Spiritus ab horto illo ad me venit, et dixit, “Vis mecum ire in nostrum paradisum et auditurus ac visurus es mirabilia.” その霊はその庭園から私にやって来た、また言った、「あなたは欲する、私と私たちの楽園に入ること、そしてあなたは驚くべきものを聞く(未来分詞)、また見る(未来分詞)」。

Et abivi cum illo, et tunc dixit mihi, “Hi quos vides” (erant enim plures) “sunt omnes in affectione veri, et inde in luce sapientiae.  また、彼と行った、またその時、私に言った、「これらの者は、彼らをあなたは見る」(というのは、多くの者がいたから)、「すべての者は真理の情愛の中にいる、またここから知恵の光の中に。

Est quoque hic aedificium quod vocamus Templum Sapientiae; ここに宮殿もまたある、それは「知恵の神殿」と呼ばれる。

sed illud non aliquis videt qui credit se multum sapere, minus qui credit se satis sapere, et adhuc minus qui credit se sapere ex se: しかし、それをある者は見ることができない、その者は自分自身を大いに賢明であることを信じている、ましてその者は自分自身を十分に賢明であることを信じている、またさらにまして、その者は自分自身を自分自身から賢明であることを信じている。

causa est, quia illi non in receptione lucis Caeli ex affectione genuinae sapientiae sunt. 理由がある、彼らが天界の光の受容の中にいないからである、本物の知恵のものである情愛からの。

Genuina sapientia est, quod homo e luce Caeli videat, quod quae scit, intelligit, et sapit, tam parum sint respective ad id quod non scit, intelligit et sapit, sicut est gutta ad oceanum, consequenter vix aliquid. 本物の知恵である、人間が天界の光から見ること〔である〕、知り、理解し、また味わうものは、このようにわずかである、それに比べて、それを知らない、理解し〔ない〕、味わわない、大洋と比べて一滴のようである、したがってほとんど何ものでもない。

Omnis qui in hoc horto paradisiaco est, et ex perceptione et visu in se agnoscit quod tam parum sapiat respective, is videt Templum illud Sapientiae; すべての者は、その者はこの楽園の庭園の中にいる、また知覚そして視覚から本質的に認めている、このように比較的にわずかに味わう、彼はその「知恵の神殿」を見る。

nam lux interior dat illud videre, non autem lux exterior absque illa.”  なぜなら、内的な光はそれを見ることを与えるから、けれどもそれらなしの外的な光は〔与え〕ない。

[5] Et quia ego hoc saepius cogitavi, et ex scientia, et dein ex perceptione, et demum ex visu e luce interiore, agnovi quod homo tam parum sapiat, ecce datum est mihi videre illud templum. [5] また、私はそのことを考えたので、また知識から、またその後、知覚から、また最後に内的な光からの視覚から、私は認めた、人間はこのようにわずかに賢明であること、見よ、私にその神殿を見ることが与えられた。

Erat quoad formam mirabile. 形に関して驚くべきものであった。

Erat elevatum supra humum, quadrangulare, parietes ex crystallo, tectum ex jaspide pellucido eleganter arcuatum, substructio ex vario lapide pretioso.  地面の上に上げられていた、四角で、壁は水晶から、屋根は透明な碧玉から、優雅にアーチ形に(丸天井造りに)、土台はいろいろな宝石から。

Erant gradus, per quos in illud ascendebatur, ex alabastro polito. 階段があった、それを通ってその中に上る、磨かれた雪花石膏(縞大理石)からできた。

Ad latera graduum apparebant sicut leones cum catulis. 階段の脇に、子とともにライオンが見られた。

Et tunc quaesivi num liceat intrare, et dictum est quod liceat. またその時、私は質問した、入ることが許されるかどうか、また言われた、許されること。

Quare ascendi; それゆえ、私は上った。

et cum intravi, vidi sicut cherubos volantes sub tecto, sed mox evanescentes; また私が入ったとき、私は屋根の下を飛んでいるケルビムを見た、しかし、間もなく見えなくなって。

solum super quo ambulatur ex cedris, et totum templum ex pellucentia tecti et parietum ad formam lucis. 

床(ゆか)は、その上を歩く、杉から〔できていた〕、また神殿全体は屋根と壁のと透明性から光の形へと〔なっていた〕。

[6] Intrabat mecum Spiritus angelicus, cui retuli quid audivi ex binis Angelis de amore et sapientia, ut et de charitate et fide. [6] 私と天使的な霊は入った、その者に私は話した(refrro)、それは私がふたりの天使たちから聞いた、愛と知恵について、そのようにまた仁愛と信仰について。

Et tunc dixit, “Annon etiam locuti sunt de tertio.” またその時、言った、「第三のものについてもまた話されなかったのか?」

“Quid tertium,” dixi. 「第三のものとは何か」私は言った。

Respondit, “Est usus; 答えた、「役立ちである。

amor et sapientia absque usu non sunt aliquid; 役立ちなしの愛と知恵は何ものでもない。

sunt modo entia idealia, nec fiunt realia priusquam sunt in usu: 単なる観念的な存在物である、実在するものともならない、役立ちの中にある前に。

sunt enim amor, sapientia et usus, tria, quae non separantur possunt; というのは、愛、知恵また役立ちであるから、三つのものは、それらは分離されることができない。

si separantur, neutrum est aliquid. もし、分離されるなら、あるものはどちらのものでもない。

Non est amor aliquid absque sapientia, sed in sapientia formatur ad aliquid; 知恵なしに愛は何ものでもない、しかし、知恵が何らかのものへ向けて形作る。

hoc aliquid ad quod formatur est usus; この何らかのものは、それへ向けて役立ちが形作られる。

quare cum amor per sapientiam in usu est, tunc est aliquid, imo tunc primum existit. それゆえ、愛が知恵によって役立ちの中にあるとき、その時、何らかのものである、それどころか、初めて存在するようになるからである。

Sunt prorsus sicut finis, causa et effectus; 完全に、目的、原因、また結果のようである。

finis non est aliquid nisi per causam sit in effectu; 目的は何ものでもない、原因によって結果の中にないなら。

si solvitur unum ex illis tribus, solvitur omne, et fit sicut nihil. もしそれらの三つからあるものが解かれる(バラバラにされる)なら、すべてのものが解かれる(バラバラにされる)、無のようになる。

[7] Simile est cum charitate, fide, et operibus; [7] 仁愛、信仰、また働きにもまた同様である。

charitas absque fide non est aliquid, nec fides absque charitate, nec charitas et fides absque operibus; 信仰なしに仁愛は何ものでもない、仁愛なしに信仰も〔何ものでも〕ない、そして働きなしに仁愛と信仰も〔何ものでも〕ない。

at in operibus fiunt aliquid, et tale aliquid quale est operum usus. しかし、働きの中で何らかのものである、またそのような何らかのもの〔である〕、働きの役立ちような。

Simile est cum affectione, cogitatione et operatione; 情愛、思考と働き(活動)に同様である。

et simile est cum voluntate, intellectu et actione. また、意志、理解力と活動(作用)に同様である。

Quod ita sit, videri potest clare in hoc templo, quia lux, in qua hic sumus, est lux illustrans mentis interiora.  そのようであることは、この神殿の中ではっきりと見られることができる、光は、その中に私たちはいる、内的な心を照らす光であるからである。

Quod non detur completum et perfectum nisi sit trinum, etiam docet geometria; 完成と完全が存在しないことは、三重の実在(三位一体)がないなら、さらにまた幾何学が教えている。

non enim est linea aliquid nisi fiat area; というのは、直線は何ものでもないから、広さ(面積)にならないなら。

nec est area aliquid nisi fiat corpus: 広さ(面積)も何ものでない、物体(体積)にならないなら。

quare ducetur unum in alterum, ut existant; それゆえ、あるものはもう一つのものの中に導かれる、存在するようになるために。

et coexistunt in tertio. また第三のものの中で同時に存在する(共存する)。

Sicut est in hoc, etiam est in omnibus et singulis creatis, quae finita sunt in suo tertio. このことの中のように、創造されたすべてと個々のものの中でもまた、それらはその三つのものの中で限定されている。

Inde nunc est, quod `tria‘ in Verbo spiritualiter intellecta significent completum et prorsus. 今や、ここからである、みことばの中で霊的に理解された「三つのもの」が完成と完全を意味すること。

Quoniam ita est, non potui non mirari, quod quidam profiteantur solam fidem, quidam solam charitatem, quidam sola opera; そのようであるので、私は驚かないことができない、ある者が信仰だけを公言すること、ある者は仁愛だけを、ある者は働き(業)だけを。

cum tamen unum absque altero, ac unum et simul alterum absque tertio, non est aliquid.”  そのときそれでも、もう一つのものなしにあるものは、そして、第三のものなしにあるものと同時にもう一つのものは、何らかのものではない」。

[8] Sed tunc quaesivi, “Potestne homo charitatem et fidem habere, et usque non opera; [8] しかし、その時、私は質問した、「人間は仁愛と信仰を持つことができるのではありませんか? またそれでも働き(業)がない。

potestne homo esse in affectione et cogitatione de aliqua re, et tamen non in operatione ejus.” 人間は何らかの事柄について情愛と思考の中にいることができませんか? またそれでもその働き(活動)の中にない」。

Dixit mihi Spiritus angelicus, Non potest nisi modo idealiter at non realiter. 天使的な霊は私に言った、観念的にだけでないなら、できない、しかし、実際に〔はでき〕ない。

Erit usque in conatu aut voluntate ad operandum; それでも、コナトゥス(努力)または意志の中にある(未来)、働くことへ向けて。

ac voluntas seu conatus est actus in se, quia est continuus nisus ad agendum, qui fit actus exterior accedente determinatione; そして、意志またはコナトゥス(努力)は本質的に行動(活動)である、行なうことへの絶え間のない努力であるから、それは外的な行動(活動)となる、確定に近づくとき。

quale conatus et voluntas, sicut actus interior, acceptatur ab omni sapiente, quia a Deo, prorsus sicut actus exterior, modo non deficiat quando datur copia.”  それゆえ、コナトゥス(努力)と意志は、内的な行動(活動)のように、すべての賢明な者により受け入れられる、神により〔受け入れられる〕ので☆、まったく外的な行動(活動)のように、欠いていない間は(かぎり)、機会が与えられる時」。

☆ 「神により受け入れられる」が唐突に出てきたのでまごつきますが、理由づけとみなせばよいのでしょう。「何でも起こることは神によって起こされた」として、受け入れることです。

原典講読『啓示された黙示録』 875(直訳[9]~[12]まで)

[9] Post haec descendi per gradus e Templo Sapientiae, et ambulavi in horto, et vidi aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. [9] この後、私は階段を通って知恵の神殿を降った、また庭園の中を歩いた、また、ある者を、月桂樹の下に座っている者、イチジクの実を食べている者を見た。

Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, ac dederunt; 彼らへと私は去った☆、また私は彼らからイチジクの実を求めた、また彼らは与えた。
☆ secedoが使われていますが、別の語のほうがよいでしょう。

et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae. また見よ、私の手の中のイチジクの実はブドウの実になった。

Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui adhuc mecum erat, “Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, at uvae bona charitatis et fidei in spirituali seu interno homine; そのことを私が驚いたとき、私に天使の霊が言った、その者は依然として私とともにいた、「あなたの手の中のイチジクの実はブドウの実になった、イチジク(の実)は対応から仁愛の善を意味するからである、またここから自然的なものの中の信仰、すなわち、外なる人〔の中の〕、そしてブドウ(の実)は、仁愛の善を、またここから霊的なものの中の信仰、すなわち、内なる人〔の中の〕。

et quia amas spiritualia, ideo iti factum est tibi: また、あなたが霊的なものを愛するので、それゆえ、そのようにあなたに生じた。

in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias.” というのは、私たちの世界の中で、すべてのものは生じ、存在するようになるから、そしてまた、変化する、対応にしたがって。

Et tunc me supervenit desiderium sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen sicut a se; またその時、私に知ろうとする願望が出てきた、どのように人間は神により善を行なうことができるのか、またそれでも自分自身からのように。

quare interrogavi comedentes ficus; それゆえ、私はイチジクの実を食べている者に質問した。

quomodo illi id comprehendunt. どのように彼らはそのことを把握(理解)しているか。

Dixerunt quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; 彼らは言った、そのことを異なって把握(理解)することができないこと、神がそれを人間の中で内的に働くこと以外に、そして人間によって、彼がそのことを知らない時に。

quoniam si homo id consciret et sic faceret sicut a se, quod etiam est facere a se, non faceret bonum sed malum: もし、人間がそのことを気づいている、またこのように自分自身からのように行なうなら、善を行なわないからである、単に現われるものでないなら、それは内的に悪である。

“omne enim quod ab homine, ut ab ipso, procedit, procedit a proprio ejus, ac proprium hominis a nativitate malum est. 「というのは、すべてのものは、それは人間から発出する、彼自身からのように、彼のプロプリウム(固有のもの)から発出するから、そして人間のプロプリウム(固有のもの)は出生から悪である。

Quomodo tunc potest bonum a Deo et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum. どのようにその時、神からの善が、また人間からの悪が結合されることができるのか? またこのように結合したものが行動の中に発出すること。

Et proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; また、救いの事柄の中で人間のプロプリウムは絶えず功績を吹き込んでいる。

et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum quod est summa injustitia et impietas. またどれだけこのことを行なうか〔によって〕それだけ主ご自身の功績を取り去る、それは最大の不正と不敬である。

Verbo, si bonum, quod Deus per Spiritum Sanctum in homine operatur, a hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur et quoque prophanaretur; 一言でいえば、もし善が、それを神は聖霊を通して人間の中で働く、人間の中で欲することまたここから行なうこと、流入するなら、その善はすべての点で不潔にされる、そしてまた冒涜される。

quod tamen Deus nusquam permittit. それでも神は決して許さないこと。

Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se, ac sicut a se; 確かに、人間は善を、それを行なう、考えることができる、それが神からであること、またそれを神の善と呼ぶこと、自分自身を通しての、そして自分自身からのように。 

sed usque hoc non comprehendimus. しかしそれでも、このことを、私たちは把握(理解)しない」。

[10] Sed tunc aperui mentem, et dixi, “Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. [10] しかし、その時、私は心を開いた、また私は言った、「あなたがたは把握(理解)していない、あなたがは外観から考えているので、また外観から確信した思考は欺きである。

Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis quod omnia quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in illo, et consequenter ex ipso; 外観とここからの欺きがあなたがたにある、あなたがたは信じているので、すべてのものは、それらを人間が意志し、考える、またここから行ない、話す、彼ら〔人間〕の中にあること、またしたがって自分自身から。

cum tamen nihil eorum est in illo praeter statum recipiendi quod influit. そのときそれでも、それらの中に彼の(もの)は何もない、流入するものを受け入れる状態以外に。

Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. 人間は自分自身の中に(本質的に)いのちがない、しかし、いのちの受け入れる器官(有機体)である。

Dominus Solus est Vita in Se, ut quoque Ipse dicit apud Johannem: 主おひとりが本質的にいのちである、「ヨハネ(福音書)」のものとにもまた言うように――

`Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio Vitam habere in Se Ipso’ (v. 26; praeter alibi, ut cap. xi. 25: cap. xiv. 6, 19). 「父がご自分自身の中にいのちを持つように、そのように子もまたご自分自身の中にいのちを持つことを与えた」(5:26、ほかに他の箇所に、例えばヨハネ11:25,14:6, 19)。

[11] Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; [11] 二つのものがある、それらはいのちをつくる、愛と知恵である。

seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. または同じもの〔である〕こと、愛の善と知恵の真理。

Haec influunt a Deo, et recipiuntur ab homine, et sentiuntur in homine sicut in illo; これらは神から流入する、また人間により受け入れられる、人間の中に、その中に〔あるか〕のように感じられる。

et quia sentiuntur ab illo sicut in illo, procedunt etiam sicut ab illo. また彼から、彼の中にかのように感じられるので、彼からのようにもまた発出する〔ものであるかのように感じられる〕。

Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur et remaneat. そのように人間により感じられることは、主により与えられている、そのことが、それは流入する、彼に働きかけるように、またこのように受け入られる、そしてとどまる。

Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo sed ab Inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine sicut ab illo; しかし、すべての悪もまた流入する、神からでなく、しかし、地獄から、またこれは快さとともに受け入れられる、人間はこのような器官(有機体)に生まれているので、それゆえ、神から善の多くのものを受け入れない、人間から取り去られた(遠ざけられた)悪のどれだけのもの(量)以上に、それからのように。

quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. 悔い改めによって生じるもの、また一緒に、主への信仰によって。

[12] Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt appareant in homine sicut in illo et inde sicut ab illo, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu et tactu; [12] 愛と知恵は、仁愛と信仰は、または一般的な(普通の)言い方で、愛と仁愛の善は、そして知恵と信仰の真理は、流入する、また流入するものは、人間の中で彼の中の〔もの〕のように見える、またここから彼からの〔もの〕のように、明らかに見られることができる、聴覚で、嗅覚で、味覚で、また触覚で。

omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; すべてのものは、それらはそれらの感覚器官の中に感じられる、外から流入する、またそれらの中に感じられる。

similiter in sensuum internorum organis, cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. 同様に、内部の感覚の器官の中で、単なる相違とともに、これら〔後者〕の中に流入する、それら見えないこと、けれどもそれら〔前者〕の中に流入するそれらは見える

Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; 一言でいえば、人間は神からのいのちの受け入れる器官(有機体)である。

consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. したがって、善の流入するものである、悪から離れるかぎり。

Posse desistere a malo dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere sicut a se; 悪から離れることができることは、主がそれぞれの人間に与えている、意志することと理解することを与えているので、自分自身からのように。

et quicquid homo ex voluntate ut sua secundum intellectum ut suum, seu quod idem, quicquid ex libero quod voluntatis secundum rationem quae intellectus, agit, hoc permanet. またそれぞれの人間は意志から理解力(知性)にしたがうかのように、自分のものかのように、すなわち、同じこと〔であるが〕、何でも意志の自由から、理解力の理性にしたがって、行なう、これが残る。

Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. そのことによって、主は人間に自分自身との結合の状態を引き起こす、またこのことの中で彼を改心させる、再生させる、また救う。

原典講読『啓示された黙示録』 875(直訳[13]~[17])

[13] Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur quod illustret et vivificet, imo quod operetur in homine; [13] いのちは、それは流入する、主から発出するいのちである、そのいのちは神の霊とも呼ばれる、みことばの中で聖霊と、それについてもまた言われる、照らす、また生かすこと、それどころか、人間の中で働くこと。

sed vita haec variatur et modificatur secundum organizationem inductam homini per ejus amorem et aspectum. しかし、このいのちは彼(人間)の愛と見ること(視覚)によって人間に引き起こされた組織(構成)にしたがって変えられ(多様にされ)、少し変えられる(修正される)。

Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini, et sic quod homines quoad partem forent Dii; さらにまたあなたがたは知ることができる、愛と仁愛のすべての善は、また知恵と信仰のすべての真理は流入すること、そのことから、考える者は、このようなものが人間に創造から内在することを、異なって考えることができない、神がご自分を人間に注いだこと以外に、またこのように人間は部分に関して神になったこと。

et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli et putent sicut cadavera. またそれでも、このことを信念から考える者は、悪魔になる、また死体のように悪臭を放つ。

[14] Praeterea, quid actio hominis nisi mens agens; [14] 加えて、人間の行動は何か? 心が行なうのでなければ。

quod enim mens vult et cogitat, hoc agit per corpus suum organum:  というのは、心が欲し、考えるものを、これをその身体の器官によって行なうから。

quare cum mens ducitur a Domino, ducitur etiam actio; それゆえ、心が主により導かれる時、行動もまた導かれる。

ac mens et inde actio ducitur a Domino cum creditur in Ipsum. そして心またここから行動は主により導かれる、その方が信じられるとき。

Nisi ita foret, dicite si potestis cur Dominus in Verbo mille et mille in locis mandavit, ut homo amaturus sit proximum, operaturus sit bona charitatis, ac [facturus sit] fructus sicut arbor, ac facturus sit praecepta, et hoc et illud, ut salvetur; そのようでないなら、あなたがたは言え、もしできるなら、なぜ主はご自分のみことばの中で千また千の箇所の中で、命令したか、人間は隣人を愛すべきであること、仁愛の善を働くべきである、そして木のように実を(生み出すべきである)、そして戒めを行なうべきである、またこれやそれを、救われるために。

tum cur dixit, quod homo secundum facta seu opera judicaretur, qui bona fecit ad Caelum et vitam, et qui mala fecit ad Infernum et mortem. なおまた、なぜ言われたのか? 人間は自分の行為または働きにしたがって裁かれること、善を行なう者は天界といのちへと、また悪を〔行なう〕ものは地獄と死へと。

Quomodo potuerat Dominus talia loqui, si omne quod procedit ab homine foret meritorium et inde malum. どのように主はこのようなことを話すことができたのか? 人間から発出するものが功績を求めるものとここから悪であったなら。

Sciatis itaque, quod si mens est charitas, etiam actio sit charitas; それで、あなたがたは知る(接続)、もし心が仁愛であるなら、行動もまた仁愛であること。

si autem mens est sola fides, quae etiam est fides separata a charitate spirituali, etiam actio sit illa fides; けれども、もし心が信仰のみであるなら、それは霊的な仁愛から分離した信仰でもある、行動もまたその信仰である」。

et haec fides est meritoria quia ejus charitas est naturalis et non spiritualis; またこの信仰が功績を求めるものである、彼の仁愛が自然的なもので霊的なものでないからである。

aliter fides charitatis, quia charitas non vult mereri, et inde nec ejus fides.” 仁愛の信仰は異なる、仁愛は功績を欲しなない、また彼のも信仰〔欲し〕ないからである。

[15] His auditis dixerunt sedentes sub lauru, “Comprehendimus quod juste locutus sis, sed usque non comprehendimus.” [15] これらで聞いて、月桂樹の下に座っている者たちが言った、「私たちは把握する(理解する)、正しく、あなたが話したこと、しかし、それでも、私たちは把握しない(理解しない)」。

Quibus respondi, “Comprehenditis quod juste locutus sim ex communi perceptione quae est homini ex influxu lucis e Caelo cum aliquod verum audit, at non comprehenditis ex propria perceptione quae est homini ex influxu lucis e mundo. 彼らに私は答えた、「あなたがたは把握する(理解する)、正しく、私が話したことを、全般的な知覚から、それは人間に天界からの光の流入からある、何らかの真理を聞くとき、しかし、あなたがたはプロプリウムの知覚から把握しない(理解しない)、それは人間に世からの光の流入からある。

Binae illae perceptiones, nempe interna et externa, seu spiritualis et naturalis, unam faciunt apud sapientes; それらの二つの知覚は、すなわち、内なるものと外なるもの、または、霊的なものと自然的なもの、賢明な者のもとで一つとなっている

vos quoque potestis illas unam facere, si spectatis ad Dominum et removetis mala.” あなたがたもまた、それらを一つにすることができる、もしあなたがたが主へ目を向け、また悪を遠ざけるなら」。

Haec quia etiam intellexerunt, desumpsi termites ex lauru, sub qua sedimus, et porrexi, et dixi, “Num creditis quod hoc a me sit, vel a Domino.” これらもまた彼らは把握した(理解した)ので、私は、月桂樹から小枝を選び出した、その下に私たちは座っていた、また差し出した、また言った、「あなたがたは信じているかどうか、このことが私からであること、あるいは主から?」。

Et dixerunt quod credant per me sicut a me; また、彼らは言った、私を通して私からのように〔であることを〕信じることを。

et ecce termites illi in manibus illorum efflorescebant. また見よ、その小枝は彼らの手の中で花が咲いた。

At cum recessi, vidi mensam cedrinam, super qua erat liber, sub olea virente, cujus truncum circumligabat vitis. しかし、私が去ったとき、私は(ヒマラヤ)杉の机を見た、その上に本があった、緑のオリーブの木の下に、〔その〕幹をブドウの木が巻きつけた。

Aspexi, et ecce erat liber per me scriptus, vocatus Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina sapientia, et quoque de Divina Providentia; 私は見つめた、また見よ、私によって書かれた本があった、『天使の知恵 神的愛と神的知恵について』、また『神的摂理についてもまた』と呼ばれる。

et dixi, quod in illo libro plene ostensum sit, quod homo sit organum recipiens vitae, et non vita. また、私は言った、その本の中に十分に示されていること、人間はいのちの受け入れる器官(有機体)であること、またいのちでない。

[16] Post haec ex horto illo exhilaratus abivi domum, et mecum Spiritus angelicus; [16] これらの後、喜んで、私は家へ立ち去った、また私ともに天使的な霊は。

qui mihi in via dixit, “Vis videre clare quid fides et charitas, ita quid fides separata a charitate, et fides conjuncta charitati, et monstrabo ad oculum.” その者は、私に道の中で言った、「あなたははっきりと見ることを欲している、信仰と仁愛が何か、そのように、仁愛から分離した信仰が何か、また仁愛と結合した信仰、また私は目に示す(未来)」。

Respondi, “Monstra.”  私は応えた「示せ」。

Et dixit, “Cogita pro fide et charitate lucem et calorem, et clare videbis; また彼は言った、「信仰と仁愛の代わりに光と熱を考えよ、するとはっきりとあなたは見る。

fides enim in sua essentia est veritas quae sapientiae, ac charitas in sua essentia est affectio quae amoris; 信仰はその本質では真理である、それは知恵のもの、また仁愛はその本質では情愛であるそれは愛のもの。

ac veritas sapientiae in Caelo est lux, et affectio amoris in Caelo est calor: そして知恵の〝真理〟は天界の中で光である、また愛の情愛は天界の中で熱である。

lux et calor in quibus sunt angeli, non aliud sunt. 光と熱は、それらの中に天使たちがいる、他のものではない。

Exinde videre potes clare quid fides separata a charitate, et quid fides conjuncta charitati. このゆえに、あなたははっきりと見ることができる、仁愛から分離した信仰が何か、また仁愛と結合した信仰が何か。

Fides separata a charitate est sicut lux hyemalis, ac fides conjuncta charitati est sicut lux vernalis. 仁愛から分離した信仰は冬の光のようである、そして仁愛と結合した信仰は春の光のようである。

Lux hyemalis, quae est lux separata a calore, quia{3} est conjuncta frigori, prorsus denudat arbores etiam a foliis, indurat terram, et enecat gramen, et quoque congelat aquas; 冬の光は、それは熱から分離した光である、それは冷たさと結合しているので、木をまったく裸にする、さらにまた葉から、地を固くする、また草を絶滅させる、そしてまた水を氷結させる。

lux autem vernalis, quae est lux conjuncta calori, vegetat arbores primum in folia, tum in flores, et denique in fructus, aperit et emollit terram, ut producat gramina, herbas, flores et frutices, et quoque solvit glaciem ut fluant e fontibus aquae. けれども、春の光は、それは熱と結合しているので、木を生長させる、最初に葉の中に、なおまた花の中に、また最後に実の中に、地を開く、またやわらかくする、草を生みだすように、草本を、花と実を、そしてまた氷を解く、水が泉から流れるように。

[17] Prorsus simile est cum fide et charitate: [17] まったく同様である、信仰と仁愛に。

fides separata a charitate mortificat omnia, et fides conjuncta charitati vivificat omnia. 仁愛から分離した信仰はすべてのものを死なす、また仁愛と結合した信仰はすべてのものを生かす。

Vivificatio haec et mortificatio illa ad vivum possunt videri in mundo nostro spirituali, quia hic est fides lux, et charitas calor; この生き生きとさせること(活気づけ)とその死をもたらす過程(壊死)は、生き生きと私たちの霊界の中で見られることができる、ここに信仰は光、また仁愛は熱であるから。

ubi enim fides conjuncta charitati est, ibi sunt horti paradisiaci, floreta, et vireta in sua amoenitate secundum conjunctionem; というのは、仁愛と結合している信仰があるところに、そこに楽園のような庭園があるから、結合にしたがってその愛らしさの中の花壇と芝地の。

at ubi fides separata a charitate est, ibi ne quidem gramen est; しかし、仁愛と分離している信仰があるところに、そこに決して草はない。

et ubi viride, est id ex vepribus, sentibus et urticis. またそこに緑で(青葉で)、そこに茂みとイバラとイラクサからである。

Hoc efficiunt calor et lux procedentes a Domino ut Sole, in angelis et spiritibus, et inde extra illos.” これはひき起こしている、太陽としての主から発出している熱と光が、天使と霊たちの中に、またここから彼らの外に」。

Erant tunc non procul a nobis aliqui ex Clero, quos Spiritus angelicus vocabat Justificatores et Sanctificatores hominum per solam Fidem, et quoque Arcanistas. その時、私たちから遠くないところに聖職者からのある者がいた、その者を天使的な霊は、信仰のみによって人間の義認と聖化を認める者と呼んだ、そしてまた秘義の専門家と。

Eadem haec diximus illis, et demonstravimus usque ut viderent quod ita sit; これらの同じことを私たちは彼らに言った、また私たちは示した(論証した)、見るようにまでも、そのようであること。

et cum quaesivimus, annon ita, averterunt se et dixerunt, “Non audivimus.” また、私たちが質問したとき、そのようでないのか、自分自身を背けた、また言った、「私たちは聞かなかった」。

At clamavimus ad illos, dicentes, “Audite itaque adhuc.” しかし、私たちは彼らに叫んだ、言っている、「聞け、そこでなおさらに」。                                                                                                                    

Tunc ponebant ambas manus ante aures suas, ac vociferati, “Non volumus audire.” その時、両方の手を自分の耳の前に置いた、そして叫んで、「私たちは聞くことを欲しない」。

@1 loquela pro “sonus” 注1「sonus」の代わりに loquela

@2 soni pro “loquelae” 注2「loquelae」の代わりに soni

@3 quia pro “quae quia” 注3「quae quia」の代わりに quia

原典講読『啓示された黙示録』 875(訳文[3]まで)

(3) 訳文

 875 これらに私はこのメモラビリアを付け加える――

 

 ある朝、眠りから目覚めて、私はふたりの天使たちが天界から降って来るのを見た。ひとりは南の天界から、またもうひとりは東の天界から、両者とも馬車の中にいて、それらに白い馬が結びつけられていた。

  南の天界からの天使が乗っていた馬車は、銀からできているかのように輝いていた。東の天界からの天使が乗っていた馬車は、金からできているかのように輝いていた。手で握られていた手綱は、暁の炎のような光から輝くようであった。

 そのように私に、そのふたりの天使たちは遠方から見られた。しかし、さらに近くにやって来たとき、馬車の中に見られなかった、しかし、天使の形に、人間の形に見られた。

 東の天界からやって来た者は、光り輝く紫色の衣服であった。南の天界からやって来た者は、青い色の衣服であった。

天界の下方の低いところの中にいたこれらの者は、だれが先か張り合うように、ひとりがもうひとりに走り寄り、互いに抱擁し、キスをした。

 私は、それらのふたりの天使たちが、世で生きた時、内的な友情が結びついていた、しかし、今では、ひとりは東の天界の中に、もうひとりは南の天界の中にいる、と聞いた。

 東の天界の中に主からの愛の中にいる者が、けれども、南の天界の中に、主からの知恵の中にいる者がいる。

[2] 彼らは、しばらくの間、自分の天界の中の荘厳なものについて話し、天界はその本質の中で愛であるのか、あるいは知恵であるのかというその会話に入っていった。

 すぐさま、一つはもう一つに属すものである、と一致した、しかし、その起源について議論した。

知恵の天界からであった天使は、もうひとりの天使に、「愛とは何ですか?」と質問した。答えた、太陽としての主から生じる愛は、天使と人間のいのちの熱である、そのように彼らのいのちのエッセ(存在)である。また、愛の派生物は情愛と言われること、またそれによって知覚とこのように思考が生み出されること。「そこから、知恵の起源は愛であり、したがって、思考の起源は愛の情愛であることになります。また、順序正しい考察の中での派生物から、思考は情愛の形以外の何らかのものでないことが見られます。また、思考は光の中にあります、しかし、情愛は熱の中にあるので、このことが知られていません、またそれゆえ、思考について熟考されるけれども、情愛について熟考されていません。同様にそのように音声にまた話すことに生じます。

 思考は情愛の形以外の何らかのものではないこと、さらにまたこれは音の形以外の何らかのものではないことを、話すことによって、これは音の形以外の何らかのものではないことによって説明することができます。さらにまた同様に、音は情愛に、また話すことは思考に対応するので、それゆえ、情愛は音を引き出し、思考は話します。

 このこともまた、〝音を話すことから取り去れ、何らかの話すことは存在するのか? 同様に、〝思考から情愛を取り去れ、何らかの思考は存在するのか?〟と言われるとき、明白なものを生じることができます。

 ここから、今や、愛は知恵のすべてのものであること、したがって、天界の本質は愛であること、またその存在は知恵であることが明らかです。または同じこと〔であるが〕、天界は神的愛からであり、神的愛から神的知恵によって存在するようになります。それゆえ、前に言われたように、一つはもう一つのものに属します」。

 [3] その時、私のもとに新来の霊がいた、その者はこれらを聞いて、仁愛は情愛に属すもの、また信仰は思考に属すものであるので、仁愛と信仰の場合も同様であるか質問した。

天使は答えた、「まったく同様です。話すことがまったく音の形であるように、信仰は仁愛の形以外の何ものでもありません。

さらにまた、信仰は、話すことが音から形作られるように、仁愛から形作られます。形成の方法もまた私たちは天界の中で知っています、しかし、ここにそれらを説明するには時間がたりません。

 〔天使は付け〕加えた、「信仰によって、私は、その中にいのちと霊がもっぱら主から仁愛によって存在する霊的な信仰を意味します、なぜなら、これは霊的なものであり、それらによって信仰は霊的となるからです。それゆえ、仁愛なしの信仰は単なる自然的な信仰であり、この信仰は死んだものです。さらにまたそれ自体を欲望以外の何らかのものではない単なる自然的な情愛に結合させます」。

天使たちはこれらについて霊的に話し、そして霊的な話し方は数百万のものを含み、それらを自然的な話し方は表現することができない、また、驚くべきことに、それらは決して自然的な思考の中に落ち込むことができない〔と話した〕。

「これらを心に留めなさい、またあなたが自然的な光から霊的な光の中へやって来る時、それは死後に生じますが、その時、探求しなさい、何が信仰か、また何が仁愛か、またあなたははっきりと見るでしょう、信仰が価値の中の仁愛であること、またここから仁愛が信仰のすべてのものであることを、したがって、〔仁愛が〕信仰の霊魂、いのちまた本質であること、まったく情愛が思考の〔それら〕であるように、また音声が話しの〔それら〕であるように。また、もし、あなたが望むなら、あなたは仁愛からの思考の形成を見ることになるでしょう、音声からの話しの形成と同様のものを、〔それらは〕対応するからです」。

天使たちはこれらやそれらを話した後、去った。それぞれが自分の天界へ去ったとき、彼らの頭のまわりに星が見られ、私から隔たりへと移されたとき、前のように、再び馬車の中に見られた。