(1) 原文
865. [Vers. 11.] ” Et vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra, [et locus non intentus est],” significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret.-Antequam illa in ordine secundum literam explicantur, praemittendum est aliquid de Judicio universali, de quo hic agitur. A tempore quo Dominus in mundo fuit, quando Ipse in Persona ultimum Judicium fecit, permissum est ut illi qui in bono civili et morali erant, tametsi in nullo bono spirituali, unde in externis apparebant sicut Christiani sed in internis erant diaboli, diutius reliquis morarentur in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum: et tandem concessum fuit illis habitationes constantes ibi sibi facere, et quoque per abusum correspondentiarum et per phantasias sibi formare sicut Caelos, quos etiam ad multam copiam formaverunt. Sed cum ad illam copiam multiplicati sunt ut interciperent spiritualem lucem et spiritualem calorem inter Caelos superiores et inter homines in terris, tunc Dominus fecit Ultimum Judicium, et imaginarios illos Caelos dissipavit: quod factum est eo modo, quod externa per quae simulabant Christianos, auferrentur, et quod interna, in quibus erant diaboli, aperirentur; et tunc visi sunt quales erant in se, et qui visi sunt diaboli conjecti sunt in Infernum, quisque secundum mala suae vitae: hoc factum est Anno 1757: sed plura de hoc Judicio universali videatur in Opusculo De Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami 1763 edita.
[2] Nunc ad Explicationem: Per “Thronum album et magnum, et Sedentem super illo” significatur Judicium universale a Domino factum: per “Thronum” significatur Caelum et quoque Judicium (n. 229); per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 808 fin.): quod Thronus apparuerit “albus,” est quia judicium factum est ex Divinis veris, “album” enim praedicatur de veris (n. 167, 379); quod Thronus apparuerit “magnus,” est quia judicium etiam factum est ex Divino Bono, “magnum” enim praedicatur de bono (n. 656, 663): “a Cujus facie fugit Terra et Caelum” significat quod Caeli illi, quos sibi fecerant, de quibus mox supra, cum terris eorum, dissipati sint; sunt enim in mundo spirituali aeque terrae, quemadmodum in mundo naturali (videatur n. 260, 331{1}); sed sicut omnia ibi, etiam terrae, sunt ex origine spirituali: et “locus non inventus est illis,” significat quod Caeli cum terris eorum ita prorsus dissipati sint ut nihil eorum amplius appareret. Ex his constare potest, quod per “vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum, et locus non inventus est illis,” significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores{2} caelos super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et in nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret.
@1 331 pro “336” @2 priores pro “novos”
(2) 直訳
865. [Vers. 11.] ” Et vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra, [et locus non intentus est],” significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; 865(第11節)「また、私は大きな白い王座を見た、またその上に座っている方を、その方の顔から天と地は逃げた〔また場所は彼らに見られなかった〕」は、前のすべての天界の上に主により全般的な審判が行なわれたことを意味する、それらの者の上にあった、その者は市民的なまた道徳な善の中にいた、また何も霊的な〔善〕の中にいない、そのように、その者は外なるものの中でキリスト教徒を偽り装った、しかし、内なるものの中で悪魔であった。
qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret.-その諸天界は彼らの地とともに完全に消散させられた、それらの何もないものがもはや見られないまでも。
Antequam illa in ordine secundum literam explicantur, praemittendum est aliquid de Judicio universali, de quo hic agitur. それらが文字のものにしたがって順序で説明される前に、全般的な審判について何らかのものがあらかじめ言われなければならない、それについてここに扱われている。
A tempore quo Dominus in mundo fuit, quando Ipse in Persona ultimum Judicium fecit, permissum est ut illi qui in bono civili et morali erant, tametsi in nullo bono spirituali, unde in externis apparebant sicut Christiani sed in internis erant diaboli, diutius reliquis morarentur in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum: 主が世にいた、その時から、〔その〕時、ご自身が人物(位格)の中で最後の審判を行なった☆、彼らは許された、彼らが、その者は市民的なまた道徳的な善の中にいた、それでも何も霊的な善の中にいない、ここから外なるものの中でキリスト教徒のように見られる、しかし内なるものの中で悪魔であった、霊たちの世界の中で他の者よりも長くとどまる、それは天界と地獄の間の中央にある。
☆ ここを説明すれば、「主が世に来られたこと自体が最後の審判〔の一つの要素〕である」ということです。
et tandem concessum fuit illis habitationes constantes ibi sibi facere, et quoque per abusum correspondentiarum et per phantasias sibi formare sicut Caelos, quos etiam ad multam copiam formaverunt. また、最後に(ついに)彼らに確固とした(不変の)住居をそこに自分自身につくることが許された、そしてまた、対応の濫用(悪用)によって、また幻想によって、自分自身に天界のようにつくることが、それらもまた多くの数に形作った。
Sed cum ad illam copiam multiplicati sunt ut interciperent spiritualem lucem et spiritualem calorem inter Caelos superiores et inter homines in terris, tunc Dominus fecit Ultimum Judicium, et imaginarios illos Caelos dissipavit: しかし、その数が(に向けて)増えたとき、霊的な光と霊的な熱を、上の天界の間と地の中の人間の間をさえぎるように、その時、主は最後の審判を行なった、また彼らの想像上の天界を消失させた。
quod factum est eo modo, quod externa per quae simulabant Christianos, auferrentur, et quod interna, in quibus erant diaboli, aperirentur; それだけの方法で行なわれたこと、外なるものが、それによってキリスト教徒を偽り装った、取り去られたこと、また内なるものが、その中で悪魔であった、見られること。
et tunc visi sunt quales erant in se, et qui visi sunt diaboli conjecti sunt in Infernum, quisque secundum mala suae vitae: また、その時、本質的にどのようなものであったか見られる、また悪魔〔であるのが〕見られた者は地獄の中へ投げ込まれた、それぞれの者は自分の生活(いのち)の悪にしたがって。
hoc factum est Anno 1757: これは1757年に行なわれた。
sed plura de hoc Judicio universali videatur in Opusculo De Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami 1763 edita. しかし、この全般的な審判について多くのものが小著『最後の審判について』(ロンドンで1758年出版)の中に見られる、また『それについて続き』(アムステルダムで1763年出版)の中に。
[2] Nunc ad Explicationem: [2] さて、説明へ〔向かう〕――
Per “Thronum album et magnum, et Sedentem super illo” significatur Judicium universale a Domino factum: 「白いまた大きな王座、またその上に座っている方」によって、主により行なわれた全般的な審判が意味される。
per “Thronum” significatur Caelum et quoque Judicium (n. 229); 「王座」によって、天界が、そしてまた審判が意味される(229番)。
per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 808 fin.): 「王座の上に座っている方」によって、主が意味される(808番終わり)。
quod Thronus apparuerit “albus,” est quia judicium factum est ex Divinis veris, “album” enim praedicatur de veris (n. 167, 379); 王座が「白」〔く〕見られたことは、審判が神的真理から行なわれたからである、というのは「白」は真理について言われるから(167, 379番)。
quod Thronus apparuerit “magnus,” est quia judicium etiam factum est ex Divino Bono, “magnum” enim praedicatur de bono (n. 656, 663): 王座が「大きい」〔く〕見られたことは、審判が神的善からも行なわれたからである、というのは「大きい」は善について言われるから(656, 663番)。
“a Cujus facie fugit Terra et Caelum” significat quod Caeli illi, quos sibi fecerant, de quibus mox supra, cum terris eorum, dissipati sint; 「その方の顔から天と地が逃げた」は、それらの天界が、それらを彼らは自分自身〔のため〕につくった、それらについてすぐ上に〔述べた〕、彼らの地とともに消散させられたことを意味する。
sunt enim in mundo spirituali aeque terrae, quemadmodum in mundo naturali (videatur n. 260, 331{1}); というのは、霊界の中に等しく地があるから、自然界の中にのように(260, 331番)。
sed sicut omnia ibi, etiam terrae, sunt ex origine spirituali: しかし、そこにすべてのもののように、地もまた、霊的な起源からである。
et “locus non inventus est illis,” significat quod Caeli cum terris eorum ita prorsus dissipati sint ut nihil eorum amplius appareret. また「場所は彼らに見られなかった」は、諸天界が彼らの地とともに、そのように完全に消散させられたことを意味する、それらの何もないものがもはや見られないように。
Ex his constare potest, quod per “vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum, et locus non inventus est illis,” significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores{2} caelos super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et in nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; これらから明らかにすることができる、「私は大きな白い王座を見た、またその上に座っている方を、その方の顔から天と地は逃げた、また場所は彼らに見られなかった」によって、前のすべての天界の上に主により全般的な審判が行なわれたことを意味する、それらの者の上にあった、その者は市民的なまた道徳な善の中にいた、また何も霊的な〔善〕の中にいない、そのように、その者は外なるものの中でキリスト教徒を偽り装った、しかし、内なるものの中で悪魔であった。
qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret. その諸天界が彼らの地とともに完全に消散させられた、それらの何もないものがもはや見られないまでも。
@1 331 pro “336” 注1「336」の代わりに 331
@2 priores pro “novos” 注2「novos」の代わりに priores