原典講読『啓示された黙示録』 854

(1) 原文

854. ” Sed erunt sacerdotes Dei et Christi,” significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae.-Per “sacerdotes” in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per “reges” qui in veris sapientiae; quare dicitur supra,

 

Jesus Christus fecit nos “reges et sacerdotes” (Apoc. i. 6);

 

et quoque,

 

Agnus fecit nos “reges et sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10{1});

 

et manifeste videri potest, quod Dominus non facturus sit homines reges et sacerdotes, sed quod facturus sit angelos illos qui in veris sapientiae et in bono amoris ab Ipso erunt. Quod per “reges” intelligantur qui in veris sapientiae a Domino sunt, et quod Dominus dicatur “Rex” ex Divino Vero, videatur supra (n. 20, 483, 664, 830). Quod autem per “sacerdotes” intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, est quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; et Dominus ex Divino Amore seu Divino Bono vocatur “Sacerdos,” et ex Divina Sapientia seu Divino Vero vocatur “Rex.” Inde est quod sint bina Regna, in quae Caeli distincti sunt, caeleste et spirituale: et Regnum caeleste vocatur Regnum Sacerdotale Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divini Amoris seu Divini Boni a Domino; et Regnum spirituale vocatur Regnum Regium Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divinae Sapientiae seu Divini Veri a Domino; sed plura de binis his Regnis, videantur supra (n. 647, 725). [2] Dicitur quod sint recipientes Divini Boni et Divini Veri a Domino; at sciendum est, quod sint perpetuo recipientes, nam Divinum Bonum et Divinum Verum non possunt appropriari alicui angelo et homini ut sint ejus, solum ut appareant sicut ejus, quia sunt Divina; quare non potest aliquis angelus aut homo a se producere aliquod bonum aut verum quod in se est bonum et verum; ex quo patet quod teneantur in bono et vero a Domino, et quod continue teneantur; quare si quis in Caelum venit, et cogitat quod bonum et verum sint ei appropriata ut sua, illico demittitur Caelo et instruitur. Ex his nunc constare potest, quod per “erunt sacerdotes Dei et Christi” significetur quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae.

 

[3] Quod per “sacerdotes” in Verbo intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, constare potest a multis locis ibi; quae quia allata sunt in Arcanis Caelestibus Londini editis, volo solum exinde afferre haec sequentia :―

Quod Sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum (n. 2015, 6148). Quod Sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius (n. 9809). Quod Sacerdotium Aharonis, Filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis Domini in ordine successivo (n. 10,017). Quod inde per “Sacerdotes” et per “Sacerdotium” significetur bonum amoris a Domino (n. 9806, 9809. Quod per duo Nomina, “Jesus” et “Christus,” significetur tam Sacerdotale quam Regium Domini (n. 3004, 3005, 3009). Quod Sacerdotes ministrabunt Ecclesiastica, et Reges Civilia (n. 10,793). Quod Sacerdotes docebunt vera, et per illa ducent ad bonum, et sic ad Dominum (n. 10,794). Quod non vindicabunt sibi jus super animas hominum (n. 10,795). Quod Sacerdotibus erit dignitas propter sancta; sed quod dignitatem non sibi tribuent, sed Domino a Quo Solo sunt sancta, quia Sacerdotium non est in persona, sed adjunctum personae (n. 10,796, 10,797{2}). Quod Sacerdotes qui non agnoscunt Dominum, in Verbo significent contraria (n. 3670).

@1 10 pro “16” @2 10,796, 10,797 pro “10,906, 10,907”

 

(2) 直訳

854. ” Sed erunt sacerdotes Dei et Christi,” significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae.- 854「しかし、彼らは神とキリストの祭司になる」は、彼らは主により愛の善の中に、またここから知恵の真理の中に保たれるからである、を意味する。

Per “sacerdotes” in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per “reges” qui in veris sapientiae; みことばの中の「祭司」によって、愛の善の中にいる者が意味される、また「王」によって、知恵の真理の中に〔いる〕者が。

quare dicitur supra, それゆえ、上に言われている、

Jesus Christus fecit nos “reges et sacerdotes” (Apoc. i. 6); イエス・キリストは私たちを「王と祭司」にする(黙示録1:6)。

et quoque, そしてまた、

Agnus fecit nos “reges et sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10{1}); 小羊は私たちを「王と祭司」とする、「私たちが地の上を支配するために」(黙示録5:10)。

et manifeste videri potest, quod Dominus non facturus sit homines reges et sacerdotes, sed quod facturus sit angelos illos qui in veris sapientiae et in bono amoris ab Ipso erunt. また、はっきりと見られることができる、主が人間を王と祭司につくらないこと、しかし、彼らを天使につくること、その者はその方の知恵の真理と愛の善の中にいることになる。

Quod per “reges” intelligantur qui in veris sapientiae a Domino sunt, et quod Dominus dicatur “Rex” ex Divino Vero, videatur supra (n. 20, 483, 664, 830). 「王」によって、主からの知恵の真理の中にいる者が意味されること、また主が神的真理から「王」と呼ばれることが、上に見られる(20, 483, 664, 830番)。

Quod autem per “sacerdotes” intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, est quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; けれども、「祭司」によって、主からの愛の善の中にいる者が意味されることは、主は神的愛と神的知恵であるからである、すなわち、おなじこと〔であるが〕、神的善と神的真理。

et Dominus ex Divino Amore seu Divino Bono vocatur “Sacerdos,” et ex Divina Sapientia seu Divino Vero vocatur “Rex.” また主は神的愛または神的善から「祭司」と呼ばれる、また神的知恵または神的真理から「王」と呼ばれれる。

Inde est quod sint bina Regna, in quae Caeli distincti sunt, caeleste et spirituale: ここからである、二つの王国があること、それらの中に天界は分かれている、天的なものと霊的なもの。

et Regnum caeleste vocatur Regnum Sacerdotale Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divini Amoris seu Divini Boni a Domino; また、天的な王国は主の祭司の王国と呼ばれる、というのは、そこに天使たちは主から神的愛または神的善を受け入れるもの(者)であるから。

et Regnum spirituale vocatur Regnum Regium Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divinae Sapientiae seu Divini Veri a Domino; また、霊的な王国は主の王の王国と呼ばれる、というのは、そこに天使たちは主から神的知恵または神的真理を受け入れるもの(者)であるから。

sed plura de binis his Regnis, videantur supra (n. 647, 725). しかし、これらの二つの王国について多くのものが、上に見られる(647, 72番)。

[2] Dicitur quod sint recipientes Divini Boni et Divini Veri a Domino; [2] 主から神的善と神的真理を受け入れる者であることが言われる。

at sciendum est, quod sint perpetuo recipientes, nam Divinum Bonum et Divinum Verum non possunt appropriari alicui angelo et homini ut sint ejus, solum ut appareant sicut ejus, quia sunt Divina; しかし、知らなければならない、永続して(絶え間なく)受け入れる者であること、なぜなら、神的善と神的真理は何らかの天使と人間に自分のものにされることができないからである、彼のものであるように、単に彼らのものであるように見える、神的なものであるからである。

quare non potest aliquis angelus aut homo a se producere aliquod bonum aut verum quod in se est bonum et verum; それゆえ、だれか天使または人間は自分自身から何らかの善または真理を生み出すことができない、それは本質的に善と真理である。

ex quo patet quod teneantur in bono et vero a Domino, et quod continue teneantur; そのことから明らかである、主により善と真理の中の保たれていること、また絶えず保たれていること。

quare si quis in Caelum venit, et cogitat quod bonum et verum sint ei appropriata ut sua, illico demittitur Caelo et instruitur. それゆえ、もしだれかた天界の中にやって来て、また善と真理が彼に自分のものであることを考える、自分のものとして、直ちに、天界を降ろされる、また教えられる。

Ex his nunc constare potest, quod per “erunt sacerdotes Dei et Christi” significetur quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae. これらから、今や、明らかにすることができる、「彼らは神とキリストの祭司になる」によって、彼らは主により愛の善の中に、またここから知恵の真理の中に保たれるからである、が意味されること。

[3] Quod per “sacerdotes” in Verbo intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, constare potest a multis locis ibi; [3] みことばの中の「祭司」によって、主からの愛の善の中にいる者が意味されることは、そこに多くの箇所から明らかにすることができる。

quae quia allata sunt in Arcanis Caelestibus Londini editis, volo solum exinde afferre haec sequentia :― それらは、ロンドンで出版された『天界の秘義』の中に提示されている(affero)ので、それゆえ、私はこれら続くものだけを提示(引用)することを欲する――

Quod Sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum (n. 2015, 6148). 祭司は神的善に関する主を表象したこと(2015, 6148番)。

Quod Sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius (n. 9809). 祭司職は救いの働きに関する主の表象するものであったこと、これがその方の神的愛の神的善からであったからである(9809番)。

Quod Sacerdotium Aharonis, Filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis Domini in ordine successivo (n. 10,017). アロンの、その息子たちの、またレビ人の祭司職は、主の救いの働きの表象するものであったこと、連続的な秩序の中の(10,017番)。

Quod inde per “Sacerdotes” et per “Sacerdotium” significetur bonum amoris a Domino (n. 9806, 9809. ここから、「祭司」によって、また「祭司職」によって、主からの愛の善か意味されること(9806, 9809番)。

Quod per duo Nomina, “Jesus” et “Christus,” significetur tam Sacerdotale quam Regium Domini (n. 3004, 3005, 3009). 二つの名前によって、「イエス」と「キリスト」、主の祭司性も王者性も意味されること(3004, 3005, 3009番)。

Quod Sacerdotes ministrabunt Ecclesiastica, et Reges Civilia (n. 10,793). 祭司は教会の事柄に仕える(未来)こと、また王は国家の事柄に(10,798番)。

Quod Sacerdotes docebunt vera, et per illa ducent ad bonum, et sic ad Dominum (n. 10,794). 祭司は真理を教える(未来)こと、またそれによって善へ導く(未来)、またこのように主へ(10,794番)。

Quod non vindicabunt sibi jus super animas hominum (n. 10,795). 自分自身に要求しない(未来)こと、人間の霊魂の上の権利を(10,795番)。

Quod Sacerdotibus erit dignitas propter sancta; 祭司に尊厳(地位)がある(未来)こと、聖なるもののために。

sed quod dignitatem non sibi tribuent, sed Domino a Quo Solo sunt sancta, quia Sacerdotium non est in persona, sed adjunctum personae (n. 10,796, 10,797{2}). しかし、尊厳(地位)を自分自身に帰さない(未来)こと、しかし、主に、その方だけから聖なるものがある、なぜなら、祭司職は人物の中にない、しかし、人物の付加物〔である〕からである(10,796. 10797番)。

Quod Sacerdotes qui non agnoscunt Dominum, in Verbo significent contraria (n. 3670). 祭司は、その者は主を認めない、みことばの中で反対のものを意味すること(3670番)。

@1 10 pro “16” 注1「16」の代わりに 10

@2 10,796, 10,797 pro “10,906, 10,907″ 注2「10,906, 10,907」の代わりに 10,796, 10,797

 

(3) 訳文

 854「しかし、彼らは神とキリストの祭司になる」は、彼らは主により愛の善の中に、またここから知恵の真理の中に保たれるからである、を意味する。

 みことばの中の「祭司」によって、愛の善の中にいる者が、また「王」によって、知恵の真理の中に〔いる〕者が意味される。それゆえ、前に言われている、イエス・キリストは私たちを「王と祭司」にされる(黙示録1:6)。そしてまた、小羊は私たちを「私たちが地上を支配するために王と祭司」とする(黙示録5:10)。また、主が人間を王と祭司にしない、しかし、その方の知恵の真理と愛の善の中にいることになる者を天使にすることが、はっきりと見られることができる。

 「王」によって、主からの知恵の真理の中にいる者が、また主が神的真理から「王」と呼ばれることが意味されることが、前に見られる(20, 483, 664, 830番)。

 けれども、「祭司」によって、主からの愛の善の中にいる者が意味されることは、主は神的愛と神的知恵である、すなわち、同じことであるが〕神的善と神的真理であるからである。また主は神的愛または神的善から「祭司」と呼ばれ、また神的知恵または神的真理から「王」と呼ばれれる。

 ここから、二つの王国があり、それらの中に天界は、天的なものと霊的なものに分かれている。また、天的な王国は主の祭司の王国と呼ばれる、というのは、そこの天使たちは主から神的愛または神的善を受け入れる者であるから。また、霊的な王国は主の王の王国と呼ばれる、というのは、そこに天使たちは主から神的知恵または神的真理を受け入れる者であるから。しかし、これらの二つの王国について多くのものが、前に見られる(647, 72番)。

 [2] 主から神的善と神的真理を受け入れる者であることが言われている。しかし、絶え間なく受け入れる者であることを知らなければならない、なぜなら、神的善と神的真理は何らかの天使と人間に彼のものであるようには自分のものにされることができないからである、単に彼らのものであるように見える、神的なものであるからである。

それゆえ、天使または人間のだれも自分自身からは、本質的に善と真理である何らかの善または真理を生み出すことができない。そのことから、主により善と真理の中の保たれていること、また絶えず保たれていることが明らかである。それゆえ、もしだれかた天界の中にやって来て、善と真理が彼に自分のものであることを自分のものとして考えるなら、直ちに、天界を降ろされ、教えられる。

 これらから、今や、「彼らは神とキリストの祭司になる」によって、彼らは主により愛の善の中に、ここから知恵の真理の中に保たれるからである、が意味されることを明らかにすることができる。

 

 [3] みことばの中の「祭司」によって、主からの愛の善の中にいる者が意味されることは、そこの多くの箇所から明らかにすることができる。それらは、ロンドンで出版された『天界の秘義』の中に示されているので、それゆえ、私はこれら次ものだけを示そう――

 

 祭司は神的善に関する主を表象したこと(2015, 6148番)。

 祭司職は救いの働きに関する主の表象するものであったこと、これがその方の神的愛の神的善からであったからである(9809番)。

 アロン、その息子たち、またレビ人の祭司職は、連続的な秩序の中の主の救いの働きの表象するものであったこと(10,017番)。

 ここから、「祭司」によって、また「祭司職」によって、主からの愛の善か意味されること(9806, 9809番)。

  「イエス」と「キリスト」の二つの名前によって、主の祭司性と王者性が意味されること(3004, 3005, 3009番)。

 祭司は教会の事柄に、また王は国家の事柄に仕えなければならないこと(10,798番)。

 祭司は真理を教え、またそれによって善へ、またこのように主へ導かなくてはならないこと(10,794番)。

人間の霊魂の上の権利を自分自身に要求してはならないこと(10,795番)。

  聖なるもののために、祭司に尊厳があるべきであること、しかし、尊厳を自分自身に帰してはならず、主に、その方だけから聖なるものがあること、なぜなら、祭司職は人物の中になく、人物の付加物であるからである(10,796. 10797番)。

主を認めない祭司は、みことばの中で正反対のものを意味すること(3670番)。