(1) 原文
829. ” Et Ipse calcat torcular vini furoris et illae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi.-Per “vinum furoris et irae Dei” significantur bona et vera Ecclesiae, quae ex Verbo sunt, prophanata et adulterata, ita mala et falsa Ecclesiae (n. 316, 632, 635, 758); per “calcare torcular” illius vini, significatur sustinere illa, pugnare contra illa, et condemnare, et sic liberare angelos in Caelis et homines in terris ab infestatione ex illis. Dominus enim in mundum venit, ut subjugaret inferna, quae tunc succreverant ut inciperent infestare angelos; et subjugavit illa per pugnas contra illa, ita per tentationes; nam tentationes spirituales non aliud sunt quam pugnae contra inferna. Et quia omnis homo in consortio est cum spiritibus quoad ejus affectiones et inde cogitationes, homo malus cum spiritibus ex Inferno, et homo bonus cum angelis e Caelo, quare cum Dominus subjugavit inferna, non solum liberavit angelos Caeli ab infestatione, sed etiam homines telluris. [2] Hoc itaque est, quod significatur per haec apud Esajam:
“Morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros Ille portavit; atque Ille confossus est propter praevaricationes nostras, contusus propter iniquitates nostras: et vulnere Ejus sanitas data est nobis; Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitatem omnium nostrum; exactionem sustinuit, excisus est e terra viventium, ob praevaricationem populi Mei, plagam illis, et posuit reatum animam Suam” (liii. 4-10{1});
haec de Domino et de Ipsius tentationibus ab Infernis, et tandem a Judaeis, a quibus crucifixus est. Pugnae Domini etiam describuntur apud Esajam, cap. lxiii. 1-10, inter quae etiam haec sunt:
“Vestes Tuae sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus” ([vers. 2, 3]);
per quae significatur, quod Solus sustinuerit mala et falsa Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. Dicitur violentiam illata Verbo, ita Sibi, quia Dominus est Verbum; et Verbo et Ipsi Domino illata est violentia a Religioso Catholico Romano, tum a Religioso apud Reformatos de sola Fide: hujus et istius mala et falsa sustinuit Dominus, cum Ultimum Judicium fecit, per quod subjugavit iterum inferna; quae nisi iterum subjugata fuissent, non potuisset ulla caro salvari, ut Ipse apud Matthaeum (cap. xxiv. 21, 22), dicit.
@1 10 pro “9”
(2) 直訳
829. ” Et Ipse calcat torcular vini furoris et illae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi.- 829「またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒の酒ぶねを踏む」は、主おひとりが教会のすべての悪を受けた(耐えた)ことを意味する、またみことばに、加えられた(infero)すべての暴力に、そのように、自分自身に――
Per “vinum furoris et irae Dei” significantur bona et vera Ecclesiae, quae ex Verbo sunt, prophanata et adulterata, ita mala et falsa Ecclesiae (n. 316, 632, 635, 758); 「神の憤激と怒りのぶどう酒」によって、教会の善と真理が意味される、それらはみことばからである、冒涜されまた不純化された、そのように教会の悪と虚偽が(316, 632, 635, 758番)。
per “calcare torcular” illius vini, significatur sustinere illa, pugnare contra illa, et condemnare, et sic liberare angelos in Caelis et homines in terris ab infestatione ex illis. そのぶどう酒の「酒ぶねを踏むこと」によって、それらに耐える(受ける)ことが意味される、また断罪すること、またこのように天界の天使たちをまた地の中の人間を、それらからの攻撃から解放すること。
Dominus enim in mundum venit, ut subjugaret inferna, quae tunc succreverant ut inciperent infestare angelos; というのは、主は世の中にやって来るから、地獄を征服するために、それはその時、後に続いていた、天使たちを攻撃することを始めるために。
et subjugavit illa per pugnas contra illa, ita per tentationes; また、それらを征服した、それらに対する戦いによって、そのように試練によって。
nam tentationes spirituales non aliud sunt quam pugnae contra inferna. なぜなら、霊的な試練は、他のものではないから、地獄に対する戦い以外の。
Et quia omnis homo in consortio est cum spiritibus quoad ejus affectiones et inde cogitationes, homo malus cum spiritibus ex Inferno, et homo bonus cum angelis e Caelo, quare cum Dominus subjugavit inferna, non solum liberavit angelos Caeli ab infestatione, sed etiam homines telluris. またすべての人間は彼の情愛とここからの思考に関して霊たちとの交わりの中にいるので、悪い人間は地獄からの霊との、また善い人間は天界からの天使との、それゆえ、主が地獄を征服した時、天界の天使たちを攻撃から解放しただけでなく、しかし、地球の人間もまた。
[2] Hoc itaque est, quod significatur per haec apud Esajam: [2] そこで、このことである、それは「イザヤ(書)」のもとにこれらによって意味される――
“Morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros Ille portavit; 「彼は私たちの病を負った、また彼は私たちの痛みを担った。
atque Ille confossus est propter praevaricationes nostras, contusus propter iniquitates nostras: そして、私たちのそむきの罪のために刺し通された、私たちの不法のために砕かれた。
et vulnere Ejus sanitas data est nobis; また彼の傷つけることは私たちにいやしを与えた。
Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitatem omnium nostrum; エホバは彼の中に負うことをさせた、私たちのすべての不法を。
exactionem sustinuit, excisus est e terra viventium, ob praevaricationem populi Mei, plagam illis, et posuit reatum animam Suam” (liii. 4-10{1}); 強制に耐えた、生ける者の地から絶たれた、わたしの民のそむきの罪のために、強打が彼らに〔ある〕、また自分の霊魂を〔の上に〕、罪を置いた」(53:4-10)。
haec de Domino et de Ipsius tentationibus ab Infernis, et tandem a Judaeis, a quibus crucifixus est. これらは主についてまたその方の試練について〔である〕地獄から、また最後にユダヤ人から、それらの者により十字架につけられた。
Pugnae Domini etiam describuntur apud Esajam, cap. lxiii. 1-10, inter quae etiam haec sunt: 主の戦いもまた「イザヤ(書)」のもとに述べられている、第63章1-10、それらの間にこれらもある――
“Vestes Tuae sicut calcantis in torculari; 「あなたの衣服は酒ぶねの中の踏む者のようである。
torcular calcavi solus” ([vers. 2, 3]); わたしはひとりで酒ぶねを踏んだ」(第2, 3節)。
per quae significatur, quod Solus sustinuerit mala et falsa Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. それらによって意味される、おひとりが教会の悪と虚偽を耐えた(受けた)こと、またみことばに加えられたすべての暴力を、そのように自分自身に。
Dicitur violentiam illata Verbo, ita Sibi, quia Dominus est Verbum; みことばに、加えられた暴力が言われる、そのように自分自身に、主はみことばであるからである。
et Verbo et Ipsi Domino illata est violentia a Religioso Catholico Romano, tum a Religioso apud Reformatos de sola Fide: また、みことばと主ご自身にローマカトリックの宗教的信念から暴力が加えられた、なおまた信仰のみからの改革派教会の者のもとの宗教的信念から。
hujus et istius mala et falsa sustinuit Dominus, cum Ultimum Judicium fecit, per quod subjugavit iterum inferna; このまたその悪と虚偽を主は耐えた(受けた)、最後の審判を行なったとき、それによって再び地獄を征服した。
quae nisi iterum subjugata fuissent, non potuisset ulla caro salvari, ut Ipse apud Matthaeum (cap. xxiv. 21, 22), dicit. それが再び征服されなかったなら、だれも救われることができなかった、その方が「マタイ(福音書)」のもとに、言ったように(第24章21, 22)。
@1 10 pro “9” 注1「9」の代わりに 10
(3) 訳文
829「またその方は、全能の神の憤激と怒りのぶどう酒の酒ぶねを踏む」は、主おひとりが教会のすべての悪に、またみことばに、そのように、自分自身に加えられたすべての暴力に耐えたことを意味する。
「神の憤激と怒りのぶどう酒」によって、みことばからの冒涜されまた不純化された教会の善と真理が、そのように教会の悪と虚偽が意味される(316, 632, 635, 758番)。そのぶどう酒の「酒ぶねを踏むこと」によって、それらに耐えること、断罪すること、またこのように天界の天使と地上の人間を、それらからの攻撃から解放することが意味される。というのは、主は、地獄を征服するために世の中にやって来るから、その地獄はその時、天使を攻撃することを始めるために、次々と後に続いていた。また、それらを、それらに対する戦いによって、そのように試練によって征服した。なぜなら、霊的な試練は、地獄に対する戦い以外の他のものではないから。
またすべての人間は彼の情愛とここからの思考に関して霊たちとの、悪い人間は地獄からの霊との、また善い人間は天界からの天使との交わりの中にいるので、それゆえ、主が地獄を征服した時、天界の天使たちだけでなく、しかし、地球の人間もまた攻撃から解放した。
[2] そこで、これが「イザヤ書」のこれらによって意味されることである――
「彼は私たちの病を負い、私たちの痛みを担った。そして、私たちのそむきの罪のために刺し通され、私たちの不法のために砕かれた。彼への傷つけることが私たちにいやしを与えた。エホバは、彼に私たちのすべての不法を負うことをさせた。わたしの民のそむきの罪のために、強制に耐え、生ける者の地から絶たれた。強打が彼らに〔あり〕、また自分の霊魂の上に、罪を置いた」(53:4-10)。
これらは、地獄から、また最後にユダヤ人から、それらの者により十字架につけられた主についてまたその方の試練についてである。
主の戦いもまた「イザヤ書」第63章1-10に述べられており、それらの間にこれらもある――
「あなたの衣服は酒ぶねの中の踏む者のようである。わたしはひとりで酒ぶねを踏んだ」(2, 3節)。
それらによって、教会の悪と虚偽に、みことばに、そのように自分自身に加えられたすべての暴力に〔主〕おひとりが耐えたことが意味される。
みことばに、そのように自分自身に加えられた暴力が言われる、主はみことばであるからである。また、みことばと主ご自身に、ローマカトリックの宗教的信念から、なおまた信仰のみからの改革派教会の者のもとの宗教的信念から暴力が加えられた。このまたその悪と虚偽を、主は最後の審判を行なったとき耐え、それによって再び地獄を征服された。それが再び征服されなかったなら、その方が「マタイ福音書」で言われたように(24:21, 22)、だれも救われることができなかった。