(1) 原文
797. ” Et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,”significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam.―Per “vocem” hic significatur gaudium, quia est sponsi et sponsae. Per “Sponsum” intelligitur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum, et per “Sponsam” intelligitur Ecclesia quoad Divinum Verum a Domino; Ecclesia enim est Ecclesia ex receptione Divini Boni Domini in Divinis veris quae sunt ab Ipso. Quod Dominus dicatur Sponsus et quoque Maritus, et quod Ecclesia dicatur Sponsa et quoque Uxor, patet ex Verbo: quod inde sit conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videbitur in Opusculo de Conjugio. Nunc quia conjugium hoc caeleste fit per receptionem Divini Boni a Domino in Divinis veris e Verbo ab hominibus Ecclesiae, patet quod non aliqua conjunctio boni et veri sit apud illos qui in Religioso illo ex doctrina et inde vita sunt, quia illis nulla est cum Domino, sed est conjunctio cum hominibus vivis et mortuis; et haec conjunctio apud illos, qui in amore dominandi ex amore sui super Sancta Divina Domini et super Dominum, est sicut cum Diabolo, qui, ut in praecedente articulo dictum est, est ille Amor; et adire Diabolum ut per illum veniatur ad Deum, est detestabile. [2] Quod Dominus dicatur Sponsus et Ecclesia Sponsa, patet ex his locis:
“Qui habet Sponsam Sponsus est; amicus autem Sponsi{1} qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem Sponsi” (Joh. iii. 29);
haec Johannes Baptista de Domino.
“Jesus dixit, Quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt filii nuptiarum jejunare; veniet dies quando auferetur{2} ab iis Sponsus, tunc jejunabunt” (Matth. ix. 15: Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35);
“Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito” (Apoc. xxi. 2);
Angelus dixit, “Veni et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem” (Apoc. xxi. 9, 10);
“Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se. Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt” (Apoc. xix. 7, 9).
Per
“Sponsum,” in Cujus occursum exiverunt decem virgines (Matth xxv. 1, 2, seq.),
etiam intelligitur Dominus. [3] Ex his patet, quid significatur per “vocem et gaudium Sponsi et Sponsae” in his locis:
“Sicut gaudium Sponsi super Sponsa, gaudebit super te Deus tuus” (Esaj. lxii. 5);
“Exultabit anima mea super Deo meo; sicut Sponsus imponit cidarim, et sicut Sponsa se ornat vasis suis” (Esaj. lxi. 10);
“Adhuc audietur in loco hoc vox gaudii et vox laetitiae, ac vox Sponsi et vox Sponsae, dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth” (Jerem. xxxiii. 10, 11);
“Exeat Sponsus e thalamo suo, et Sponsa e conclavi suo” (Joel ii. 16);
“Cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi.{3} 9);
“Abrogabo ex iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et vocem Sponsi et vocem Sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, et erit tota terra in desolationem” a Rege Babelis (Jerem. xxv. 10, 11).
[4] Ex his nunc videri potest series rerum in his binis versibus, quae est,
Quod illis{4} qui in Religioso illo sunt non sit aliqua affectio veri et boni spiritualis (n. 792);
Quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio ejus (n. 793), cogitatio enim est ex affectione et secundum illam;
Quod nec aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis (n. 794);
Quod nec aliqua illustratio a Domino, et inde non perceptio veri spiritualis (n. 796);
Et denique, quod non illis sit aliqua conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam (n. 797).
Haec ita quoque ordine sequuntur.
@1 Sponsi pro “Sponsi est” @2 auferetur pro “auferretur” @3 xvi. pro“xv.” @4 illis pro “illi”
(2) 直訳
797. ” Et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,”significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam.― 797「また花婿と花嫁の声はあなたの中でもはや聞かれない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、善と真理の結合が何もないことを意味する、それらが教会をつくる。
Per “vocem” hic significatur gaudium, quia est sponsi et sponsae. 「声」によって、ここに楽しさ(うれしさ)が意味される、花婿と花嫁の〔声〕であるからである。
Per “Sponsum” intelligitur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum, et per “Sponsam” intelligitur Ecclesia quoad Divinum Verum a Domino; 「花婿」によって、最高の意味の中で、神的善に関する主が意味される、また「花嫁」によって、主からの神的真理に関する教会が意味される。
Ecclesia enim est Ecclesia ex receptione Divini Boni Domini in Divinis veris quae sunt ab Ipso. というのは、教会は、主の神的善の受け入れから教会であるから☆、神的真理の中に、それらはその方からである。
☆ 感想です、これはスヴェーデンボリの一貫しての主張ですが、真理があるから教会ではなく「善(愛)」が(それも主からの)あっての教会です。(でもその愛は「見えません」、見えないものを見る、ここが肝心)
Quod Dominus dicatur Sponsus et quoque Maritus, et quod Ecclesia dicatur Sponsa et quoque Uxor, patet ex Verbo: 主が花婿そしてまた夫と言われることは、また教会が花嫁そしてまた妻と〔言われる〕ことは、みことばから明らかである。
quod inde sit conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videbitur in Opusculo de Conjugio. ここからであること、天界の結婚は、それは善と真理の結合である、結婚についての小著☆の中に見られるであろう。
☆ 本書『啓示された黙示録』は1766年4月に、『結婚愛』(小著とありますが、ちょっとし分量です)は1768年10月に出版されました。すなわち、本書もそろそろ終わる頃、次の著作の構想があったのでしょう
Nunc quia conjugium hoc caeleste fit per receptionem Divini Boni a Domino in Divinis veris e Verbo ab hominibus Ecclesiae, patet quod non aliqua conjunctio boni et veri sit apud illos qui in Religioso illo ex doctrina et inde vita sunt, quia illis nulla est cum Domino, sed est conjunctio cum hominibus vivis et mortuis; さて、この天界の結婚は、教会の人間により、主からの神的善を、みことばからの神的真理の中への受け入れによって生じる(行なわれる)ので、彼らのもとに善と真理の何らかの結合がないことが明らかである、その者はその宗教的信念の中に、教えとここからの生活の中にいる、彼らに主との〔結合が〕なにもないからである、しかし生きているまた死んでいる人間との結合がある。
et haec conjunctio apud illos, qui in amore dominandi ex amore sui super Sancta Divina Domini et super Dominum, est sicut cum Diabolo, qui, ut in praecedente articulo dictum est, est ille Amor; また彼らのもとのこの結合は、その者は自己愛から、主の聖なるもの神的なものの上の、また主の上の支配する愛の中に〔いる〕、悪魔との〔結合〕のようである、その者は、先行する節の中で言われたように、その愛である。
et adire Diabolum ut per illum veniatur ad Deum, est detestabile. また、悪魔へ近づくことは、それを通して神へやって来るように、憎むべきものである。
[2] Quod Dominus dicatur Sponsus et Ecclesia Sponsa, patet ex his locis: [2] 主が花婿、また教会が花嫁と言われることは、これらの箇所から明らかである――
“Qui habet Sponsam Sponsus est; 「花嫁を持つ者は花婿である。
amicus autem Sponsi{1} qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem Sponsi” (Joh. iii. 29); けれども、花婿の友は、その者は立つ、またその方を聞く、花婿の声のために楽しさを楽しむ」(ヨハネ3:29)。
haec Johannes Baptista de Domino. これらをバプテスマのヨハネが主について〔言った〕。
“Jesus dixit, Quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt filii nuptiarum jejunare; 「イエスは言った、彼らとともに花婿がいる間、結婚式の子たちは断食することができない。
veniet dies quando auferetur{2} ab iis Sponsus, tunc jejunabunt” (Matth. ix. 15: Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35); 彼らから花婿が取り去られる時、日がやって来る、その時、彼らは断食するであろう」(マタイ9:15、マルコ2:19, 20、ルカ5:34, 35)。
“Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito” (Apoc. xxi. 2); 「私は聖なる都、新しいエルサレムを見た、夫〔のため〕に飾られた花嫁のように準備された」(黙示録21:2)。
Angelus dixit, “Veni et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem” (Apoc. xxi. 9, 10); 天使は言った、「来い、また私はあなたに示す、小羊の妻〔である〕花嫁を」(黙示録21:9, 10)。
“Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se. 「小羊の結婚式の日がやって来る、またその妻は準備した。
Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt” (Apoc. xix. 7, 9). さいわいだ、小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者は」(黙示録19:7, 9)。
Per ~によって
“Sponsum,” in Cujus occursum exiverunt decem virgines (Matth xxv. 1, 2, seq.), 「花婿」、その出会いの中へ出て行った十人の乙女(マタイ25:1, 2以降)、
etiam intelligitur Dominus. さらにまた、主が意味されている。
[3] Ex his patet, quid significatur per “vocem et gaudium Sponsi et Sponsae” in his locis: [3] これらから明らかである、何が「花婿と花嫁の声と楽しさ(うれしさ)」によって意味されるか、これらの箇所の中の――
“Sicut gaudium Sponsi super Sponsa, gaudebit super te Deus tuus” (Esaj. lxii. 5); 「花嫁の上の(ついて)花婿の楽しさ(うれしさ)のように、あなたの神はあなたを楽しむ(うれしがる)」(イザヤ62:5)。
“Exultabit anima mea super Deo meo; 「私の霊魂は私の神の上に(ついて)小躍りして喜ぶ。
sicut Sponsus imponit cidarim, et sicut Sponsa se ornat vasis suis” (Esaj. lxi. 10); 花婿が冠を置くように、また花嫁が自分の器で自分自身を飾るように」(イザヤ61:10)。
“Adhuc audietur in loco hoc vox gaudii et vox laetitiae, ac vox Sponsi et vox Sponsae, dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth” (Jerem. xxxiii. 10, 11); 「さらに、この場所の中に、楽しみの声と喜びの声が聞かれる、そして花婿と声と花嫁の声、言っている〔その声〕、(あなたがたは)万軍のエホバを賛美せよ」(エレミヤ33:10, 11)。
“Exeat Sponsus e thalamo suo, et Sponsa e conclavi suo” (Joel ii. 16); 「花婿は自分の寝室から、また花嫁は自分の部屋から出る(接続)」(ヨエル2:16)。
“Cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi.{3} 9); 「わたしはやめる(終わる)ことをする、エルサレムの街路から楽しみの声と喜びの声を、花婿と声と花嫁の声を」(エレミヤ7:34、第16章9)。
“Abrogabo ex iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et vocem Sponsi et vocem Sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, et erit tota terra in desolationem” a Rege Babelis (Jerem. xxv. 10, 11). 「わたしは彼らから楽しみの声と喜びの声を終わらせる、また花婿と声と花嫁の声を、ひき臼の声(音)、またランプの光を、また全地は荒涼の中にあるであろう」バベルの王により(エレミヤ25:10, 11)。
[4] Ex his nunc videri potest series rerum in his binis versibus, quae est, [4] これらから今や見られることができる、これらの二つの節の中の事柄の連鎖(連続)が、それらである、
Quod illis{4} qui in Religioso illo sunt non sit aliqua affectio veri et boni spiritualis (n. 792); 彼らに、その者はその宗教的信念の中にいる、霊的な真理と善の何らかの情愛はないこと(792番)。
Quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio ejus (n. 793), cogitatio enim est ex affectione et secundum illam; 霊的な真理の何らかの理解(力)がない、またここか何らかのその思考もないこと(793番)、というのは、思考は情愛からまたそれにしたがっているから。
Quod nec aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis (n. 794); 霊的な真理の何らかの調査、(注意深い)研究また確信もないこと(794番)。
Quod nec aliqua illustratio a Domino, et inde non perceptio veri spiritualis (n. 796); 主からの何らかの照らしが、またここから霊的な真理の知覚(力)がないこと(796番)。
Et denique, quod non illis sit aliqua conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam (n. 797). また最後に、何らかの善と真理の結合がないこと、それらが教会をつくる(797番)。
Haec ita quoque ordine sequuntur. これらは、そのように順序でもまた続く。
@1 Sponsi pro “Sponsi est” 注1「Sponsi est」の代わりに Sponsi
@2 auferetur pro “auferretur” 注2「auferretur」の代わりに auferetur
@3 xvi. pro “xv.” 注3「xv.」の代わりに xvi.
@4 illis pro “illi” 注4「illi」の代わりに illis
(3) 訳文
797「また花婿と花嫁の声はあなたの中でもはや聞かれない」は、教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる者に、教会をつくる善と真理の結合が何もないことを意味する。
「声」によって、花婿と花嫁の〔声〕であるので、ここに楽しさ(うれしさ)が意味される。
「花婿」によって、最高の意味で、神的善に関する主が意味され、また「花嫁」によって、主からの神的真理に関する教会が意味される。
というのは、教会は、主からである神的真理の中へのその方の神的善の受け入れから教会であるから。
主が花婿そしてまた夫と言われ、教会が花嫁そしてまた妻と言われることは、みことばから明らかである。ここから、天界の結婚は善と真理の結合であることが、結婚についての小著☆の中に見られるであろう。
さて、この天界の結婚は、教会の人間により、主からの神的善を、みことばからの神的真理の中への受け入れによって生じる(行なわれる)ので、その宗教的信念の中に、教えとここからの生活の中にいる者のもとに善と真理の何らかの結合がないことが明らかである、彼らに主との〔結合が〕何もなく、生きているまた死んでいる人間との結合があるからである。また、自己愛から、主の聖なるもの神的なものの上に、また主の上に支配する愛の中いる者のもとのこの結合は、悪魔との結合のようであり、悪魔は、先行する節の中で言われたように、その愛である。また、その結合を通して神へやって来るように悪魔へ近づくことは憎むべきものである。
[2] 主が花婿と言われ、教会が花嫁と言われることは、これらの箇所から明らかである――
「花嫁を持つ者は花婿である。けれども、立ち、その方を聞く花婿の友は、花婿の声のために楽しさを楽しむ」(ヨハネ3:29)。
バプテスマのヨハネはこれらを主について〔言った〕。
「イエスは言われた、彼らとともに花婿がいる間、結婚式の子たちは断食することができない。日がやって来て、彼らから花婿が取り去られる時、その時、彼らは断食するであろう」(マタイ9:15、マルコ2:19, 20、ルカ5:34, 35)。
「私は、夫〔のため〕に花嫁のように飾られて準備された聖なる都、新しいエルサレムを見た」(黙示録21:2)。
天使は言った、「来い、私はあなたに、小羊の妻〔である〕花嫁を示す」(黙示録21:9, 10)。
「小羊の結婚式の日がやって来る、その妻は準備した。小羊の結婚式の晩餐に呼ばれた者はさいわいだ」(黙示録19:7, 9)。
十人の乙女が出会うために出て行った「花婿」によってもまた主が意味されている(マタイ25:1, 2以降)。
[3] これらから、「花婿と花嫁の声と楽しさ(うれしさ)」によって何が意味されるか、これらの箇所で明らかである――
「花嫁について花婿が楽しむ(うれしがる)ように、あなたの神はあなたを楽しむ(うれしがる)」(イザヤ62:5)。
「私の霊魂は私の神について小躍りして喜ぶ。花婿が冠を置くように、また花嫁が自分の器で自分自身を飾るように」(イザヤ61:10)。
「さらに、この場所に、(あなたがたは)万軍のエホバを賛美せよ、と言っている楽しみの声と喜びの声、そして花婿と声と花嫁の声が聞かれる」(エレミヤ33:10, 11)。
「花婿は自分の寝室から、花嫁は自分の部屋から出るとよい」(ヨエル2:16)。
「わたしは、エルサレムの街路から、楽しみの声と喜びの声を、花婿と声と花嫁の声を終わりにする」(エレミヤ7:34、第16章9)。
「わたしは彼らから楽しみの声と喜びの声を、花婿と声と花嫁の声を、ひき臼の声(音)、ランプの光を終わらせる。全地は荒涼の中にあるであろう」バベルの王により(エレミヤ25:10, 11)。
[4] これらから今や、これらの二つの節の中の事柄の連鎖が見られることができる、それらは、
その宗教的信念の中にいる者に霊的な真理と善の何らかの情愛はないこと(792番)。霊的な真理の何らかの理解がなく、ここか何らかのその思考もないこと(793番)、というのは、思考は情愛から、またそれにしたがっているから。霊的な真理の何らかの調査、研究、確信もないこと(794番)。主からの何らかの照らしが、またここから霊的な真理の知覚がないこと(796番)。また最後に、教会をつくる何らかの善と真理の結合がないこと(797番)。
これらは、そのように順序でもまた続いている。
☆ 本書『啓示された黙示録』は1766年4月に、これに続いて『結婚愛』は1768年10月に出版されました。