(1) 原文
841. [Vers. 2.] ” Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas,” significat quod detenti sint qui per “Draconem” intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur “Serpens antiquus,” et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur “Diabolus,” et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur “Satanas.”―Quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); quod hic et ibi appelletur “Serpens antiquus, Diabolus et Satanas,” est quia “serpens” significat illos qui sensualiter et non spiritualiter cogitant (n. 455, 550), “Diabolus” illos qui in malis quoad vitam sunt, ac “Satanas” illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 97, 550). Omnes enim illi qui non immediate adeunt Dominum, de rebus Ecclesiae cogitant sensualiter, et non possunt spiritualiter; est enim Dominus ipsa Lux (n. 796, 797{1}); quare qui Dominum non immediate adeunt, non possunt ex luce spirituali, quae est lux Caeli, cogitare, sed ex luce naturali separata a luce spirituali, quod est cogitare sensualiter; inde est quod illi dicantur “Serpens antiquus.” Illi qui non adeunt immediate Dominum, nec fugiunt mala ut peccata, manent in peccatis; inde est quod Draco dicatur “Diabolus;” et quia iidem in falsis quoad doctrinam sunt, inde est quod Draco dicatur “Satanas.”
@1 797 pro “799”
(2) 直訳
841. [Vers. 2.] ” Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas,” significat quod detenti sint qui per “Draconem” intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur “Serpens antiquus,” et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur “Diabolus,” et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur “Satanas.”― 841(第2節)「また、彼は竜,古いヘビを捕えた、それは悪魔とサタンである」は、引き留められたことを意味する、その者は「竜」によって意味される、その者は信仰の事柄について感覚的に、また霊的にでなく考えるからである、「古いヘビ」が言われる、また生活に関して悪の中にいるからである、「悪魔」と言われる、また教えに関して虚偽の中にいるからである、「サタン」と言われる。
Quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); 何(だれ)であるか、その者は「竜」によって意味される、上に見られる(537番)。
quod hic et ibi appelletur “Serpens antiquus, Diabolus et Satanas,” est quia “serpens” significat illos qui sensualiter et non spiritualiter cogitant (n. 455, 550), “Diabolus” illos qui in malis quoad vitam sunt, ac “Satanas” illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 97, 550). ここにまたそこに「古いヘビ、悪魔とサタン」と呼ばれている、「ヘビ」が彼らを意味するからである、その者は感覚的に〔考え〕、霊的に考えない(455, 550番)、「悪魔」〔によって〕彼らが〔意味される〕その者は生活に関して悪の中にいる、そして「サタン」〔によって〕彼らが〔意味される〕その者は教えに関して虚偽の中にいる(97, 550番)。
Omnes enim illi qui non immediate adeunt Dominum, de rebus Ecclesiae cogitant sensualiter, et non possunt spiritualiter; というのは、すべての者は、その者は直接に主に近づかない、教会の事柄について感覚的に考える、また霊的に〔考えることが〕できないから。
est enim Dominus ipsa Lux (n. 796, 797{1}); というのは、主は光そのものであるから。
quare qui Dominum non immediate adeunt, non possunt ex luce spirituali, quae est lux Caeli, cogitare, sed ex luce naturali separata a luce spirituali, quod est cogitare sensualiter; それゆえ、主に直接に近づかない者は、霊的な光から、それは天界の光である、考えることがっできない、しかし、霊的な光から分離した自然的な光から〔考える〕、それは感覚的に考えることである。
inde est quod illi dicantur “Serpens antiquus.” ここからである、彼らが「古いヘビ」と言われること。
Illi qui non adeunt immediate Dominum, nec fugiunt mala ut peccata, manent in peccatis; 彼らは、その者は直接に主に近づかない、悪を罪としても避けない、罪の中にとどまる。
inde est quod Draco dicatur “Diabolus;” ここからである、竜が「悪魔」と言われること。
et quia iidem in falsis quoad doctrinam sunt, inde est quod Draco dicatur “Satanas.” また同じ者が教えに関して虚偽の中にいるので、ここからである、竜が「サタン」と言われること。
@1 797 pro “799” 注1「799」の代わりに 797
(3) 訳文
841(第2節)「彼は、悪魔であり、サタンである竜,古いヘビを捕えた」は、「竜」によって意味される者が引き留められたことを意味する、「古いヘビ」と言われるのは、その者は信仰の事柄について霊的にでなく、感覚的に考えるからである、また生活に関して悪の中にいるので「悪魔」と言われ、また教えに関して虚偽の中にいるので「サタン」と言われる。
「竜」によって意味される者がだれか、前に見られる(537番)。ここにまたそこに「古いヘビ、悪魔とサタン」と呼ばれている、「ヘビ」が感覚的に考え、霊的に考えない者を意味するからである(455, 550番)、「悪魔」が生活に関して悪の中にいる者を、そして「サタン」が教えに関して虚偽の中にいる者を意味するからである(97, 550番)。
というのは、直接に主に近づかないすべての者は、教会の事柄について感覚的に考え、霊的に考えることができないから、というのは、主は光そのものであるからである。それゆえ、主に直接に近づかない者は、天界の光である霊的な光から考えることができない、しかし、霊的な光から分離した自然的な光から考え、それは感覚的に考えることである。ここから彼らは「古いヘビ」と言われる。
直接に主に近づかない者は、悪を罪として避けず、罪の中にとどまる。ここから竜は「悪魔」と言われる。また同じ者が教えに関して虚偽の中にいるので、ここから竜は「サタン」と言われる。