(1) 原文
875. His adjiciam haec MEMORABILIA: ―
Quodam mane experrectus a somno vidi duos angelos descendentes e Caelo, unum e meridie Caeli, et alterum ex oriente Caeli, utrumque in curribus quibus alligati erant equi albi. Currus in quo vectus est angelus e meridie Caeli, splendebat sicut ex argento; et currus in quo vectus est angelus ex oriente Caeli, splendebat sicut ex auro; et habenae quas tenebant manibus fulgebant sicut ex luce flammea aurorae. Ita mihi visi sunt bini illi angeli e longinquo; sed e propius veniebant, non apparebant in curru, sed in sua forma angelica quae est humana. Ille qui ab oriente Caeli venit, in veste splendente purpurea, et ille qui a meridie Caeli, in veste splendida hyacinthina. Hi cum sub Caelis in inferioribus erant, accurrebat unus ad alterum, sicut aemularentur quis prior, et se mutuo amplexi et osculati sunt.
Audivi quod bini illi angeli, dum in mundo vixerunt, fuerint amicitia interiore conjuncti; sed nunc unus in Caelo orientali, alter in Caelo meridionali. In Caelo orientali sunt qui a Domino in amore sunt; in Caelo autem meridionali qui a Domino in sapientia sunt.
[2] Illi postquam aliquamdiu locuti sunt de magnificis in Caelis suis, venit in sermonem illorum hoc, Num Caelum in sua essentia sit Amor, vel num Sapientia. Conveniebant illico quod unum sit alterius, sed Cujus ab origine ventilabant.
Ille Angelus qui e Caelo sapientiae erat, quaesivit alterum “Quid Amor;” et respondit quod amor oriundus a Domino ut Sole, sit calor vitae angelorum et hominum, ita vita eorum; et quod derivationes amoris dicantur affectiones; et quod per has producantur perceptiones et sic cogitationes “ex quo fluit, quod sapientia ex origine sua sit amor: consequenter quod Cogitatio in origine sua sit affectio illius amoris: et quod videri possit ex derivationibus in suo ordine lustratis, quod cogitatio non aliud sit quam forma affectionis; et quod hoc nesciatur, quia cogitationes in luce sunt, sed affectiones in calore, et quod ideo super cogitationes reflectatur, non autem super affectiones; similiter ut fit cum sono et cum loquela. Quod cogitatio non sit aliud quam forma affectionis, etiam illustrari potest per loquelam, quod haec non aliud sit quam forma soni; simile etiam est, quia sonus correspondet affectioni, et loquela cogitationi, quare affectio sonat, et cogitatio loquitur. Hoc etiam potest perspicuum fieri, cum dicitur, `Aufer sonum a loquela, num detur aliquid loquelae; similiter aufer affectionem a cogitatione, num detur aliquid cogitationis.’ Inde nunc patet, quod amor sit omne sapientiae, consequenter quod essentia Caelorum sit amor, et quod existentia illorum sit sapientia; seu idem, quod Caeli sint ex Divino Amore, et quod existantex Divino Amore per Divinam Sapientiam; quare, ut prius dictum est, unum est alterius.”
[3] Tunc apud me erat novitius spiritus, qui audiens haec interrogabat, num simile est cum charitate et inde, quia charitas est affectionis et fides cogitationis.
Et respondit Angelus, “Est prorsus simile; fides non est aliud quam forma charitatis, plane sicut loquela{1} est forma soni{2} Formatur etiam fides a charitate, sicut formatur loquela a sono. Formationis modum etiam novimus in Caelo, sed non vacat illam hic exponere.”
Adjecit, “Per fidem intelligo fidem spiritualem, in qua spiritus et vita unice est ex charitate, nam haec spiritualis est, et per illam fides; quare fides absque charitate est fides mere naturalis, et haec fides est fides mortua; conjungit etiam se cum affectione mere naturali, quae non aliud est quam concupiscentia.”
Angeli de his loquebantur spiritualiter, ac spiritualis loquela complectitur millia, quae loquela naturalis non potest exprimere, et quod mirum, quae ne quidem possunt in ideas cogitationis naturalis cadere.
Retinete haec, quaeso, et quando e luce naturali in lucem spiritualem venitis, quod fit post mortem, inquirite tunc quid fides et quid charitas, et videbitis clare quod fides sit charitas in forma, et inde quod charitas sit omne fidei; consequenter quod sit anima, vita et essentia fidei, prorsus sicut affectio est cogitationis, et sicut sonus est loquelae: et si desideraveritis, visuri estis formationem fidei a charitate similem formationi loquelae ex sono, quia correspondent.
Postquam angeli haec et illa locuti sunt, abiverunt, et cum recesserunt, quisque ad suum Caelum, apparebant stellae circum capita illorum; et cum ad distantiam a me elongati sunt, visi sunt iterum in curribus, ut prius.
[4] Postquam bini illi angeli extra meum conspectum fuerunt, vidi quendam hortum a latere dextro, ubi erant oleae, vites, ficus, laurus, et palmae, in ordine secundum correspondentiam positae. Illuc prospexi, et inter arbores vidi angelos et spiritus vadentes et colloquentes; et tunc ad me respexit unus spiritus angelicus. Spiritus angelici vocantur, qui in mundo spirituum praeparantur ad Caelum, et postea fiunt angeli.
Ille Spiritus ab horto illo ad me venit, et dixit, “Vis mecum ire in nostrum paradisum et auditurus ac visurus es mirabilia.”
Et abivi cum illo, et tunc dixit mihi, “Hi quos vides” (erant enim plures) “sunt omnes in affectione veri, et inde in luce sapientiae. Est quoque hic aedificium quod vocamus Templum Sapientiae; sed illud non aliquis videt qui credit se multum sapere, minus qui credit se satis sapere, et adhuc minus qui credit se sapere ex se: causa est, quia illi non in receptione lucis Caeli ex affectione genuinae sapientiae sunt. Genuina sapientia est, quod homo e luce Caeli videat, quod quae scit, intelligit, et sapit, tam parum sint respective ad id quod non scit, intelligit et sapit, sicut est gutta ad oceanum, consequenter vix aliquid. Omnis qui in hoc horto paradisiaco est, et ex perceptione et visu in se agnoscit quod tam parum sapiat respective, is videt Templum illud Sapientiae; nam lux interior dat illud videre, non autem lux exterior absque illa.”
[5] Et quia ego hoc saepius cogitavi, et ex scientia, et dein ex perceptione, et demum ex visu e luce interiore, agnovi quod homo tam parum sapiat, ecce datum est mihi videre illud templum. Erat quoad formam mirabile. Erat elevatum supra humum, quadrangulare, parietes ex crystallo, tectum ex jaspide pellucido eleganter arcuatum, substructio ex vario lapide pretioso. Erant gradus, per quos in illud ascendebatur, ex alabastro polito. Ad latera graduum apparebant sicut leones cum catulis.
Et tunc quaesivi num liceat intrare, et dictum est quod liceat. Quare ascendi; et cum intravi, vidi sicut cherubos volantes sub tecto, sed mox evanescentes; solum super quo ambulatur ex cedris, et totum templum ex pellucentia tecti et parietum ad formam lucis.
[6] Intrabat mecum Spiritus angelicus, cui retuli quid audivi ex binis Angelis de amore et sapientia, ut et de charitate et fide. Et tunc dixit, “Annon etiam locuti sunt de tertio.”
“Quid tertium,” dixi.
Respondit, “Est usus; amor et sapientia absque usu non sunt aliquid; sunt modo entia idealia, nec fiunt realia priusquam sunt in usu: sunt enim amor, sapientia et usus, tria, quae non separantur possunt; si separantur, neutrum est aliquid. Non est amor aliquid absque sapientia, sed in sapientia formatur ad aliquid; hoc aliquid ad quod formatur est usus; quare cum amor per sapientiam in usu est, tunc est aliquid, imo tunc primum existit. Sunt prorsus sicut finis, causa et effectus; finis non est aliquid nisi per causam sit in effectu; si solvitur unum ex illis tribus, solvitur omne, et fit sicut nihil. [7] Simile est cum charitate, fide, et operibus; charitas absque fide non est aliquid, nec fides absque charitate, nec charitas et fides absque operibus; at in operibus fiunt aliquid, et tale aliquid quale est operum usus. Simile est cum affectione, cogitatione et operatione; et simile est cum voluntate, intellectu et actione. Quod ita sit, videri potest clare in hoc templo, quia lux, in qua hic sumus, est lux illustrans mentis interiora. Quod non detur completum et perfectum nisi sit trinum, etiam docet geometria; non enim est linea aliquid nisi fiat area; nec est area aliquid nisi fiat corpus: quare ducetur unum in alterum, ut existant; et coexistunt in tertio. Sicut est in hoc, etiam est in omnibus et singulis creatis, quae finita sunt in suo tertio. Inde nunc est, quod `tria‘ in Verbo spiritualiter intellecta significent completum et prorsus. Quoniam ita est, non potui non mirari, quod quidam profiteantur solam fidem, quidam solam charitatem, quidam sola opera; cum tamen unum absque altero, ac unum et simul alterum absque tertio, non est aliquid.”
[8] Sed tunc quaesivi, “Potestne homo charitatem et fidem habere, et usque non opera; potestne homo esse in affectione et cogitatione de aliqua re, et tamen non in operatione ejus.”
Dixit mihi Spiritus angelicus, Non potest nisi modo idealiter at non realiter. Erit usque in conatu aut voluntate ad operandum; ac voluntas seu conatus est actus in se, quia est continuus nisus ad agendum, qui fit actus exterior accedente determinatione; quale conatus et voluntas, sicut actus interior, acceptatur ab omni sapiente, quia a Deo, prorsus sicut actus exterior, modo non deficiat quando datur copia.”
[9] Post haec descendi per gradus e Templo Sapientiae, et ambulavi in horto, et vidi aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, ac dederunt; et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae.
Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui adhuc mecum erat, “Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, at uvae bona charitatis et fidei in spirituali seu interno homine; et quia amas spiritualia, ideo iti factum est tibi: in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias.”
Et tunc me supervenit desiderium sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen sicut a se; quare interrogavi comedentes ficus; quomodo illi id comprehendunt.
Dixerunt quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; quoniam si homo id consciret et sic faceret sicut a se, quod etiam est facere a se, non faceret bonum sed malum: “omne enim quod ab homine, ut ab ipso, procedit, procedit a proprio ejus, ac proprium hominis a nativitate malum est. Quomodo tunc potest bonum a Deo et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum. Et proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum quod est summa injustitia et Impietas. Verbo, si bonum, quod Deus per Spiritum Sanctum in homine operatur, a hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur et quoque prophanaretur; quod tamen Deus nusquam permittit. Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se, ac sicut a se; sed usque hoc non comprehendimus.
[10] Sed tunc aperui mentem, et dixi, “Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis quod omnia quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in illo, et consequenter ex ipso; cum tamen nihil eorum est in illo praeter statum recipiendi quod influit. Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. Dominus Solus est Vita in Se, ut quoque Ipse dicit apud Johannem:
`Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio Vitam habere in Se Ipso’ (v. 26; praeter alibi, ut cap. xl. 25: cap. xiv. 6, 19).
[11] Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. Haec influunt a Deo, et recipiuntur ab homine, et sentiuntur in homine sicut in illo; et quia sentiuntur ab illo sicut in illo, procedunt etiam sicut ab illo. Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur et remaneat. Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo sed ab Inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine sicut ab illo; quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. [12] Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt appareant in homine sicut in illo et inde sicut ab illo, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu et tactu; omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; similiter in sensuum internorum organis, cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. Posse desistere a malo dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere sicut a se; et quicquid homo ex voluntate ut sua secundum intellectum ut suum, seu quod idem, quicquid ex libero quod voluntatis secundum rationem quae intellectus, agit, hoc permanet. Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. [13] Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur quod illustret et vivificet, imo quod operetur in homine; sed vita haec variatur et modificatur secundum organizationem inductam homini per ejus amorem et aspectum. Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini, et sic quod homines quoad partem forent Dii; et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli et putent sicut cadavera. [14] Praeterea, quid actio hominis nisi mens agens; quod enim mens vult et cogitat, hoc agit per corpus suum organum: quare cum mens ducitur a Domino, ducitur etiam actio; ac mens et inde actio ducitur a Domino cum creditur in Ipsum. Nisi ita foret, dicite si potestis cur Dominus in Verbo mille et mille in locis mandavit, ut homo amaturus sit proximum, operaturus sit bona charitatis, ac [facturus sit] fructus sicut arbor, ac facturus sit praecepta, et hoc et illud, ut salvetur; tum cur dixit, quod homo secundum facta seu opera judicaretur, qui bona fecit ad Caelum et vitam, et qui mala fecit ad Infernum et mortem. Quomodo potuerat Dominus talia loqui, si omne quod procedit ab homine foret meritorium et inde malum. Sciatis itaque, quod si mens est charitas, etiam actio sit charitas; si autem mens est sola fides, quae etiam est fides separata a charitate spirituali, etiam actio sit illa fides; et haec fides est meritoria quia ejus charitas est naturalis et non spiritualis; aliter fides charitatis, quia charitas non vult mereri, et inde nec ejus fides.”
[15] His auditis dixerunt sedentes sub lauru, “Comprehendimus quod juste locutus sis, sed usque non comprehendimus.”
Quibus respondi, “Comprehenditis quod juste locutus sim ex communi perceptione quae est homini ex influxu lucis e Caelo cum aliquod verum audit, at non comprehenditis ex propria perceptione quae est homini ex influxu lucis e mundo. Binae illae perceptiones, nempe interna et externa, seu spiritualis et naturalis, unam faciunt apud sapientes; vos quoque potestis illas unam facere, si spectatis ad Dominum et removetis mala.”
Haec quia etiam intellexerunt, desumpsi termites ex lauru, sub qua sedimus, et porrexi, et dixi, “Num creditis quod hoc a me sit, vel a Domino.”
Et dixerunt quod credant per me sicut a me; et ecce termites illi in manibus illorum efflorescebant.
At cum recessi, vidi mensam cedrinam, super qua erat liber, sub olea virente, cujus truncum circumligabat vitis. Aspexi, et ecce erat liber per me scriptus, vocatus Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina sapientia, et quoque de Divina Providentia; et dixi, quod in illo libro plene ostensum sit, quod homo sit organum recipiens vitae, et non vita.
[16] Post haec ex horto illo exhilaratus abivi domum, et mecum Spiritus angelicus; qui mihi in via dixit, “Vis videre clare quid fides et charitas, ita quid fides separata a charitate, et fides conjuncta charitati, et monstrabo ad oculum.”
Respondi, “Monstra.”
Et dixit, “Cogita pro fide et charitate lucem et calorem, et clare videbis; fides enim in sua essentia est veritas quae sapientiae, ac charitas in sua essentia est affectio quae amoris; ac veritas sapientiae in Caelo est lux, et affectio amoris in Caelo est calor: lux et calor in quibus sunt angeli, non aliud sunt. Exinde videre potes clare quid fides separata a charitate, et quid fides conjuncta charitati. Fides separata a charitate est sicut lux hyemalis, ac fides conjuncta charitati est sicut lux vernalis. Lux hyemalis, quae est lux separata a calore, quia{3} est conjuncta frigori, prorsus denudat arbores etiam a foliis, indurat terram, et enecat gramen, et quoque congelat aquas; lux autem vernalis, quae est lux conjuncta calori, vegetat arbores primum in folia, tum in flores, et denique in fructus, aperit et emollit terram, ut producat gramina, herbas, flores et frutices, et quoque solvit glaciem ut fluant e fontibus aquae. [17] Prorsus simile est cum fide et charitate: fides separata a charitate mortificat omnia, et fides conjuncta charitati vivificat omnia, Vivificatio haec et mortificatio illa ad vivum possunt videri in mundo nostro spirituali, quia hic est fides lux, et charitas calor; ubi enim fides conjuncta charitati est, ibi sunt horti paradisiaci, floreta, et vireta in sua amoenitate secundum conjunctionem; at ubi fides separata a charitate est, ibi ne quidem gramen est; et ubi viride, est id ex vepribus, sentibus et urticis. Hoc efficiunt calor et lux procedentes a Domino ut Sole, in angelis et spiritibus, et inde extra illos.”
Erant tunc non procul a nobis aliqui ex Clero, quos Spiritus angelicus vocabat Justificatores et Sanctificatores hominum per solam Fidem, et quoque Arcanistas. Eadem haec diximus illis, et demonstravimus usque ut viderent quod ita sit; et cum quaesivimus, annon ita, averterunt se et dixerunt, “Non audivimus.” At clamavimus ad illos, dicentes, “Audite itaque adhuc.”
Tunc ponebant ambas manus ante aures suas, ac vociferati, “Non volumus audire.”
@1 loquela pro “sonus” @2 soni pro “loquelae” @3 quia pro “quae quia”