原典講読『啓示された黙示録』 838

(1) 原文

838. Caveat itaque sibi quisque ab haeretico illo, quod Homo justificetur Fide sine Operibus Legis; nam qui est in illo, et non plene recedit ab illo antequam finis vitae instat, post mortem consociatur geniis infernalibus; sunt enim “hirci,” de quibus Dominus dicit,

 

“Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum Diabolo{1} et angelis ejus” (Matth. xxv. [41,] 42);

 

de “hircis” enim Dominus non dicit quod mala fecerint, sed quod non bona fecerint; quod non bona fecerint, est quia illi secum dicunt, “Non possum bonum facere a me ipso, lex me non damnat, sanguis Christi mundat me et liberat me, passio crucis sustulit reatum peccati, meritum Christi imputatur mihi per Fidem, sum reconciliatus Patri, in gratia, aspicior sicut filius, ac peccata nostra reputat sicut infirmitates quas illico propter Filium Suum remittit; sic justificat per solam Fidem, quae nisi foret unicum medium salutis, nemo mortalium salvari posset; propter quem finem alium Filius Dei pateretur crucem, et impleret legem, quam ut tolleret damnationem transgressionum nostrarum.” Haec et plura similia secum dicunt illi, et sic bona quae bona sunt non faciunt, nam ex sola illorum Fide, quae non est nisi quam fides cognitionum, in se fides historica, ita solum scientia, non procedunt aliqua bona; est enim fides mortua, in quam non vita seu anima venit, nisi homo immediate adit Dominum, ac fugit mala ut peccata sicut a se; tunc bona quae homo facit sicut a se, sunt a Domino, ita in se bona; de qua re ita apud Esajam:

 

“Vae Genti peccatrici, gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptis; quando expanditis manus vestras, occulto oculos Meos a vobis; etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audio; lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis; cessate malum facere, discite bonum facere: tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt” (i. 4, 15-18);

 

et apud Jeremiam:

 

“Sta in porta Domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: Ne confidite super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi” (Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, ubi fides nostra); “num furando, occidendo, adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen Meum, et dicetis Erepti sumus, dum facitis abominationes illas; num spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego ecce vidi, dictum Jehovae” (vii. 2-4, 9-11).

 

@1 Diabolo pro “diabolis”

 

(2) 直訳

838. Caveat itaque sibi quisque ab haeretico illo, quod Homo justificetur Fide sine Operibus Legis; 838 それで、それぞれの者が自分自身に用心する(未来)、その異端を、「人間は律法の働きなしに信仰で義とされる」こと。

nam qui est in illo, et non plene recedit ab illo antequam finis vitae instat, post mortem consociatur geniis infernalibus; なぜなら、その〔異端〕中にいる者は、また人生の終わりが切迫する前にそれから完全に去らない、死後、地獄の魔鬼と仲間となるからである。

sunt enim “hirci,” de quibus Dominus dicit, というのは、「雄ヤギ」であるから、それらについて主は言った、

“Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum Diabolo{1} et angelis ejus” (Matth. xxv. [41,] 42); 「わたしから離れよ、呪われた者たち、悪魔とその使いに用意された永遠の火の中に〔入れ〕」(マタイ25:41, 42)。

de “hircis” enim Dominus non dicit quod mala fecerint, sed quod non bona fecerint; というのは「雄ヤギ」について、主は言わなかった、悪を行なったこと、しかし、善を行なわなかった。

quod non bona fecerint, est quia illi secum dicunt, “Non possum bonum facere a me ipso, lex me non damnat, sanguis Christi mundat me et liberat me, passio crucis sustulit reatum peccati, meritum Christi imputatur mihi per Fidem, sum reconciliatus Patri, in gratia, aspicior sicut filius, ac peccata nostra reputat sicut infirmitates quas illico propter Filium Suum remittit; 善を行なわなかったことは、彼らは自分自身に言うからである、「私は、私自身から善を行なうことができない、律法は私を断罪しない、キリストの血が私を清潔にする、また私を救う、十字架の受難が罪の有罪(罪責感)を取り去った(tollo)、キリストの功績が信仰によって私に転嫁される、私は父と和解している、恩恵の中に、子のように見られる、そして、私たちの罪は弱さのように見なされる、それを直ちに、ご自分の子のために赦す。

sic justificat per solam Fidem, quae nisi foret unicum medium salutis, nemo mortalium salvari posset; このように、信仰のみによって義とする、それが救いの唯一の手段でないなら、死ぬべき〔人間の〕だれも救われることができない。

propter quem finem alium Filius Dei pateretur crucem, et impleret legem, quam ut tolleret damnationem transgressionum nostrarum.” そのために他の目的が〔あるのか?〕神の子が十字架で苦しむ、また律法を満たす、私たちの違反の断罪を取り去るために以外に」。

Haec et plura similia secum dicunt illi, et sic bona quae bona sunt non faciunt, nam ex sola illorum Fide, quae non est nisi quam fides cognitionum, in se fides historica, ita solum scientia, non procedunt aliqua bona; これらや同様の多くのものを、彼らは自分自身に言う、そしてこのように善を、それらは善である、行なわない、なぜなら、彼らの信仰のみからは、それは思考の信仰でないなら、ない、本質的に、歴史に基づく信仰、そのように知識だけに、何らかの善は発出しないからである。

est enim fides mortua, in quam non vita seu anima venit, nisi homo immediate adit Dominum, ac fugit mala ut peccata sicut a se; というのは、死んでいる信仰であるから、その中にいのちまたは霊魂はやって来ない、人間が直接に主に近づかないなら、そして自分自身からのように悪を罪として避けない。

tunc bona quae homo facit sicut a se, sunt a Domino, ita in se bona; その時、善は、それを人間は自分自身からのように行なう、主からである、そのように、本質的に善〔である〕。

de qua re ita apud Esajam: その事柄について、このように「イザヤ(書)」のもとに――

“Vae Genti peccatrici, gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptis; 「わざわいだ、罪を犯す国、不法の重い、悪の裔(子孫)、堕落の息子たち。

quando expanditis manus vestras, occulto oculos Meos a vobis; あなたがたが手を伸ばす時、わたしはわたしの目をあなたがたから隠す。

etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audio; さらにまた、あなたがたが祈りを増し加えても、わたしは聞かない。

lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis; あなたがたを洗え、あなたがたを清めよ、わたしの目の前からあなたがたの悪意の働きを取り除け。

cessate malum facere, discite bonum facere: 悪を行なうことをやめよ、善を行なうことを学べ。

tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; その時、あなたがたの罪が緋色のようであったとしても、雪のように白くなる。

si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt” (i. 4, 15-18); 紫色のように赤かったとしても、羊の毛のようになる」(1:4, 15-18)。

et apud Jeremiam: また「エレミヤ(書)」のもとに――

“Sta in porta Domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: 「エホバの家の門の中に立て、またそこにこのことばを宣言せよ――

Ne confidite super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi” (Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, ubi fides nostra); 偽りのことばの上に信頼するな、言っている、「エホバの神殿、エホバの神殿、それはエホバの神殿」(神の教会、神の教会、神の教会、そこに私たちの信仰が〔ある〕)。

“num furando, occidendo, adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen Meum, et dicetis Erepti sumus, dum facitis abominationes illas; 「盗んでいないか、殺して、姦淫してまた偽りによって誓って、その後、あなたがたはやって来る、またこの家の中のわたしの前に立つ、その上に、わたしの名前が(名前が)付けられている、またあなたがたは言う、「私たちは救い出された(eripio)」、その時、あなたがたはそれら忌まわしいことを行なっている。

num spelunca latronum facta est Domus haec: この家は強盗の巣とされていないか――

etiam Ego ecce vidi, dictum Jehovae” (vii. 2-4, 9-11). さらにまた、わたしは、見よ、わたしは見た、エホバの言われたこと」(7:2-4, 9-11)。

@1 Diabolo pro “diabolis” 注1「diabolis」の代わりに Diabolo

 

(3) 訳文

 838 それで、それぞれの者が「人間は律法の働きなしに信仰で義とされる」というこの異端を自分自身に用心するべきである。なぜなら、その〔異端〕中にいて、人生の終わりが切迫する前にそれから完全に去らない者は、死後、地獄の魔鬼と仲間となるからである。というのは、「雄ヤギ」であり、それらについて主は、「わたしから離れよ、呪われた者たち、悪魔とその使いに用意された永遠の火の中に〔入れ〕」と言われたからである(マタイ25:41, 42)。というのは「雄ヤギ」について、主は、悪を行なったとは言わず、善を行なわなかったと言われたから。善を行なわなかったのは、彼らは自分自身に言うからである、「私は、私自身から善を行なうことができない。律法は私を断罪しない。キリストの血が私を清め、私を救う。十字架の受難が罪の有罪性を取り去った。キリストの功績が信仰によって私に転嫁され、私は父と和解している、恩恵の中で、子のように見られる。そして、私たちの罪は弱さのように見なされ、それを〔父は〕直ちに、ご自分の子のために赦される。このように、信仰のみによって義とし、それが救いの唯一の手段でないなら、死ぬべき〔人間の〕だれも救われることができない。私たちの違反の断罪を取り去るために神の子が十字架で苦しみ、律法を満たされる、そのために以外に他の目的が〔あるのか?〕」。

 これらや同様の多くのものを、彼らは自分自身に言い、そしてこのように善である善を行なわない、なぜなら、彼らの信仰のみからは、それは思考の信仰でしかなく、本質的に、歴史に、そのように知識だけに基づく信仰である、何らかの善は発出しないからである。というのは、死んでいる信仰であり、その中にいのちまたは霊魂は、人間が直接に主に近づかない、そして自分自身からのように悪を罪として避けないなら、やって来ないからである。その時、人間が自分自身からのように行なう善は、主からであり、そのように、本質的に善である。これついて、「イザヤ書」にこのように――

 

 「わざわいだ、罪を犯す国、不法の重い、悪の子孫、堕落の息子たち。あなたがたが手を伸ばす時、わたしはわたしの目をあなたがたから隠す。さらにまた、あなたがたが祈りを増し加えても、わたしは聞かない。あなたがたを洗え、あなたがたを清めよ、わたしの目の前からあなたがたの悪意の働きを取り除け。悪を行なうことをやめよ、善を行なうことを学べ。その時、あなたがたの罪が緋色のようであったとしても、雪のように白くなる。紫色のように赤かったとしても、羊の毛のようになる」(1:4, 15-18)。

 

 また「エレミヤ書」に――

 

 「エホバの家の門の中に立ち、そこでこのことばを宣言せよ――

 「エホバの神殿、エホバの神殿、それはエホバの神殿」(神の教会、神の教会、神の教会、そこに私たちの信仰〔がある〕)と言っている偽りのことばに信頼するな。盗み、殺し、姦淫し、偽りによって誓っていないか、その後、あなたがたはやって来て、わたしの名前が付けられているこの家の中のわたしの前に立ち、あなたがたは、「私たちは救い出された」と言う、その時、あなたがたはそれら忌まわしいことを行なっている。この家は強盗の巣とされていないか――見よ、わたしもまた見た、エホバの言われたこと」 (7:2-4, 9-11)。

 

◎「新教会の日」おめでとうごさいます。

 『真のキリスト教』791番の著述にしたがい、新教会は6月19日を「新教会誕生の日」として祝います。

 ジェネラルチャーチでは四大祝日としています(クリスマス・イースター・感謝祭・それとこれ)。

(雑談ながら、日本では桜桃忌のほうがよほど有名です、太宰は私も好きですが)

原典講読『啓示された黙示録』 839原文

(1) 原文

839. [His adjiciam hoc MEMORABILE :―]

 

Prospexi in Mundum spirituum, et vidi exercitum super equis rufis et nigris. Sedentes super illis apparebant sicut simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas equorum, et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla equitantium. Et clamabant, “Pugnemus contra equitantes super equis albis;” et movebant utrisque manibus suis capistra; sic retrahebant equos a pugna; et hoc continue.

Tunc e Caelo demiserunt se duo angeli, et appropinquabant ad me, et dicebant, “Quid vides.”

Et narrabam quod videam tam ludicrum equitatum, et quaesivi “Quid hoc, et quinam illi.”

[2] Et responderunt Angeli, “Sunt e loco qui vocatur Armageddon (Apoc. cap. xvi. 16), in quem congregati fuerunt ad aliquot millia, ad pugnandum contra illos qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt. Loquebantur in loco illo de Ecclesia et Religione, et tamen apud illos non erat aliquid Ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid Religionis quia non aliquod spirituale bonum. Loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur. Didicerunt in juventute confirmare Solam Fidem, Trinitatem Dei, et Dualitatem Christi; sed cum ad eminentiora officia in Ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; at quia tunc caeperunt non magis cogitare de Deo et de Caelo, sed de se et de mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e mentis rationalis interioribus quae communicant cum Caelo et inde in luce Caeli sunt, in mentis rationalis exteriora quae communicant cum mundo et inde solum in luce mundi sunt; et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; unde Doctrinalia Ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore. Et quia se tales fecerunt, non admittunt ullum genuinum verum quod Ecclesiae est, nec ullum genuinum bonum quod religionis. Comparative facta sunt interiora mentis eorum sicut utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur: similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale quod rumperet capita illorum. [3] Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut simiae equitantes inverso corpore super equis rufis et nigris, cum capistris circum colla; quoniam illi qui non amant verum et bonum Ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus equi, sed posteriora ejus; `equus’ enim significat intellectum Verbi, `equus rufus’ intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et `equus niger’ intellectum Verbi deperditum quoad verum. Quod clamaverint ad pugnam contra equitantes super equis albis, est quia `equus albus’ significat intellectum Verbi quoad verum et bonum. Quod visi collo retrahere equos, erat quia timebant pugnas, ne verum Verbi ad multos veniret et sic in lucem. Haec est interpretatio.”

[4] Angeli porro dixerunt, “Nos sumus e Societate Caeli quae vocatur Michael; et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde equitatus tibi visus erupit. Per `Armageddon’ apud nos in Caelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore imperii et supereminentiae. Et quia percipimus apud te desiderium sciendi de pugna ibi, aliquid narrabimus.

“Post descensum e Caelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus ibi congregatos ad aliquot millia. Verum non intravimus in caetum illum sed erant binae domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant pueri cum magistris; illuc intravimus; qui nos exceperunt benigne. Delectabamur a consortio illorum. Erant omnes quoad faciem speciosi ex vita in oculis, et ex zelo in sermone; vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione veri{1}; quare etiam e Caelo dati fuerant illis pilei, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque datae vestes ex colore albo et hyacinthino variegatae.  

“Quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint.

“Dixerunt quod per fenestram quae sub tecto domus; et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris, nunc ut homines proceres, et nunc non ut homines sed ut statuas et idola sculpta, et circum illa caetum flectentem genua: hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt, nunc sicut homines, nunc sicut pardi, et sicut hirci; hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum.

“Nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant et quid significabant. Sed ad rem:―

[5] “Congregati illi, cum audiverunt quod intraverimus in domos illas, dixerunt inter se, `Quid illi apud pueros illos; mittamus ex nostro caetu aliquos qui ejiciant illos.’

“Etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos, `Cur intravistis in domos illas; unde estis; nos ex imperio mandamus ut abeatis.’

“Sed respondimus, `Non potestis id ex imperio mandare; estis quidem vos in oculis vestris sicut Enachim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi forte per astutias e tribus vestris diversoriis hic, quae tamen non valebunt; quare renuntiate vestris, Quod nos e Caelo huc missi simus, ad visitandum num apud Vos sit Religio vel non, et si non, e loco isto ejiciemini. Quare proponite illis hoc, in quo est ipsum Essentiale Ecclesiae et inde Religionis: Quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica: `PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM, FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA.’

“His auditis dixerunt primum, `Quid hoc;’ et deinde quod proponerent.

“Et abiverunt et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, `Quae et qualis haec propositio.’ At intellexerunt arcanum, quod `vellent scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem.’ Quare dixerunt, `Sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus noster Salvator est, quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium.’ Et mox in indignatione concluserunt, quod adirent nos, et dictarent id oretenus: dicendo etiam quod vellicarent aures nostras.

“Etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in lucum, binis illis domibus in quibus erant pueri cum magistris propinquum, ubi erat planum sicut palaestra elevatum. Ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illam, ubi eramus, et exspectavimus.

“Erant ibi cespites ex humo sicut colliculi; super illis se reponebant, nam dixerunt inter se, `Coram illis non stemus, sed sedeamus.’

“Et tunc unus ex illis, qui potuit se facere apparere sicut angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit: `Proposuistis nobis ut aperiamus mentem de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus. Dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita: Quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus est Salvator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum.’

[6] “Sed tunc diximus illis, `Sumus ex societate Caeli quae vocatur Michael; et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua Religio, vel non; et hoc non possumus aliter cognoscere quam per interrogationem de Deo; idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio, et per conjunctionem salvatio. Nos in Caelo legimus quotidie illam Orationem, sicut homines in terra; et tunc non cogitamus de Deo Patre, quia invisibilis, sed de Ipso in Divino Humano Suo, quia in Hoc est visibilis; et Ipse in Hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus: et sic Dominus nobis est Pater in Caelo. Docuit etiam Dominus,

 

Quod Ipse et Pater unum sint;

Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre;

Et quod Qui videt Ipsum videat Patrem;

 

tum

 

Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum;

 

et quoque

 

Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium; et quod qui non credit in Filium non videat vitam, imo quod ira Dei maneat super illum;

 

ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso. Et quia ita est, etiam docuit,

 

Quod Ipsi data sit omnis potestas in Caelo et in Terra.

 

Dicitur in Oratione illa, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ET VENIAT REGNUM TUUM: et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod Regnum Patris tunc sit, quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; quare etiam Dominus dixit discipulis, ut praedicarent Regnum Dei, et Hoc est Regnum Dei.’

[7] “Insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in mundum venerit, ut glorificaret Humanum Suum, propter finem ut angeli Caeli et homines Ecclesiae unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso; nam docuit quod qui credunt in Ipsum, sint in Ipso et Ipse in illis; quod est sicut docet Ecclesia, quod sint in Corpore Christi.

“Ultimo informavimus illos, quod hodie Nova Ecclesia a Domino instauretur, quae intelligitur per `Novam Hierosolymam’ in Apocalypsi in qua cultus Solius Domini erit, sicut est in Caelo; et quod sic omne complebitur quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur{2}

“Confirmavimus omnia, quae supra diximus, ex Verbo apud Evangelistas, et ex Verbo apud Prophetas, in tanta copia ut defatigarentur audire.

[8] “Primum, Confirmavimus quod `PATER NOSTER IN CAELIS’ sit Dominus Jesus Christus, ex his locis:

 

`Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis’ (Esaj. ix. 5);

`Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo Nomen Tuum’ (Esaj. lxiii. 16);

Jesus dixit, `Qui Me videt, videt Ipsum Qui misit Me’ (Joh. xii. 45);

`Si cognovistis Me, etiam Patrem cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum’ (Joh. xiv.7);

`Philippus dixit, Domine, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem’ (Joh. xiv. 8, 9);

Jesus dixit, `Pater et Ego unum sumus’ (Joh. x. 30);

`Omnia quaecumque Pater habet Mea sunt’ (Joh. xvi. 15; cap. xvii. 10);

`Pater in Me est, et Ego in Patre’ (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11, 20):

Quod nemo viderit Patrem, nisi Solus Filius Qui in sinu Patris est (Joh. i. 18; cap. v. 37; cap. vi. 46{3}).

 

Quare etiam dicit,

 

Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6);

Et quod venire ad Patrem sit per Ipsum, ex Ipso, et in Ipso (Joh. vi. 56; cap. xiv. 20; cap. xv. 4-6; cap. xvii. 19, 23).”

 

(Sed de Unitate Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti, videantur plura, in Memorabili, n. 962.)

[9] “Secundum, Quod `SANCTIFICETUR NOMEN TUUM,’ sit adire Dominum et colere Ipsum, confirmavimus per haec:

 

`Quis non glorificet Nomen Tuum, quia Solus es Sanctus’ (Apoc. xv. 4);

 

haec de Domino.

 

Jesus dixit, `Pater, glorifica Nomen Tuum; et exiit vox e Caelo, Et glorificavi et glorificabo’ (Joh. xii. 28);

 

“Nomen” Patris, quod glorificatum est, est Divinum Humanum.

 

Jesus dixit, `Ego venio in Nomine Patris Mei’ (Joh. v. 43);

Jesus dixit, Qui suscipit hunc puerum in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me’ (Luc. ix. 48);

`Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius’ (Joh. xx. 31);

`Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut Filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius’ (Joh. i. 12);

`Quodcunque{4} petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio’ (Joh. xiv. 13, 14);

`Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei’ (Joh. iii. 15, 16, 18);

`Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum’ (Matth. xviii. 19, 20);

Jesus dixit Discipulis ut praedicarent in Nomine Ipsius (Luc. xxiv. 47).

(Praeter alibi, ubi dicitur `Nomen Domini,’ per quod intelligitur Ipse quoad Humanum Suum, ut Matth. vii. 22; cap. x. 22; cap. xviii. 5; cap. xix. 29; cap. xxiv. 9, 10; Marc. xi. 10; cap. xiii. 13; cap. xvi. 17; Luc. x. 17; cap. 38; cap. xxi, 12, 17; Joh. ii. 23.)

 

Ex quibus patet quod Pater sanctificetur in Filio, et ab angelis et hominibus per Filium, et quod hoc sit `Sanctificetur Nomen Tuum’

 

(Ut amplius constat apud Johannem, cap. xvii. 19, 21, 22, 23, 26).

 

[10]”Tertium, Quod `VENIAT REGNUM TUUM,’ sit quod regnet Dominus, confirmavimus per haec:

 

`Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc Regnum Dei evangelizatur’ (Luc. xvi. 16);

Johannes{5} `praedicans Evangelium Regni, dixit, Completum est tempus, appropinquavit Regnum Dei’ (Marc. i. 14, 15; Matth. iii. 2);

Ipse Jesus praedicavit Evangelium et quod appropinquaverit Regnum Dei (Matth. iv. 17, 23; cap. ix. 35);

Jesus mandavit Discipulis, ut praedicarent et evangelizarent Regnum Dei (Marc. xvi. 15; Luc. viii. 1; cap. ix. 60);

Similiter ad Septuaginta quos emisit (Luc. x. 9, 11).

(Praeter alibi, ut Matth. xi. 5; cap. xvi. 27, 28; Marc. viii. 35; cap. ix. 1,47{6}; cap. x. 29, 30: cap. xi. 10; Luc. i. 19; cap. ii. 10, 11; cap. iv. 43; cap. vii. 22; cap. xvii. 20, 21; cap. xxi. 30, 31; cap. xxii. 18.)

 

`Regnum Dei’ quod `evangelizabatur’ erat Regnum Domini, et sic Regnum Patris; quod ita sit, patet ex his:

 

`Pater dedit omnia in manum Filii’ (Joh. iii. 35);

`Pater dedit Filio potestatem omnis carnis’ (Joh. xvii. 2);

`Omnia Mihi tradita sunt a Patre’ (Matth. xi. 27);

`Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra’ (Matth. xxviii. 18{7}).

 

Et porro ex his:

 

`Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur’ (Esaj. liv. 5);

`Vidi, et ecce sicut Filius Hominis, Cui datum est Dominium et Gloria et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent; Dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit’ (Dan. vii. 13, 14);

`Cum Septimus Angelus clanxit, factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum’ (Apoc. xi. 15; cap. xii. 10);

 

de quo Regno Domini agitur in Apocalypsi a principio ad finem; in quod venturi sunt omnes qui e Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt.

[11] “Quartum, `FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA,’ confirmavimus per haec:

 

Jesus dixit, `Haec est Voluntas Patris, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam’ (Joh. vi. 40);

`Adeo amavit Deus mundum, ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam’ (Joh. iii. 15, 16);

`Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo’ (Joh. iii. 36).

(Praeter alibi.)

 

`Credere in Ipsum’ est adire Ipsum, ac fiduciam habere quod Ipse salvet, quia est Salvator mundi. Praeterea notum est in Ecclesia quod Dominus Jesus Christus regnet in Caelo; dicit etiam Ipse quod Regnum Ipsius ibi sit; cum itaque Dominus similiter regnat in Ecclesia, tunc fit `Voluntas Patris sicut in Caelo etiam in Terra.’

[12] “His demum addidimus haec: `Dicitur in toto Christiano orbe quod illi qui ab Ecclesia sunt faciant Christi Corpus, et sint in Ipsius Corpore; quomodo tunc potest homo Ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum in Cujus Corpore est; si aliter, omnino exibit e Corpore et adibit.’

[13] “His et pluribus adhuc ex Verbo auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum, et adducere talia quae Dominus locutus est cum Patre Suo in statu exinanitionis; sed tunc linguae adhaeserunt palatis eorum, quoniam non licuit illis contradicere Verbo. Sed tandem laxatis frenis linguarum illorum, exclamaverunt, `Locuti estis contra doctrinam Ecclesiae nostrae, quae est quod Deus Pater immediate adeundus sit, et credendum sit in Illum; sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae; quare exite ab hinc, et si non, ejiciemini.’

“Et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt in planitiem, quae erat desertum; et ex illis, qui a pueris e fenestra visi sunt sicut statuae et idola, coram quibus reliqui inflexerunt genua, sunt qui tibi apparuerunt tanquam simiae super equis.”

@1 Sic, nisi legeris boni. (Cf. V.C.R. n. 113.) @2 continetur pro“continentur” @3 46 pro “47” @4 Quodcunque pro “Quaecunque” @5 Marc. i. 14, 15 habet “Jesus;” Matth. iii. 2 habet “Johannes.” @6 47 pro“27” @7 18 pro “16”

原典講読『啓示された黙示録』 839直訳[6]まで

(2) 直訳

839. [His adjiciam hoc MEMORABILE :―] 839〔これらに私はこのメモラビリアをつけ加える――〕

 

Prospexi in Mundum spirituum, et vidi exercitum super equis rufis et nigris. 私は霊たちの世界☆の中を眺めた、また私は赤(色)と黒(色)の馬の上に軍隊を見た。

☆ 『真のキリスト教』の原典講読で、またスヴェーデンボリ出版からのその印刷物で(ちゃんと見直さないで)これを「霊界」としてしまいました。ここでお詫びします。

Sedentes super illis apparebant sicut simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas equorum, et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla equitantium. それらの上に座っている者はサルのように見えた、顔と胸に関して馬の腰としっぽに向きを変えて(verto)、また後頭部と背後に関してそれらの首と頭に〔向きを変えて〕、また端綱(はづな)は騎乗の首のまわりにぶら下がった。 

Et clamabant, “Pugnemus contra equitantes super equis albis;” また、彼らは叫んだ、「私たちは白い馬の上の騎乗者に対して戦う(未来)」。

et movebant utrisque manibus suis capistra;  また両方の手で自分の端綱(はづな)を動かした。

sic retrahebant equos a pugna; このように馬を戦いから引き戻した。

et hoc continue. またこのことが絶えず〔続いた〕。

Tunc e Caelo demiserunt se duo angeli, et appropinquabant ad me, et dicebant, “Quid vides.” その時、天界から二つの天使たちが自分自身を降ろした、また私に近づいた、また言った、「何をあなたは見ている〔のか?〕」

Et narrabam quod videam tam ludicrum equitatum, et quaesivi “Quid hoc, et quinam illi.” また私は語った、このようにばかばかしい騎乗を見たこと、また質問した、「これは何か? また、彼らはだれか?」

[2] Et responderunt Angeli, “Sunt e loco qui vocatur Armageddon (Apoc. cap. xvi. 16), in quem congregati fuerunt ad aliquot millia, ad pugnandum contra illos qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt. [2] また天使たちは答えた、「場所からである、それはハルマゲドンと呼ばれる(黙示録16:16)、その中に数千〔人〕も集められた、彼らに対して戦うために、その者は主の新しい教会からである、それは新しいエルサレムと呼ばれる。

Loquebantur in loco illo de Ecclesia et Religione, et tamen apud illos non erat aliquid Ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid Religionis quia non aliquod spirituale bonum. 彼らはその場所の中で教会と宗教について話した、またそれでも、彼らのもとに教会の何らかのものがなかった、何らかの霊的な真理がないので、宗教の何らかのものもない、何らかの霊的な善がないので。

Loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur. 彼らはそこに口と唇でこれとそれについて話した、しかし、理由から〔話した〕、それらによって支配するために。

Didicerunt in juventute confirmare Solam Fidem, Trinitatem Dei, et Dualitatem Christi; 彼らは青春時代の中で信仰のみを、神の三一性を、またキリストの二元性を確信することを学んだ(disco)。

sed cum ad eminentiora officia in Ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; しかし、教会の中の高位の任務へ進められたとき、しばらくの間、それらを心に保存した。

at quia tunc caeperunt non magis cogitare de Deo et de Caelo, sed de se et de mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e mentis rationalis interioribus quae communicant cum Caelo et inde in luce Caeli sunt, in mentis rationalis exteriora quae communicant cum mundo et inde solum in luce mundi sunt;  しかし、その時、神についてと天界についてさらになく考えることが始まったので、しかし、自分自身と世について、このように永遠の幸福(祝福)と幸福について〔考え〕ない、しかし、一時の高位(卓越)と富について、青春時代の中で引き寄せた教えの事柄を理性的な心の内的なものから退けた、それらは天界と交通する、またここから天界の光(ルークス)の中にある、理性的な心の外的なものの中へ、それは世と交通する、またここから世の光(ルークス)☆の中にある。

☆ ここの「ルークス」を後で再録した『真のキリスト教』113番では「ルーメン」に書き換えています。

et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; また最後に、それらを自然的な感覚的なものの中へ押し下げた。

unde Doctrinalia Ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore. そこから、彼らのもとの教会の教えの事柄は口(先)だけのものになった、またもはや理性からの思考のものでない、また、さらにまして愛からの情愛のものでない。

Et quia se tales fecerunt, non admittunt ullum genuinum verum quod Ecclesiae est, nec ullum genuinum bonum quod religionis. また自分自身をこのようなものにしたので、本物の真理を何も許容しない、それは教会のものである、宗教のもの〔である〕本物の善を何も〔許容し〕ない。

Comparative facta sunt interiora mentis eorum sicut utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur: 彼らの心の内的なものはたとえられる、硫黄のちりと鉄のくずの混合で満ちたびんのように、その中に、もし水が入れられるなら、最初に熱くなること、またその後、炎が生じる、そのことからびんは粉々にされる。

similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale quod rumperet capita illorum. 同様に、彼らは、生ける水について何らかのものを聞くとき、それはみことばの純粋な真理である、またこれが耳を通して入る、激しく燃え上がった(怒った)、また燃え上がった、またそれをこのようなもののように退けた、彼らの頭を粉砕するもの。

[3] Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut simiae equitantes inverso corpore super equis rufis et nigris, cum capistris circum colla; [3] 彼らである、その者は、あなたに騎乗しているサルのように見えた、赤(色)と黒(色)の馬の上で身体を反対に〔している〕、首のまわりに端綱(はづな)とともに。

quoniam illi qui non amant verum et bonum Ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus equi, sed posteriora ejus; 彼らは、その者は、みことばからの教会の真理と善を愛さなかったので、馬の何ならかの前のものを見ること欲しない、しかし、その後ろのものを。

`equus’ enim significat intellectum Verbi, `equus rufus’ intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et `equus niger’ intellectum Verbi deperditum quoad verum. というのは、「馬」はみことばの理解力を意味するから、「赤い馬」は善に関して失われたみことばの理解力を、また「黒い馬」は真理に関して失われたみことばの理解力を。

Quod clamaverint ad pugnam contra equitantes super equis albis, est quia `equus albus’ significat intellectum Verbi quoad verum et bonum. 彼らが白い馬の上に乗っている者に対する戦いへと叫んだことは、「白い馬」は善と真理に関するみことばの理解力を意味するからである。

Quod visi collo retrahere equos, erat quia timebant pugnas, ne verum Verbi ad multos veniret et sic in lucem. 私が首を見た、その馬を引き戻すこと、争いを恐れたからであったこと、みことばの真理が多くのものにやって来ないように、またこのように光(ルークス)の中に。

Haec est interpretatio.” これらが解釈である」。

[4] Angeli porro dixerunt, “Nos sumus e Societate Caeli quae vocatur Michael; [4] さらに天使たちは言った、「私たちは天界の社会からである、それはミカエルと呼ばれる

et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde equitatus tibi visus erupit. また主から命令された、ハルマゲドンと言われる場所の中に降ること、そこからあなたに見られた騎士の一団が突発した。

Per `Armageddon’ apud nos in Caelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore imperii et supereminentiae. 天界の中の私たちのもとの「ハルマゲドン」によって、虚偽化された真理から戦おうとする状態や心が意味される、支配する、また卓越する愛から起こる。

Et quia percipimus apud te desiderium sciendi de pugna ibi, aliquid narrabimus. また私たちはあなたのもとに知覚するので、その戦いについて知ろうとする願いを、何らかのものを物語る(接続)。

“Post descensum e Caelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus ibi congregatos ad aliquot millia. 私たちが天界から降った後、ハルマゲドンと言われるその場所へ近づいた、またそこに集まった者を見た、数千に。

Verum non intravimus in caetum illum sed erant binae domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant pueri cum magistris; けれども、私たちはその集団の中に入らなかった、しかし、ある家々があった、その場所の南の側に、そこに教師とともに少年たちがいた。

illuc intravimus; そこへ私たちは入った。

qui nos exceperunt benigne. その者たちは私たちを親切に受け入れた。

Delectabamur a consortio illorum. 私たちは彼らの交わりから楽しんだ。

Erant omnes quoad faciem speciosi ex vita in oculis, et ex zelo in sermone; すべての者は顔に関して目の中にいのちから美しく見えるものがあった、また会話の中に熱意から〔のものがあった〕。

vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione veri{1}; 目の中にいのちが彼らにあった、真理の知覚から、また会話の中に熱意が真理の☆情愛から。

☆ 「真理の」は後から出版された『真のキリスト教』113では「善の」に変えられています。「善の」と読のがよいでしょう。

quare etiam e Caelo dati fuerant illis pilei, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque datae vestes ex colore albo et hyacinthino variegatae. それゆえ、さらにまた彼らに帽子が与えられていた、その縁は真珠で編み込まれた金糸からのひもで飾られていた、そしてまた衣服が与えられた、白色と青色から色とりどりの。

“Quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint. 「私たちは彼らに質問した、近くの場所の中を、それはハルマゲドンと呼ばれる、見た(眺めた)かどうか。

“Dixerunt quod per fenestram quae sub tecto domus; 「彼らは言った、窓を通して、それは家の屋根の下に〔ある。〕

et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris, nunc ut homines proceres, et nunc non ut homines sed ut statuas et idola sculpta, et circum illa caetum flectentem genua: また集団をそこに見たこと、しかし、いろいろな形状(外観)の下に、時には指導者たちの人間のように、また時には人間でないように、しかし、彫像や刻まれた偶像のように、またそれらのまわりに集団がひざを曲げて。

hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt, nunc sicut homines, nunc sicut pardi, et sicut hirci; これらの者もまた、いろいろな形の下に、私たちに見られた、時には人間のように、時にはヒョウのように、また雄ヤギのように。

hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum. これらの者は下方へ伸ばした角(とともに)、それらで土を掘り出していた。

“Nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant et quid significabant. 「私たちはそれらの変形(変態)を説明(解説)した、だれが表象されるか、また何を意味するか。

Sed ad rem:― しかし、事柄(問題)へ〔戻ろう〕――

[5] “Congregati illi, cum audiverunt quod intraverimus in domos illas, dixerunt inter se, `Quid illi apud pueros illos; [5] 「集められた彼らは、聞いたとき、私たちがそれらの家の中に入ったこと、自分たちの間で言った、「何を〔するのか〕? 彼らは、それらの少年のもとで」。

mittamus ex nostro caetu aliquos qui ejiciant illos.’ 私たちは私たちの集団からある者を送る(接続)、その者は彼らを追い出す」。

“Etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos, `Cur intravistis in domos illas; 「さらにまた、彼らは送った、またやって来たとき、私たちに言った、「なぜ、あなたがたはそれらの家に入ったのか

unde estis; どこから、あなたがたは。

nos ex imperio mandamus ut abeatis.’ 私たちは、支配(統制)から、私たちは命令する、あなたがたが去るように」。

“Sed respondimus, `Non potestis id ex imperio mandare; しかし、私たちは答えた、「あなたがたはそれを支配(統制)から命令することができない。

estis quidem vos in oculis vestris sicut Enachim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi forte per astutias e tribus vestris diversoriis hic, quae tamen non valebunt;  確かに、あなたがたはあなたがたの目の中でアナク人〔巨人族☆1〕のように見える、また彼らは、その者はここにいる、こびとのように、しかしそれでも、あなたがたは何もできない、またこれに権利を持たない、欺瞞によってでないなら、おそらくここにあなたがたの三つの気晴らし(遊び)からの☆2、それはそれでも効力がない。

☆1 「申命記」9:2。

☆2 「おそらくここにあなたがたの三つの気晴らし(遊び)からの」の部分は『真のキリスト教』113番で削除されています。「三つの気晴らし」が何か、(他の箇所で言及されていないので) 私にはわかりません。

quare renuntiate vestris, Quod nos e Caelo huc missi simus, ad visitandum num apud Vos sit Religio vel non, et si non, e loco isto ejiciemini. それゆえ、あなたがたのもの〔仲間〕に報告せよ、私たちが天界からここに送られたこと、視察するために、あなたがたのもとに宗教があるかどうか、あるいはない、また、もし、ないなら、その場所から、あなたがたは追い出される(未来)

Quare proponite illis hoc, in quo est ipsum Essentiale Ecclesiae et inde Religionis: それゆえ、彼らにこのことを提出せよ、その中に教会と宗教の本質的なものそのものがある――

Quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica: どのように主の祈りの中のこれらのことばを理解するか――

`PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM, FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA.’ 「私たちの父、その者は天の中に、あなたの名前が聖なるものとされる〔ように〕、あなたの王国が来る〔ように〕、あなたの意志が生じる〔用に〕、天界の中のように、地の中でもまた」。

“His auditis dixerunt primum, `Quid hoc;’ これらで聞いて、最初に彼らは言った、「これは何か」。 またその後、彼らは言葉に述べる(示す)こと。

et deinde quod proponerent. またその後、彼らは言葉に述べる(示す)こと。

“Et abiverunt et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, `Quae et qualis haec propositio.’ また行った、またそれらを自分たち〔の仲間〕に言った、その者は答えた、「その述べたこと(主題)は何か、またどんなものか」。

At intellexerunt arcanum, quod `vellent scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem.’ しかし、彼らは奥義(隠されたもの☆)を理解した、「知ることを欲したこと、それが父なる神への私たちの信仰の道(やり方、方向)を確信する〔ものである〕かどうか。

☆ ここはその質問の「隠された意図」の意味です。

Quare dixerunt, `Sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem; それゆえ、彼らは言った、「明確なことばである、父なる神へ祈るべきであること。

et quia Christus noster Salvator est, quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium.’ また、キリストは私たちの仲介者であるので、子のために父なる神へ祈るべきであること」。

Et mox in indignatione concluserunt, quod adirent nos, et dictarent id oretenus: またじきに、彼らは憤りの中で結論した、私たちに近づくこと、またそのことを面と向かって言うこと――

dicendo etiam quod vellicarent aures nostras. さらにまた言って、私たちの耳を引っ張ること。

“Etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in lucum, binis illis domibus in quibus erant pueri cum magistris propinquum, ubi erat planum sicut palaestra elevatum. さらにまた彼らはその場所から出た、また彼らの家の場所に入った、それらの中に教師とともに少年がいた、近くにある(もの)、その真ん中に闘技場のような高くなった平地(舞台)があった。

Ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illam, ubi eramus, et exspectavimus. そして手でそれ自体を保って、またその平地(舞台)の中に入った、そこに私たちがいた、また私たちは期待した(待ち望んだ)。

“Erant ibi cespites ex humo sicut colliculi; そこに塚のように土から〔盛り上がった〕芝生があった。

super illis se reponebant, nam dixerunt inter se, `Coram illis non stemus, sed sedeamus.’ それらの上に座った、なぜなら、自分たちの間で言ったから、「彼らの前で私たちは立つ、しかし、私たちは座る」。

“Et tunc unus ex illis, qui potuit se facere apparere sicut angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit:  またその時、彼らからのある者が、その者はすることができた、光の天使のように見られること、その者は残りの(他の)者から押し込まれた、私たたちに、話すことを、言った――

`Proposuistis nobis ut aperiamus mentem de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus. 「あなたがたは私たちに、主の祈りの中の最初のことばについて私たちの心を私たちが明らかにするように申し出た、どのようにそれらを私たちが理解しているか。

Dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita: そこで、私はあなたがたに言う、私たちがそれらをこのように理解すること――

Quod orandum sit ad Deum Patrem; 父なる神に祈らなければならない。

et quia Christus est Salvator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum.’ またキリストは私たちの仲介者であるので、またその方の公正見よって私たちは救われる、その方の中の功績の信仰から父なる神に祈らなければならない。

[6] “Sed tunc diximus illis, `Sumus ex societate Caeli quae vocatur Michael; [6] しかし、その時、私たちは彼らに言った、「私たちは天界の社会から〔の者〕である、それはミカエルと呼ばれる。

et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua Religio, vel non;  また私たちは視察するために、また調べるために送られた、その集まりの中のあなたがたに何らかの宗教があるかどうか、あるいはない。

et hoc non possumus aliter cognoscere quam per interrogationem de Deo; また、このことを私たちは異なって知ることができない、神についての質問によって以外に。

idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio, et per conjunctionem salvatio. というのは、神の観念が宗教のすべてのものの中に入っているから、またそれによって結合が生じる、また結合によって救いが。

Nos in Caelo legimus quotidie illam Orationem, sicut homines in terra; 私たちは天界の中で、毎日、その祈りを読んでいる☆、地の中の人間のように。

☆ legoに「唱える」の意味はありませんが、このように意訳をしたほうがよいでしょう。

et tunc non cogitamus de Deo Patre, quia invisibilis, sed de Ipso in Divino Humano Suo, quia in Hoc est visibilis; またその時、父なる神について考えない、見えないので、しかし、ご自分の神的人間性の中のその方について、この中に見ることができるので。

et Ipse in Hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus: またその方はこのこと〔神的人間性〕の中であなたがたによりキリストと呼ばれる、しかし、私たちにより主と。

et sic Dominus nobis est Pater in Caelo. またこのように私たちの主は天界の中の父である。

Docuit etiam Dominus, 主もまた教えた、

 

Quod Ipse et Pater unum sint; その方と父は一つであること。

Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre;  父はその方の中に、またその方は父の中にいること。

Et quod Qui videt Ipsum videat Patrem; また、その方を見る者は父を見ること。

 

tum なおまた、

 

Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum; だれも父へやって来ないこと、その方を通して(よって)でないなら。

 

et quoque そしてまた

 

Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium; 父の意志(みこころ)であること、彼らがその方を信じること。

et quod qui non credit in Filium non videat vitam, imo quod ira Dei maneat super illum; また、子を信じない者は、いのちを見ないこと、それどころか、神の怒りが彼の上にとどまること。

 

ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso. それらから明らかである、神が近づけられること、その方を通して、またその方の中で。

Et quia ita est, etiam docuit, またそのようであるので、さらにまた〔主は〕教えた、

 

Quod Ipsi data sit omnis potestas in Caelo et in Terra. その方に天と中と地の中のすべての力が与えられたこと。

 

Dicitur in Oratione illa, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ET VENIAT REGNUM TUUM: その祈りの中で言われている、「あなたの名前が聖なるもとのされる、あなたの王国が来る」――

et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod Regnum Patris tunc sit, quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; また私たちはみことばから示した、その方の神的人間性が父の名前であること、また父の王国がその時、存在すること、主が直接に近づかれるとき、また父なる神に間接的に〔近づく〕とき、まったく〔存在し〕ない。

quare etiam Dominus dixit discipulis, ut praedicarent Regnum Dei, et Hoc est Regnum Dei.’ それゆえ、主もまた弟子たちに命じた、神の王国を宣べ伝えるように、またこれが神の王国である。