原典講読『啓示された黙示録』 839直訳[7]~[9]

[7] “Insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in mundum venerit, ut glorificaret Humanum Suum, propter finem ut angeli Caeli et homines Ecclesiae unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso; [7] なおまた、私たちは彼らをみことばから教えた、主が世にやって来たこと、ご自分の人間性を栄化するために、天界の天使と教会の人間が父なる神にその方を通して、またその方の中で結合されるようにとの目的のために。

nam docuit quod qui credunt in Ipsum, sint in Ipso et Ipse in illis; なぜなら、〔主は〕教えたからである、その方を信じる者はその方の中にいること、またその方は彼らの中に。

quod est sicut docet Ecclesia, quod sint in Corpore Christi. そのことである、教会が教えるように、キリストの身体の中にいること。

“Ultimo informavimus illos, quod hodie Nova Ecclesia a Domino instauretur, quae intelligitur per `Novam Hierosolymam’ in Apocalypsi in qua cultus Solius Domini erit, sicut est in Caelo; 「最後に、私たちは彼らに知らせた、今日、新しい教会が主により設立されていること、それは「黙示録」の中の「新しいエルサレム」によって意味される、その中に主おひとりの礼拝がある(ことになる)、天界の中にあるように。

et quod sic omne complebitur quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur{2} また、このようにすべてのものが完成されるであろうこと、それは主の祈り中に始めから終わりまで含まれている。

“Confirmavimus omnia, quae supra diximus, ex Verbo apud Evangelistas, et ex Verbo apud Prophetas, in tanta copia ut defatigarentur audire. 「私たちはすべてのものを確認した、それらは上に私たちが言った、福音書記者のものとみことばから、また預言者のとのみことばから、それほど豊富なもの、聞くことにうんざりさせられるように。

[8] “Primum, Confirmavimus quod `PATER NOSTER IN CAELIS’ sit Dominus Jesus Christus, ex his locis: [8] 「最初に、私たちは確認した、「天界の中に私たちの父」が主イエス・キリストであること、これらの箇所から――

 

`Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis’ (Esaj. ix. 5); 「少年が私たちに生まれた、子が私たちに与えられた、また、その方の名前は、不思議な者、助言者、神、永遠の父、平和の君と呼ばれる(イザヤ9:6☆)。

☆ 5 はミスプリ。

`Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo Nomen Tuum’ (Esaj. lxiii. 16); 「エホバよ、あなたは私たちの父、あなたの名前は永遠からのあがない主」(イザヤ63:16)。

Jesus dixit, `Qui Me videt, videt Ipsum Qui misit Me’ (Joh. xii. 45); イエスは言った、「わたしを見る者は、わたしを遣わした方、その方を見る」(ヨハネ12:45)。

`Si cognovistis Me, etiam Patrem cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum’ (Joh. xiv.7); 「もし、あなたがたがわたしを知っていたなら、あなたがたは父も知っていた、また今からあなたがたはその方を知る、またその方を見る」(ヨハネ14:7)。

`Philippus dixit, Domine, monstra nobis Patrem; ピリポは言った、主よ、私たちに父を示せ。

dixit illi Jesus, Qui vidit Me, vidit Patrem; 彼にイエスは言った、わたしを見た者は、父を見た

quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem’ (Joh. xiv. 8, 9); それゆえ、どのようにあなたは言うのか、私たちに父を示せと」(ヨハネ14:8, 9)。

Jesus dixit, `Pater et Ego unum sumus’ (Joh. x. 30); イエスは言った、父とわたしは一つである」(ヨハネ10:30)。

`Omnia quaecumque Pater habet Mea sunt’ (Joh. xvi. 15; cap. xvii. 10); 「どんなものでも父が持つすべてのものは、わたしのものである」(ヨハネ16:15、第17章10)。

`Pater in Me est, et Ego in Patre’ (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11, 20): 「父はわたしの中に、まわたしは父の中にいる」(ヨハネ10:38、第14章10, 11, 20)。

Quod nemo viderit Patrem, nisi Solus Filius Qui in sinu Patris est (Joh. i. 18; cap. v. 37; cap. vi. 46{3}). だれも父を見ていないこと、子おひとりでないなら、その者は父のふところにいる(ヨハネ1:18、第5章37、第6章46)。

 

Quare etiam dicit, それゆえ、さらにまた言った、

 

Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6); だれも父へやって来ない、その方を通してでないなら(ヨハネ14;6)。

Et quod venire ad Patrem sit per Ipsum, ex Ipso, et in Ipso (Joh. vi. 56; cap. xiv. 20; cap. xv. 4-6; cap. xvii. 19, 23).” また、その方を通して父へやって来ること、その方から、またその方の中で(ヨハネ6:56、第14章20、第15章4-6、第17章19, 23)。

 

(Sed de Unitate Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti, videantur plura, in Memorabili, n. 962.) “ (しかし、

父なる神、子、聖霊の単一性について、多くの者が見られる、メモラビリア962番の中に)。

[9] “Secundum, Quod `SANCTIFICETUR NOMEN TUUM,’ sit adire Dominum et colere Ipsum, confirmavimus per haec: [9] 「第二に、「あなたの名前が聖別される(神聖なものとされる)〔ように〕」は、主に近づくこと、またその方を礼拝することであることを、私たちはこれらによって確認した――

 

`Quis non glorificet Nomen Tuum, quia Solus es Sanctus’ (Apoc. xv. 4); 「だれがあなたの名前を栄化(賛美)しないか、〔あなた=その方〕おひとりが聖なる方であるからである」(黙示録15:4)。

 

haec de Domino. これらは主について。

 

Jesus dixit, `Pater, glorifica Nomen Tuum; イエスは言った、「父よ、あなたの名前を賛美せよ。

et exiit vox e Caelo, Et glorificavi et glorificabo’ (Joh. xii. 28); また、天から声が出た、また私は栄化した、また栄化しよう」(ヨハネ12:28)。

 

“Nomen” Patris, quod glorificatum est, est Divinum Humanum. 父の「名前」は、それは栄化された、神的人間性である。

 

Jesus dixit, `Ego venio in Nomine Patris Mei’ (Joh. v. 43); イエスは言った、「わたしはわたしの父の名前の中にやって来る」(ヨハネ5:43)。

Jesus dixit, Qui suscipit hunc puerum in Nomine Meo, Me suscipit; イエスは言った、この少年をわたしの名前の中っで受け入れる者は、わたしを受け入れる。

et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me’ (Luc. ix. 48); また、わたしを受け入れる者は、その方を受け入れる、その者はわたしを遣わした」(ルカ9:48)。

`Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius’ (Joh. xx. 31); 「これらが書かれた、あなたがたが信じるために、イエスがキリストであること、神の子、そのようにまた、信じる者が(あなたがたが)その方の名前の中でいのちを持つように」(ヨハネ20:31)。

`Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut Filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius’ (Joh. i. 12); 「その方を受け入れたと同数の者に、彼らに神の子となるような力を与えた、その方の名前を信じている者に」(ヨハネ1:12)。

`Quodcunque{4} petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio’ (Joh. xiv. 13, 14); 「あなたがたがわたしの名前の中で求めるどんなものでも、わたしは行なう、父が子の中で栄化されるために」(ヨハネ14:13, 14)。

`Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei’ (Joh. iii. 15, 16, 18); 「信じなかった者はすでにさばかれている、神のひとり子の名前を信じなかったからである」(ヨハネ3:16, 16, 18)。

`Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum’ (Matth. xviii. 19, 20); 「ふたりまたは三人がわたしの名前の中で集められているところに、そこにその真ん中の中にわたしはいる」(マタイ18:19, 20)。

Jesus dixit Discipulis ut praedicarent in Nomine Ipsius (Luc. xxiv. 47). イエスは弟子たちに言った、その方の名前の中で宣べ伝えられるように(ルカ24:47)。

(Praeter alibi, ubi dicitur `Nomen Domini,’ per quod intelligitur Ipse quoad Humanum Suum, ut Matth. vii. 22; cap. x. 22; cap. xviii. 5; cap. xix. 29; cap. xxiv. 9, 10; Marc. xi. 10; cap. xiii. 13; cap. xvi. 17; Luc. x. 17; cap. xix. 38; cap. xxi, 12, 17; Joh. ii. 23.) (ほかに他の箇所に、そこに「主の名前」が言われている、それによって、ご自分の人間性に関するその方が意味される、例えば、マタイ7:22、第10章22、第18章5、第19章29、第24章9, 10、マルコ11:10、第13章13、第16章17、ルカ10:17、第19章38、第21章12, 17、ヨハネ2:23)。

 

Ex quibus patet quod Pater sanctificetur in Filio, et ab angelis et hominibus per Filium, et quod hoc sit `Sanctificetur Nomen Tuum’ それらから明らかである、父はこの中で神聖なものとされること、また天使と人間により子を通して、またこのことが「あなたの名前が聖別される(神聖なものとされる)〔ように〕」であること。

 

(Ut amplius constat apud Johannem, cap. xvii. 19, 21, 22, 23, 26). (さらに「ヨハネ(福音書)」のもとに明らかなように、第17章19, 21, 22, 23, 26)。

原典講読『啓示された黙示録』 839直訳[10]~終わりまで

[10]”Tertium, Quod `VENIAT REGNUM TUUM,’ sit quod regnet Dominus, confirmavimus per haec: [10] 「第三に、「あなたの王国がやって来る〔ように〕」は主が支配することであること、私たちはこれらによって確信した――

`Lex et Prophetae usque ad Johannem; 「律法と預言者はヨハネまでである。

abhinc Regnum Dei evangelizatur’ (Luc. xvi. 16); この時から、神の王国〔の福音〕が宣べ伝えられている」(ルカ16:16)

Johannes{5} `praedicans Evangelium Regni, dixit, Completum est tempus, appropinquavit Regnum Dei’ (Marc. i. 14, 15; Matth. iii. 2); ヨハネは、「王国の福音を宣べて、言った、時は満ちた(完成した)、神の王国は近づいた」(マルコ1:14, 15、マタイ3:2)。

Ipse Jesus praedicavit Evangelium et quod appropinquaverit Regnum Dei (Matth. iv. 17, 23; cap. ix. 35); イエスご自身が福音を宣べ伝えた、また神の王国が近づいたことを(マタイ4:17, 23、第9章35)。

Jesus mandavit Discipulis, ut praedicarent et evangelizarent Regnum Dei (Marc. xvi. 15; Luc. viii. 1; cap. ix. 60); イエスは弟子たちに命令した、神の王国を宣べ伝える、また福音をもたらすように(マルコ16:15、ルカ8:1、第9章60)。

Similiter ad Septuaginta quos emisit (Luc. x. 9, 11). 同様に、70人に、その者を遣わした(ルカ10:9, 10)。

(Praeter alibi, ut Matth. xi. 5; cap. xvi. 27, 28; Marc. viii. 35; cap. ix. 1,47{6}; cap. x. 29, 30: cap. xi. 10; Luc. i. 19; cap. ii. 10, 11; cap. iv. 43; cap. vii. 22; cap. xvii. 20, 21; cap. xxi. 30, 31; cap. xxii. 18.) (ほかに他の箇所に、例えば、マタイ11:5、第16章27, 28、マルコ8:35、第9章1, 47、第10章29, 30、第11章10、ルカ1:19、第2章10, 11、第4章43、第7章22、第17章20, 21、第21章30, 31、第22章18)。

`Regnum Dei’ quod `evangelizabatur’ erat Regnum Domini, et sic Regnum Patris; 「神の王国」は、それは「福音がもたらされる」、主の王国であった、またこのように父の王国。

quod ita sit, patet ex his: そのようであることは、これらから明らかである――

`Pater dedit omnia in manum Filii’ (Joh. iii. 35); 「父は、すべてのものを子の手の中に与えた」(ヨハネ3:35)。

`Pater dedit Filio potestatem omnis carnis’ (Joh. xvii. 2); 「父は子にすべての肉の力を与えた」(ヨハネ17:2)。

`Omnia Mihi tradita sunt a Patre’ (Matth. xi. 27); 「すべてのものが、わたしに父から渡された」(マタイ11:27)。

`Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra’ (Matth. xxviii. 18{7}). 「わたしに天の中と地の中のすべての力が与えられている」(マタイ28:18)。

Et porro ex his: また、さらに、これらから――

`Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur’ (Esaj. liv. 5); 「その方の名前は万軍のエホバ、またイスラエルの聖なるあがない主、全地の神と呼ばれる」(イザヤ54:5).

`Vidi, et ecce sicut Filius Hominis, Cui datum est Dominium et Gloria et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent; 「私は見た、すると見よ、人の子のような〔方〕、その方に支配と栄光と王国が与えられた、またすべての民と国がその方を礼拝する。

Dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit’ (Dan. vii. 13, 14); その方の支配は永遠の支配、それは移らない、またその方の王国、それは滅びない」(ダニエル7:13, 14)。

`Cum Septimus Angelus clanxit, factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum’ (Apoc. xi. 15; cap. xii. 10); 「第七の天使がらっぱを吹き鳴らしたとき、天の中に大きな声が起こった、言って、世の王国は私たちの主のものになった、またそのキリストのもの、また永久に支配する」(黙示録11:15、第12章10)。

de quo Regno Domini agitur in Apocalypsi a principio ad finem; 主のその王国が「黙示録」の中で扱われている、始めから終わりまで。

in quod venturi sunt omnes qui e Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. その中にすべての者がやって来る(ことになる)、その者は~なる、主の新しい教会からの、それは新しいエルサレム。

[11] “Quartum, `FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA,’ confirmavimus per haec: [11] 「第四に、「あなたの意志(みこころ)が行なわれる〔ように〕、天界の中のように、地の中でもまた」を私たちはこれらによって確認した――

Jesus dixit, `Haec est Voluntas Patris, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam’ (Joh. vi. 40); イエスは言った、「これが父の意志(みこころ)である、すべての者が、その者は子を見る、またその方を信じる、永遠のいのちを持つように」(ヨハネ6:40)。

`Adeo amavit Deus mundum, ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam’ (Joh. iii. 15, 16); 「これほどに神は世を愛した、ご自分のひとり子を与えたように、すべての者は、その者はその方を信じた、滅びないように、しかし、永遠のいのちを持つ」(ヨハネ3:15, 16)。

`Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; 「子を信じる者は、永遠のいのちを持つ。

qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo’ (Joh. iii. 36). けれども、子を信じない者は、しかし、神の怒りが彼の上にとどまる」(ヨハネ3:36)。

(Praeter alibi.) (ほかに他の箇所に)。

`Credere in Ipsum’ est adire Ipsum, ac fiduciam habere quod Ipse salvet, quia est Salvator mundi. その方を信じること」はその方に近づくことである、そして信頼を持つこと、その方が救うこと、世の救い主であるので。

Praeterea notum est in Ecclesia quod Dominus Jesus Christus regnet in Caelo; ほかに、教会の中でよく知られている、主イエス・キリストが天界の中で支配していること。

dicit etiam Ipse quod Regnum Ipsius ibi sit; その方もまた言っているその方の王国がそこにあること。

cum itaque Dominus similiter regnat in Ecclesia, tunc fit `Voluntas Patris sicut in Caelo etiam in Terra.’ そこで、主が同様に教会の中で支配するとき、その時、父の(みこころ)が行なわれる〔ように〕、天界の中のように、地の中でもまた」。

[12] “His demum addidimus haec: [12] 「最後に、これらに私たちはこれらを加えて言った――

`Dicitur in toto Christiano orbe quod illi qui ab Ecclesia sunt faciant Christi Corpus, et sint in Ipsius Corpore; 「全キリスト教界の中で言われている、彼らが、その者は教会からである、キリストの身体をつくること、またその方の身体の中にいること。

quomodo tunc potest homo Ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum in Cujus Corpore est; その時、どのように、教会の人間は父なる神に近づくことができるのか、その方によってでないなら、その方の身体の中にいる。

si aliter, omnino exibit e Corpore et adibit.’ もし、異なって〔近づくなら〕、まったく身体から出る(未来)、また近づく(未来)」。

[13] “His et pluribus adhuc ex Verbo auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum, et adducere talia quae Dominus locutus est cum Patre Suo in statu exinanitionis; [13] これらと多くのもので、みことばからさらに聞いて、ハルマゲドンの住民はたびたび私たちの会話(説教)をさえぎる(中断させる)ことを欲した、またこのようなものを提示することを、それらは主がご自分の父と、〔自分自身を〕空(から)にした状態の中で話した☆。

☆ 主には「空にした状態(卑下の状態)」と「栄化の状態」がありました(『真のキリスト教』107番参照)。

sed tunc linguae adhaeserunt palatis eorum, quoniam non licuit illis contradicere Verbo. しかし、その時、舌が彼らの口蓋にくっついた、彼らに許されなかったので、みことばに反駁すること。

Sed tandem laxatis frenis linguarum illorum, exclamaverunt, `Locuti estis contra doctrinam Ecclesiae nostrae, quae est quod Deus Pater immediate adeundus sit, et credendum sit in Illum; しかし、最後に   叫んだ、「あなたがたは私たちの教会の教えに反して話した、それは~である、父なる神は直接に近づくべきであること、またその者を信じるべき〔である〕。

sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae; このように罪を(reus)あなたがたはつくっている、私たちの信仰の暴行の。

quare exite ab hinc, et si non, ejiciemini.’ それゆえ、ここから出よ、またもし〔出〕ないなら、あなたがたは追い出される(未来)」。

“Et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; また彼らのアニムス(心)は火をつけられて小さいものから努力の中へやって来た。

sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt in planitiem, quae erat desertum; その時、私たちに与えられた力から、私たちは彼らを盲目で打った、そのことから私たちを見ないで彼らは平野へ突発した、それは荒野であった。

et ex illis, qui a pueris e fenestra visi sunt sicut statuae et idola, coram quibus reliqui inflexerunt genua, sunt qui tibi apparuerunt tanquam simiae super equis.” また、彼らから、その者は少年たちにより窓から像や偶像のように見られた、それらの前に残りの者たちがひざを曲げた、その者はあなたがたに見られた〔者〕であった、あたかも馬の上のサルのように」。

@1 Sic, nisi legeris boni. (Cf. V.C.R. n. 113.)  注1 このように〔原文にある〕、もし boni とあなたに読まれないなら(『真のキリスト教』113番参照)。

@2 continetur pro “continentur” 注2「continentur」の代わりにcontinetur

@3 46 pro “47” 注3「47」の代わりに 46

@4 Quodcunque pro “Quaecunque” 注4「Quaecunque」の代わりにQuodcunque

@5 Marc. i. 14, 15 habet “Jesus;” Matth. iii. 2 habet “Johannes.”  注5「マルコ」1:14, 15に「イエス」とある。「マタイ」3:2には「ヨハネ」とある。

@6 47 pro “27” 注6「27」の代わりに 47

@7 18 pro “16” 注7「16」の代わりに 18