原典講読『啓示された黙示録』 796

(1) 原文

796. [Vers. 23.] ” Et lux lucernae non lucebit in te amplius,”significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis.-Per “lucem lucernae” significatur illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis; per “lucem” enim intelligitur Lux Caeli, in qua sunt angeli, et quoque homines quoad intellectum, quae Lux in sua essentia est Divina Sapientia; nam procedit a Domino ut Sole mundi spiritualis, qui in sua substantia est Divinus Amor Divinae Sapientiae, ex quo non alia Lux potest procedere quam quae est Divinae Sapientiae, nec alius Calor quam qui est Divini Amoris; quod ita sit, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 83-172), demonstratum est. Quoniam Lux illa est a Domino, et Dominus per illam et in illa est omnipraesens, ideo per illam fit omnis illustratio, et inde perceptio veri spiritualis, quae est illis qui spiritualiter amant Divina Vera, hoc est, qui amant vera quia vera sunt, ita quia Divina. Quod hoc sit amare Dominum, patet; est enim Dominus in illa Luce omnipraesens, quia Divinus Amor et Divina Sapientia non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur et secundum receptionem. [2] Quod illis, qui in Religioso Catholico Romano sunt, non sit aliqua illustratio et inde perceptio veri spiritualis, constare potest ex eo, quod non aliquam lucem spiritualem ament; origo enim lucis spiritualis est a Domino, ut dictum est, et non alii illam lucem possunt accipere, nec recipere, quam qui conjuncti sunt Domino; et conjunctio cum Domino fit unice per agnitionem et cultum Ipsius, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius e Verbo. Agnitio et cultus Domini et lectio Verbi faciunt praesentiam Domini, at illa duo simul cum vita secundum praecepta Ipsius faciunt conjunctionem cum Ipso. In Babylone est contrarium; agnoscitur ibi Dominus, sed absque dominio; et agnoscitur Verbum sed absque lectione ejus; vice Domini ibi colitur Papa, et loco Verbi agnoscuntur Bullae papales, secundum quas vivitur, et non secundum praecepta Verbi; et Bullae illae pro fine habent dominium Papae et Ministrorum ejus super Caelum et Mundum, et praecepta Verbi pro fine habent dominium Domini super Caelum et Mundum; et haec et illa sibi e diametro opposita sunt, sicut Infernum et Caelum. Haec dicta sunt, ut sciatur quod prorsus nulla lux lucernae, hoc est, illustratio et inde perceptio veri spiritualis, sit illis qui in Religioso Babylonico ex doctrina et ex vita secundum illam sunt. [3] Quod Dominus sit Lux, ex qua omnis illustratio et perceptio veri spiritualis est, patet ex his:

 

“Lux vera erat, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum” (Joh. i. 4-12);

 

haec de Domino.

 

“Hoc est judicium, quod Lux venit in mundum; qui facit veritatem, venit ad Lucem” (Joh. iii. 19, 21);

“Jesus dixit, Adhuc breve tempus Lux vobiscum est; ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis” (Joh. xii. 35, 36);

Jesus dixit, “Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat” (Joh. xii. 46);

Jesus dixit, “Ego Lux mundi sum” (Joh. ix. 5);

Simeon dixit, “Viderunt oculi mei Salutare Tuum, Lucem in revelationem gentium” (Luc. ii. 30-32);

“Populus sedens in tenebris vidit Lumen magnum; sedentibus in regione et umbra mortis, Lux exorta est” (Matth. iv. 16; Esaj. ix. 1 [B.A. 2]):

“Dedi Te in Lucem gentium, ut sis Salus Mea usque ad extremitatem terrae” (Esaj. xlix. 6);

“Urbs” Nova Hierosolyma “non opus habet sole et luna ut luceant in illa, gloria enim Dei illustrat illam, et Lucerna ejus Agnus” (Apoc. xxi. 23; cap. xxii. 5).

 

Ex his patet, quod Dominus sit Lux ex qua omnis illustratio et inde perceptio veri: et quia Dominus est Lux, est Diabolus Caligo; et Diabolus est Amor dominandi super omnia Sancta Divina Domini, ac ita super Ipsum; et quantum datur illi dominium, tantum Sancta Divina Domini caligat, exstinguit, succendit et exurit.

 

(2) 直訳

796. [Vers. 23.] ” Et lux lucernae non lucebit in te amplius,”significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis.- 796(23節)「また、ランプの光はあなたの中でもはや輝かない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、主からの何らかの照らしが、またここから霊的な真理の知覚(力)がないことを意味する。

Per “lucem lucernae” significatur illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis; 「ランプの光」によって、主からの照らしが意味される、またここから霊的な真理の知覚が。

per “lucem” enim intelligitur Lux Caeli, in qua sunt angeli, et quoque homines quoad intellectum, quae Lux in sua essentia est Divina Sapientia; というのは、「光」によって、天界の光が意味されるから、その中に天使がいる、そしてまた理解力に関して人間が、その光はその本質の中で神的知恵である。

nam procedit a Domino ut Sole mundi spiritualis, qui in sua substantia est Divinus Amor Divinae Sapientiae, ex quo non alia Lux potest procedere quam quae est Divinae Sapientiae, nec alius Calor quam qui est Divini Amoris; なぜなら、霊界の太陽としての主から発出するから、それはその実体の中で(として)神的知恵の神的愛である、それから他の光は発出することができない、~以外の、それは神的知恵のものである、他の熱も、~以外の、それは神的愛のもの。

quod ita sit, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 83-172), demonstratum est. そのようであることは、『神的愛と神的知恵についての天使の知恵』の中に示されている(論証されている)(83-172番)。

Quoniam Lux illa est a Domino, et Dominus per illam et in illa est omnipraesens, ideo per illam fit omnis illustratio, et inde perceptio veri spiritualis, quae est illis qui spiritualiter amant Divina Vera, hoc est, qui amant vera quia vera sunt, ita quia Divina. その光は主からであるので、また主はそれによって、またその中に遍在する、それゆえ、それ〔光〕によってすべてのものに照らしが生じる、またここから霊的な真理の知覚が、それらは彼らにある、その者は霊的に神的真理を愛する、すなわち、その者は真理を真理であるので愛する、そのように神的なものなので。

Quod hoc sit amare Dominum, patet; これが主を愛することであることは、明らかである。

est enim Dominus in illa Luce omnipraesens, quia Divinus Amor et Divina Sapientia non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur et secundum receptionem. というのは、主はその光の中に遍在するからである、神的愛と神的知恵は場所の中にないからである、しかし、受け入れられるところに、また受け入れにしたがってあるからである。

[2] Quod illis, qui in Religioso Catholico Romano sunt, non sit aliqua illustratio et inde perceptio veri spiritualis, constare potest ex eo, quod non aliquam lucem spiritualem ament; [2] 彼らに、その者はローマカトリックの宗教的信念の中にいる、何らかの照らしがないことは、またここから霊的真理の知覚は、このことから明らかにすることができる、何らかの霊的な光を愛していないこと。

origo enim lucis spiritualis est a Domino, ut dictum est, et non alii illam lucem possunt accipere, nec recipere, quam qui conjuncti sunt Domino; というのは、霊的な光の起源は主からであるから、言われたように、他の者にその光は受け入れることができない、受け入れられることも〔でき〕ない、~以外に、その者は主と結合されている、

et conjunctio cum Domino fit unice per agnitionem et cultum Ipsius, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius e Verbo. また主との結合は、ひとえにその方の認知と礼拝によって生じる、また同時にみことばからのその方の戒めにしたがった生活によって。

Agnitio et cultus Domini et lectio Verbi faciunt praesentiam Domini, at illa duo simul cum vita secundum praecepta Ipsius faciunt conjunctionem cum Ipso. 主の認知と礼拝またみことばの読むことは、主の臨在をつくる、しかし、それらの二つはその方の戒めにしたがった生活と一緒に、その方との結合をつくる。

In Babylone est contrarium; バビロンの中で正反対(逆)である。

agnoscitur ibi Dominus, sed absque dominio; そこに主が認められている、しかし、支配(権)なし。

et agnoscitur Verbum sed absque lectione ejus; また、みことばが認められている、しかし、その読むことなし。

vice Domini ibi colitur Papa, et loco Verbi agnoscuntur Bullae papales, secundum quas vivitur, et non secundum praecepta Verbi; 主の代わりに、そこに教皇が礼拝される、またみことばの代わりに、教皇の勅書が認められている、それらにしたがって彼らは生活する、またみことばの戒めにしたがって〔生活し〕ない。

et Bullae illae pro fine habent dominium Papae et Ministrorum ejus super Caelum et Mundum, et praecepta Verbi pro fine habent dominium Domini super Caelum et Mundum; またその勅書は、天界と世の上の教皇とその聖職者の支配(権)を目的として持っている、またみことばの戒めは、天界と世の上の主の支配(権)を目的として持っている。

et haec et illa sibi e diametro opposita sunt, sicut Infernum et Caelum. またこれらとそれらはそれ自体に(互いに)正反対に対立している、地獄と天界のように。

Haec dicta sunt, ut sciatur quod prorsus nulla lux lucernae, hoc est, illustratio et inde perceptio veri spiritualis, sit illis qui in Religioso Babylonico ex doctrina et ex vita secundum illam sunt. これらが言われた、ランプの光がまったく何もないことが知られるために、すなわち、照らしとここからの霊的な真理の知覚が、彼らに〔何もない〕、その者はバビロンの宗教的信念の中に、教えから、またそれにしたがって生活の中にいる。

[3] Quod Dominus sit Lux, ex qua omnis illustratio et perceptio veri spiritualis est, patet ex his: [3] 主が光である、それ〔光〕から照らしと霊的な真理の知覚があることは、これらから明らかである――

“Lux vera erat, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum” (Joh. i. 4-12); 「真の光があった、それは世の中にやって来るすべての人間を照らす」(ヨハネ1:4-12)。

haec de Domino. これは主について〔言われている〕。

“Hoc est judicium, quod Lux venit in mundum; 「これが審判(さばき)である、光が世にやって来ること。

qui facit veritatem, venit ad Lucem” (Joh. iii. 19, 21); 〝真理〟を行なう者は、光へやって来る」(ヨハネ3:19, 21)。

“Jesus dixit, Adhuc breve tempus Lux vobiscum est; 「イエスは言った、依然として、しばらくの間、光があなたがたにある。

ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: 歩け、あなたがたが光を持っている間に、暗やみがあなたがたを捕えないように。

quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis” (Joh. xii. 35, 36); あなたがたが光を持っている間に、光を信じよ、あなたがたが光の子となるために」(ヨハネ12:35, 36)。

Jesus dixit, “Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat” (Joh. xii. 46); イエスは言った、「わたしは、光〔として〕世の中にやって来た、すべての者は、その者はわたしを信じる、暗やみの中にとどまらないために」(ヨハネ12:46)。

Jesus dixit, “Ego Lux mundi sum” (Joh. ix. 5); イエスは言った、「わたしは世の光である」(ヨハネ9:5)。

Simeon dixit, “Viderunt oculi mei Salutare Tuum, Lucem in revelationem gentium” (Luc. ii. 30-32); シメオンは言った、「わたしの目は、あなたの救いを見た、国民の啓示として☆の光を」(ルカ2:30-32)。

☆「~として(向けて)」はギリシア原文は「~ための」です。

“Populus sedens in tenebris vidit Lumen magnum; 「暗やみの中に座っている民は大いなる光を見た。

sedentibus in regione et umbra mortis, Lux exorta est” (Matth. iv. 16; Esaj. ix. 1 [B.A. 2]): 死の領域と陰の中に座っている者に、光が上った」(マタイ4:16、イザヤ9:2)。

“Dedi Te in Lucem gentium, ut sis Salus Mea usque ad extremitatem terrae” (Esaj. xlix. 6); 「わたしは、あなたを国民の光として与えた、あなたが地の末端までもわたし救いであるために」(イザヤ49:6)。

“Urbs” Nova Hierosolyma “non opus habet sole et luna ut luceant in illa, gloria enim Dei illustrat illam, et Lucerna ejus Agnus” (Apoc. xxi. 23; cap. xxii. 5). 新しいエルサレムの「都は」「太陽と月は必要ではない、その中で輝くために、というのは、神の栄光がそれを照らすから、また小羊がその明かり(ランプ)〔である〕」(黙示録21:23、第22章5)。

Ex his patet, quod Dominus sit Lux ex qua omnis illustratio et inde perceptio veri: これらから明らかである、主が光である、それからすべての者に照らしとここから真理の知覚があること。

et quia Dominus est Lux, est Diabolus Caligo; また、主は光であるので、悪魔は暗黒である。

et Diabolus est Amor dominandi super omnia Sancta Divina Domini, ac ita super Ipsum; また、悪魔は、主の聖なる神的なすべてのもの上に支配する愛である、そしてそのようにその方の上に。

et quantum datur illi dominium, tantum Sancta Divina Domini caligat, exstinguit, succendit et exurit. また、どれだけ彼に支配が与えられるか〔によって〕、それだけ、主の聖なる神的なものを暗黒の中にいる(=置く)、消す、燃やす、また焼き尽くす。

 

(3) 訳文

 796(23節)「また、ランプの光は、もはやあなたの中で輝かない」は、教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる者に、主からの何らかの照らしとここから霊的な真理の知覚がないことを意味する。

 「ランプの光」によって、主からの照らしとここから霊的な真理の知覚が意味される。というのは、「光」によって、天界の光が意味され、その中に天使が、そしてまた理解力に関して人間がいる、その光はその本質の中で神的知恵が意味されるからである。なぜなら、霊界の太陽としての主から発出するから、それはその実体として神的知恵の神的愛であり、それから神的知恵のもの以外の他の光は、神的愛のもの以外の他の熱も発出することができない。そのようであることは、『神の愛と知恵』の中に示されている(83-172番)。

 その光は主からであり、主はそれによって、またその中に遍在するので、それゆえ、その光によってすべてのものに照らしが、またここから霊的な真理の知覚が生じ、それらは霊的に神的真理を愛する者に、すなわち、その者は真理を真理であるので、そのように神的なものなので愛する者に生じる。

 これが主を愛することであることは明らかである。というのは、神的愛と神的知恵は場所の中になく、しかし、受け入れられるところに、また受け入れにしたがってあるからでり、主はその光の中に遍在するからである。

 [2] ローマカトリックの宗教的信念の中にいる者に、何らかの照らしが、またここから霊的真理の知覚がないことは、彼らが何らかの霊的な光を愛していないことから明らかにすることができる。というのは、言われたように、霊的な光の起源は主からであり、その光は主と結合されている者以外に、受け入れことも、受け入れられることもできないからである。また主との結合は、ひとえにその方の認知と礼拝によって、また同時にみことばからのその方の戒めにしたがった生活によって生じる。

 主の認知と礼拝またみことばの読むことは、主の臨在をつくる、しかし、それらの二つはその方の戒めにしたがった生活と一緒に、その方との結合をつくる。

 バビロンの中で、正反対である。そこに主が認められている、しかし、支配権はない。また、みことばが認められている、しかし、それを読むことはない。

主の代わりに、そこに教皇が礼拝され、またみことばの代わりに、教皇の勅書が認められている、それらにしたがって彼らは生活し、みことばの戒めにしたがって生活しない。またその勅書は、天界と世の上の教皇とその聖職者の支配(権)を目的として持っている、またみことばの戒めは、天界と世の上の主の支配(権)を目的として持っている。これらは互いに地獄と天界のように正反対に対立している。

 これらは、ランプの光が、すなわち、照らしとここからの霊的な真理の知覚が、バビロンの宗教的信念の中に、教えから、またそれにしたがって生活の中にいる者に、まったく何もないことが知られるためにが言われた。

 [3] 主が光であり、その光から照らしと霊的な真理の知覚があることは、これらから明らかである――

 

 「世の中にやって来るすべての人間を照らす真の光があった」(ヨハネ1:4-12)。

 

 これは主について〔言われている〕。

 

 「光が世にやって来ること、これが審判(さばき)である。〝真理〟を行なう者は、光へやって来る」(ヨハネ3:19, 21)。

 「イエスは言った、なお、しばらくの間、光があなたがたにある。暗やみがあなたがたを捕えないように、 あなたがたが光を持っている間に、歩け。あなたがたが光を持っている間に、光の子となるために、光を信じよ」(ヨハネ12:35, 36)。

 イエスは言った、「わたしは、光〔として〕世の中にやって来た。わたしを信じるすべての者が暗やみの中にとどまらないために」(ヨハネ12:46)。

 イエスは言った、「わたしは世の光である」(ヨハネ9:5)。

 シメオンは言った、「わたしの目は、あなたの救いを、国民の啓示のための光を見た」(ルカ2:30-32)。

 「暗やみの中に座っている民は大いなる光を見た。死の領域と陰の中に座っている者に、光が上った」(マタイ4:16、イザヤ9:2)。

 「わたしは、あなたを国民の光として与えた、あなたが地の末端までもわたし救いであるために」(イザヤ49:6)。

 新しいエルサレムの「都に、その中で輝くために、太陽と月は必要ではない、というのは、神の栄光がそれを照し、小羊がその明かり(ランプ)であるから」(黙示録21:23、22:5)。

 

 これらから、主が光であり、それからすべての者に照らしとここから真理の知覚があることが明らかである。また、主は光であるので、悪魔は暗黒である。また、悪魔は、主の聖なる神的なすべてのもの上に、そしてそのようにその方の上に支配する愛である。また、彼に支配が与えられれば与えられるほど、それだけ、彼は主の聖なる神的なものを暗黒の中に置き、消し、燃やし、焼き尽くす。